1644 · Book · Treatise · Ludovicus Elzevirius
Principia philosophiae
Description
Descartes' systematic exposition of his philosophy and physics, in four parts: the principles of human knowledge, of material things, the visible world, and the Earth. Amsterdam, 1644; the Latin text with John Veitch's 1850 English (Part I complete, selections from II-IV), aligned article by article.
Read this publication in English
Read488 reading units
Contents
Pars prima — De principiis cognitionis humanae
- IVeritatem inquirenti, semel in uita de omnibus, quantum fieri potest, esse dubitandum.
- IIDubia etiam pro falsis habenda.
- IIIHanc interim dubitationem ad usum uitae non esse referendam.
- IVCur possimus dubitare de rebus sensibilibus.
- VCur etiam de Mathematicis demonstrationibus.
- VINos habere liberum arbitrium, ad cohibendum assensum in dubiis, sicque ad errorem uitandum.
- VIINon posse a nobis dubitari, quin existamus dum dubitamus; atque hoc esse primum, quod ordine philosophando cognoscimus.
- VIIIDistinctionem inter animam et corpus, siue inter rem cogitantem et corpoream, hinc agnosci.
- IXQuid sit cogitatio.
- XQuae simplicissima sunt et per se nota, definitionibus Logicis obscuriora reddi; et talia inter cognitiones studio acquisitas non esse numeranda.
- XIQuomodo mens nostra notior sit quam corpus.
- XIICur non omnibus aeque innotescat.
- XIIIQuo sensu reliquarum rerum cognitio a Dei cognitione dependeat.
- XIVEx eo quod existentia necessaria in nostro de Deo conceptu contineatur, recte concludi Deum existere.
- XVNon eodem modo in aliarum rerum conceptibus existentiam necessariam, sed contingentem duntaxat contineri.
- XVIPraeiudicia impedire, quominus ista necessitas existentiae Dei ab omnibus clare cognoscatur.
- XVIIQuo cuiusque ex nostris ideis obiectiua perfectio maior est, eo eius causam esse debere maiorem.
- XVIIIHinc rursus concludi Deum existere.
- XIXEtsi Dei naturam non comprehendamus, eius tamen perfectiones omni alia re clarius a nobis cognosci.
- XXNos non a nobis ipsis, sed a Deo factos, eumque proinde existere.
- XXIExistentiae nostrae durationem sufficere, ad existentiam Dei demonstrandam.
- XXIIEx nostro modo existentiam Dei cognoscendi, omnia eius attributa naturali ingenii ui cognoscibilia simul cognosci.
- XXIIIDeum non esse corporeum, nec sentire ut nos, nec uelle malitiam peccati.
- XXIVA Dei cognitione ad creaturarum cognitionem perueniri, recordando eum esse infinitum, et nos finitos.
- XXVCredenda esse omnia quae a Deo reuelata sunt, quamuis captum nostrum excedant.
- XXVINunquam disputandum esse de infinito, sed tantum ea in quibus nullos fines aduertimus, qualia sunt extensio mundi, diuisibilitas partium materiae, numerus stellarum, etc, pro indefinitis habenda.
- XXVIIQuae differentia sit inter indefinitum et infinitum.
- XXVIIINon causas finales rerum creatarum, sed efficientes esse examinandas.
- XXIXDeum non esse errorum causam.
- XXXHinc sequi omnia quae clare percipimus, uera esse, ac tolli dubitationes ante recensitas.
- XXXIErrores nostros, si ad Deum referantur, esse tantum negationes; si ad nos, priuationes.
- XXXIIDuos tantum in nobis esse modos cogitandi, perceptionem scilicet intellectus, et operationem uoluntatis.
- XXXIIINos non errare, nisi cum de re non satis percepta iudicamus.
- XXXIVNon solum intellectum, sed etiam uoluntatem requiri ad iudicandum.
- XXXVHanc illo latius patere, errorumque causam inde esse.
- XXXVIErrores nostros Deo imputari non posse.
- XXXVIISummam esse hominis perfectionem, quod agat libere, siue per uoluntatem; et per hoc laude uel uituperio dignum reddi.
- XXXVIIIEsse defectum in nostra actione, non in nostra natura, quod erremus; et saepe subditorum culpas aliis dominis, nunquam autem Deo tribui posse.
- XXXIXLibertatem arbitrii esse per se notam.
- XLCertum etiam omnia esse a Deo praeordinata.
- XLIQuomodo arbitrii nostri libertas et Dei praeordinatio simul concilientur.
- XLIIQuomodo, quamuis nolimus falli, fallamur tamen per nostram uoluntatem.
- XLIIINos nunquam falli, cum solis clare et distincte perceptis assentimur.
- XLIVNos semper male iudicare, cum assentimur non clare perceptis, etsi casu incidamus in ueritatem; idque ex eo contingere, quod supponamus ea fuisse antea satis a nobis perspecta.
- XLVQuid sit perceptio clara, quid distincta.
- XLVIExemplo doloris ostenditur, claram esse posse perceptionem, etsi non sit distincta; non autem distinctam, nisi sit clara.
- XLVIIAd primae aetatis praeiudicia emendanda, simplices notiones esse considerandas, et quid in quaque sit clarum.
- XLVIIIOmnia quae sub perceptionem nostram cadunt, spectari ut res rerumue assectiones, uel ut aeternas ueritates; et rerum enumeratio.
- XLIXAeternas ueritates non posse ita numerari, sed nec esse opus.
- LEas clare percipi, sed non omnes ab omnibus, propter praeiudicia.
- LIQuid sit substantia, et quod istud nomen Deo et creaturis non conueniat uniuoce.
- LIIQuod menti et corpori uniuoce conueniat, et quomodo ipsa cognoscatur.
- LIIICuiusque substantiae unum esse praecipuum attributum, ut mentis cogitatio, corporis extensio.
- LIVQuomodo claras et distinctas notiones habere possimus, substantiae cogitantis, et corporeae, item Dei.
- LVQuomodo duratio, ordo, numerus etiam distincte intelligantur.
- LVIQuid sint modi, qualitates, attributa.
- LVIIQuaedam attributa esse in rebus, alia in cogitatione. Et quid duratio et tempus.
- LVIIINumerum et uniuersalia omnia esse tantum modos cogitandi.
- LIXQuomodo uniuersalia fiant; et quae sint quinque uulgata: genus, species, differentia, proprium, accidens.
- LXDe distinctionibus, ac primo de reali.
- LXIDe distinctione modali.
- LXIIDe distinctione rationis.
- LXIIIQuomodo cogitatio et extensio distincte cognosci possint, ut constituentes naturam mentis et corporis.
- LXIVQuomodo etiam ut modi substantiae.
- LXVQuomodo ipsarum modi sint etiam cognoscendi.
- LXVIQuomodo sensus, affectus et appetitus, clare cognoscantur, quamuis saepe de iis male iudicemus.
- LXVIIIn ipso de dolore iudicio saepe nos falli.
- LXVIIIQuomodo in istis id, quod clare cognoscimus, ab eo in quo falli possumus, sit distinguendum.
- LXIXLonge aliter cognosci magnitudinem figuram, etc, quam colores, dolores, etc.
- LXXNos posse duobus modis de sensibilibus iudicium ferre, quorum uno errorem praecauemus, alio in errorem incidimus.
- LXXIPraecipuam errorum causam a praeiudiciis infantiae procedere.
- LXXIIAlteram errorum causam esse, quod praeiudiciorum obliuisci nequeamus.
- LXXIIITertiam causam esse, quod defatigemur, ad ea, quae sensibus praesentia non sunt, attendendo; et ideo assueti simus de illis, non ex praesenti perceptione, sed ex praeconcepta opinione iudicare.
- LXXIVQuartam causam esse, quod conceptus nostros uerbis, quae rebus accurate non respondent, alligemus.
- LXXVSumma eorum quae obseruanda sunt, ad recte philosophandum.
- LXXVIAutoritatem diuinam perceptioni nostrae esse praeferendam: sed ea seclusa non decere philosophum aliis quam perceptis assentiri.
Pars secunda — De principiis rerum materialium
- IQuibus rationibus rerum materialium existentia certo cognoscatur.
- IIQuibus etiam cognoscatur corpus humanum menti esse arcte coniunctum.
- IIISensuum perceptiones, non quid reuera sit in rebus, sed quid humano composito prosit uel obsit, docere.
- IVNaturam corporis non in pondere, duritie, colore, aut similibus; sed in sola extensione consistere.
- VPraeiudicia de rarefactione et de uacuo, hanc corporis naturam obscuriorem facere.
- VIQuomodo fiat rarefactio.
- VIIEam non posse ullo alio modo intelligibili explicari.
- VIIIQuantitatem et numerum differre tantum ratione a re quanta et numerata.
- IXSubstantiam corpoream, cum a quantitate sua distinguitur, confuse concipi tanquam incorpoream.
- XQuid sit spatium, siue locus internus.
- XIQuomodo in re non differat a substantia corporea.
- XIIQuomodo ab eadem differat in modo, quo concipitur.
- XIIIQuid sit locus externus.
- XIVIn quo differant locus et spatium.
- XVQuomodo locus externus pro superficie corporis ambientis recte sumatur.
- XVIRepugnare ut detur uacuum, siue in quo nulla plane sit res.
- XVIIVacuum ex uulgi usu non excludcre omne corpus.
- XVIIIQuomodo emendandum sit praeiudicium de pacuo absolute sumpto.
- XIXEx his ea confirmari, quae de rarefactione dicta sunt.
- XXEx his etiam demonstrari, nullas atomos dari posse.
- XXIItem mundum esse indefinite extensum.
- XXIIItem unam et eandem esse materiam coeli et terrae; ac plures mundos esse non posse.
- XXIIIOmnem materiae uariationem, siue omnem eius formarum diuersitatem pendere a motu.
- XXIVQuid sit motus iuxta uulgarem sensum.
- XXVQuid sit motus proprie sumptus.
- XXVINon plus actionis requiri ad motum quam ad quietem.
- XXVIIMotum et quietem esse tantum diuersos modos corporis moti.
- XXVIIIMotum proprie sumtum non referri, nisi ad corpora contigua eius quod mouetur.
- XXIXNec referri nisi ad ea corpora contigua, quae tanquam quiescentia spectantur.
- XXXCur ex duobus corporibus contiguis quae separantur ab inuicem, unum potius quam aliud moueri dicatur.
- XXXIQuomodo in eodem corpore innumeri diuersi motus esse possint.
- XXXIIQuomodo etiam motus proprie sumptus, qui in quoque corpore unicus est, pro pluribus sumi possit.
- XXXIIIQuomodo in omni motu integer circulus corporum simul moueatur.
- XXXIVHinc sequi diuisionem materiae in particulas reuera indefinitas, quamuis eae nobis sint incomprehensibiles.
- XXXVQuomodo fiat ista diuisio, et quod non sit dubitandum quin fiat, etsi non comprehendatur.
- XXXVIDeum esse primariam motus causam: et eandem semper motus quantitatem in uniuerso conseruare.
- XXXVIIPrima lex naturae: quod unaquaeque res, quantum in se est, semper in eodem statu perseueret; sicque quod semel mouetur, semper moueri pergat.
- XXXVIIIDe motu proiectorum.
- XXXIXAltera lex naturae: quod omnis motus ex se ipso sit rectus; et ideo quae circulariter mouentur, tendere semper ut recedant a centro circuli quem describunt.
- XLTertia lex: quodunum corpus, alteri fortiori occurrendo, nihil amittat de suo motu; occurrendo uero minus forti, tantum amittat, quantum in illud transfert.
- XLIProbatio prioris partis huius regulae.
- XLIIProbatio posterioris partis.
- XLIIIIn quo consistat uis cuiusque corporis ad agendum uel resistendum.
- XLIVMotum non esse motui contrarium, sed quieti; et determinationem in unam partem, determinationi in partem oppositam.
- XLVQuomodo possit determinari, quantum cuiusque corporis motus mutetur propter aliorum corporum occursum; idque per regulas sequentes.
- XLVIPrima.
- XLVIISecunda.
- XLVIIITertia.
- XLIXQuarta.
- LQuinta.
- LISexta.
- LIISeptima.
- LIIIHarum regularum usum esse difficilem, propterea quod unumquodque corpus a multis simul tangatur.
- LIVQuae sint corpora dura, quae fluida.
- LVDurorum partes nullo alio glutino simul iungi, quam earum quiete.
- LVIFluidorum particulas aequali ui uersus omnes partes moueri. Et corpus durum in fluido existens, a minima ui posse determinari ad motum.
- LVIIEiusdem rei demonstratio.
- LVIIISi quae fluidi particulae tardius moueantur, quam corpus durum in eo existens, illud hac in parte fluidi rationem non habere.
- LIXCorpus durum ab alio duro impulsum, non omnem suum motum ab eo mutuari, sed partim etiam a fluido circumiacente.
- LXNon posse tamen ab isto fluido maiorem celeritatem acquirere, quam habeat a duro, a quo impulsum est.
- LXICum corpus fluidum totum simul uersus aliquam partem fertur, necessario secum deferre corpus durum quod in se continet.
- LXIICum corpus durum a fluido sic defertur, non idcirco moueri.
- LXIIICur quaedam corpora tam dura sint, ut, quamuis parua, non facile manibus nostris diuidantur.
- LXIVNon alia principia in Physica, quam in Geometria, uel in Mathesi abstracta, a me admitti, nec optari, quia sic omnia naturae phaenomend explicantur, et certae de iis demonstrationes dari possunt.
Pars tertia — De mundo adspectabili
- IOpera Dei nimis ampla cogitari non posse.
- IICauendum esse, ne nimis superbe de nobis ipsis sentientes, fines quos Deus sibi proposuit in creando mundo, a nobis intelligi supponamus.
- IIIQuo sensu dici possit omnia propter hominem facta esse.
- IVDe phaenomenis, siue experimentis; et quis eorum usus ad philosophandum. \[&] P.
- VQuae sit ratio distantiae et magnitudinis inter Solem, Terram et Lunam.
- VIQuae sit distantia reliquorum planetarum a Sole.
- VIIFixas non posse supponi nimis remotas.
- VIIITerram e coelo conspectam, non apparituram esse, nisi ut Planetam, Ioue aut Saturno minorem.
- IXSolem et Fixas propria luce fulgere.
- XLunam et alios Planetas lucem a Sole mutuari.
- XITerram ratione luminis a Planetis non differre.
- XIILunam, cum noua est, a Terra illuminari.
- XIIISolem inter Fixas, et Terram inter Planetas posse numerari.
- XIVFixas eandem semper a se mutuo distantiam retinere, non autem Planetas.
- XVEasdem Planetarum apparentias per uarias hypotheses posse explicari.
- XVIHypothesin Ptolemaei apparentiis non satisfacere.
- XVIIHypotheses Copernici et Tychonis non differre in quantum hypotheses.
- XVIIITychonem uerbo minus, sed re plus motus Terrae tribuere, quam Copernicum.
- XIXMe accuratius quam Copernicum, et uerius quam Tychonem, Terrae motum negare.
- XXFixas supponendas esse a Saturno quammaxime distantes.
- XXISolem instar flammae ex materia quidem ualde mobili constare, sed non ideo ex uno loco in alium migrare.
- XXIISolem a flamma differre, quod non ita egeat alimento.
- XXIIIFixas omnes in eadem sphaera non uersari, sed unamquamque uastum spatium circa se habere, aliis Fixis destitutum.
- XXIVCoelos esse fluidos.
- XXVCoelos omnia corpora in se contenta secum deferre.
- XXVITerram in coelo suo quiescere, sed nihilominus ab eo deferri.
- XXVIIIdemque sentiendum esse de omnibus Planetis.
- XXVIIITerram, proprie loquendo, non moueri, nec ullos Planetas, quamuis a coelotransferantur.
- XXIXNullum etiam motum Terrae esse tribuendum, quamuis motus improprie iuxta usum uulgi sumatur; sed tunc recte dici, alios Planetas moueri.
- XXXPlanetas omnes circa Solem a coelo deferri.
- XXXIQuomodo singuli Planetae deferantur.
- XXXIIQuomodo etiam Solis maculae.
- XXXIIIQuomodo etiam Terra circa proprium centrum, et Luna circa Terram uehatur.
- XXXIVMotus coelorum non esse perfecte circulares.
- XXXVDe aberratione Planetarum in latitudinem.
- XXXVIDe motu in longitudinem.
- XXXVIIPhaenomena omnia per hanc hypothesin facillime intelligi.
- XXXVIIIIuxta Tychonis hypothesin dicendum esse, Terram mouericirca proprium centrum.
- XXXIXAc etiam illam moueri circa Solem motu annuo.
- XLTerrae translationem nullam efficere aspectus diuersitatem in Fixis, propter maximam ipsarum distantiam.
- XLIHanc etiam Fixarum distantiam requiri ad motus Cometarum, quos iam constat esse in coelo.
- XLIIOmnia quae hic in Terra uidemus, ad phaenomena etiam pertinere, sed non opus esse initio ad cuncta respicere.
- XLIIIVix fieri posse quin causae, ex quibus omnia phaenomenaclare deducuntur, sint uerae.
- XLIVMe tamen eas, quas hic exponam, pro hypothesibus tantum haberi uelle.
- XLVMeque etiam hic nonnullas assumpturum, quas constat falsas esse.
- XLVIQuaenam sint ea, quae hic assumo ad phaenomena omnia explicanda.
- XLVIIHarum suppositionum falsitatem non impedire, quominus ea quae ex ipsis deducentur, uera et certa esse possint.
- XLVIIIQuomodo omnes coelestis materiae particulae factae sint sphaericae.
- XLIXCirca istas particulas sphaericas aliam esse debere materiam subtiliorem.
- LHuius subtilioris materiae particulas facillime diuidi.
- LIEasdem celerrime moueri.
- LIITria esse huius mundi aspectabilis elementa.
- LIIITres etiam in illo coelos distingui posse.
- LIVQuomodo Sol et Fixae formatae sint.
- LVQuid sit lux.
- LVIQuis conatus ad motum in rebus inanimatis sit intelligendus.
- LVIIQuomodo in eodem corpore conatus ad diuersos motus simul esse possint.
- LVIIIQuomodo ea quae circulariter mouentur, conentur recedere a centro sui motus.
- LIXQuanta sit uis istius conatus.
- LXHunc conatum reperiri in materia coelorum.
- LXIIpsum efficere, ut corpora Solis et Fixarum sint rotunda.
- LXIIEundem efficere, ut materia coelestis ab omnibus punctis circumferentiae cuiusque stellae uel Solis recedere conetur.
- LXIIIGlobulos materiae coelestis se mutuo non impedire in isto conatu.
- LXIVOmnes lucis proprietates in isto conatu inueniri: adeo ut lux eius ope cerni posset tanquam ex stellis manans, etsi nulla uis esset in ipsis stellis.
- LXVCuiusque uorticis coelorum polos, tangere partes aliorum uorticum ab eorum polis remotas.
- LXVIMotus istorum uorticum aliquo modo inflecti, ut inter se consentiant.
- LXVIIDuorum uorticum polos se mutuo tangere non posse.
- LXVIIIVortices istos esse magnitudine inaequales.
- LXIXMateriam primi elementi ex polis cuiusque uorticis fluere uersus centrum, et ex centro uersus alias partes.
- LXXIdem de materia secundi elementi non posse intelligi.
- LXXIQuae sit ratio huius diuersitatis.
- LXXIIQuomodo moueatur materia, quae Solem componit.
- LXXIIIVarias esse inaequalitates in situ corporis Solis.
- LXXIVVarias etiam esse in eius materiae motu.
- LXXVEas tamen non impedire ne eius figura sit rotunda.
- LXXVIDe motu primi elementi, dum uersatur inter globulos secundi.
- LXXVIIQuomodo Solis lumen non modo uersus Eclipticam, sed etiam uersus polos se diffundat.
- LXXVIIIQuomodo uersus Eclipticam se diffundat.
- LXXIXQuam facile ad motum unius exigui corporis, alia quammaxime ab eo remota moueantur.
- LXXXQuomodo lumen Solis tendat uersus polos.
- LXXXIAn aequalis sit eius uis in polis et in ecliptica.
- LXXXIIGlobulos secundi elementi Soli uicinos minores esse, ac celerius moueri quam remotiores, usque ad certam distantiam, ultra quam sunt omnes magnitudine aequales, et eo celerius mouentur, quo sunt a Sole remotiores.
- LXXXIIICur remotissimi celerius moueantur quam aliquanto minus remoti.
- LXXXIVCur solis proximi celerius etiam ferantur, quam paulo remotiores.
- LXXXVCur iidem Solis proximi, sint remotioribus minores.
- LXXXVIGlobulos secundi elementi uariis modis simul moueri, quo fit ut plane sphaerici reddantur.
- LXXXVIIVarios esse gradus celeritatis in minutiis primi elementi.
- LXXXVIIIEas eius minutias quae minimum habent celeritatis, \[&] facile id ipsum quod habent aliis transferre, ac sibi mutuo adhaerere.
- LXXXIXTales minutias sibi mutuo adhaerentes, praecipue inueniri in ea materia primi elementi, quae a polis ad centra uorticum fertur.
- XCQualis sit figura istarum minutiarum, quae particulae striatae deinceps uocabuntur.
- XCIIstas particulas ab oppositis polis uenientes, contrario modo esse intortas.
- XCIITres tantum strias in ipsis esse.
- XCIIIInter particulas striatas, et omnium minutissimas, uarias esse aliarum magnitudines in primo elemento.
- XCIVQuomodo ex iis maculae in Solis uel stellarum superficie generentur.
- XCVHinc cognosci praecipuas harum macularum proprietates.
- XCVIQuomodo istae maculae dissoluantur, ac nouae generentur.
- XCVIICur in quarundam extremitate colores iridis appareant.
- XCVIIIQuomodo maculae in faculas uertantur, uel contra.
- XCIXIn quales particulas maculae dissoluantur.
- CQuomodo ex ipsis aether circa Solem et stellas generetur. Huncque aetherem et istas maculas ad tertium elementum referri.
- CIMacularum productionem et dissolutionem a causis ualde incertis pendere.
- CIIQuomodo eadem macula totum aliquod sidus tegere possit.
- CIIICur Sol aliquando uisus sit obscurior; et cur quarundam stellarum magnitudines apparentes mutentur.
- CIVCur aliquae fixae dispareant, uel ex improuiso appareant.
- CVMultos esse meatus in maculis, per quos libere transeunt particulae striatae.
- CVIQuae sit dispositio istorum meatuum, et cur particulae striatae per illos retrogredi non possint.
- CVIICur etiam quae ueniunt ab uno polo, non transeant per eosdem meatus, quam quae ueniunt ab alio.
- CVIIIQuomodo materia primi elementi per istos meatus fluat.
- CIXQuod alii etiam meatus illos decussatim intersecent.
- CXQuod lumen stellae per maculam uix possit transire.
- CXIDescriptio stellae ex improuiso apparentis.
- CXIIDescriptio Stellae paulatim disparentis.
- CXIIIIn omnibus maculis multos meatus a particulis striatis excauari.
- CXIVEandem stellam posse per uices apparere ac disparere.
- CXVTotum aliquando uorticem, in cuius centro est stella, destrui posse.
- CXVIQuomodo destrui possit, antequam multae maculae circa eius stellam sint congregatae.
- CXVIIQuomodo permultae maculae circa aliquam stellam esse possint, antequam eius uortex destruatur.
- CXVIIIQuomodo istae multae maculae generentur.
- CXIXQuomodo Stella fixa mutetur in Cometam uel in Planetam.
- CXXQuo feratur talis Stella, cum primum desinit fixa esse.
- CXXIQuid per corporum soliditatem, et quid per eorum agitationem intelligamus.
- CXXIISoliditatem non a sola materia, sed etiam a magnitudine ac figura pendere.
- CXXIIIQuomodo globuli caelestes integro aliquo sidere solidiores esse possint.
- CXXIVQuomodo etiam esse possint minus solidi.
- CXXVQuomodo quidam sint aliquo sidere magis solidi, alii minus.
- CXXVIDe principio motus Cometae.
- CXXVIIDe continuatione motus Cometae per diuersos uortices.
- CXXVIIIPhaenomena Cometarum.
- CXXIXHorum phaenomen %gre w %end n explicatio.
- CXXXQuomodo fixarum lumen ad Terram usque perueniat.
- CXXXIAn Fixae in ueris locis uideantur: et quid sit Firmamentum.
- CXXXIICur Cometae a nobis non uideantur, cum sunt extra nostrum coelum: et obiter, cur carbones sint nigri, et cineres albi.
- CXXXIIIDe cometarum coma, et uariis eius phaenomenis.
- CXXXIVDe quadam refractione, a qua ista coma dependet.
- CXXXVExplicatio istius refractionis.
- CXXXVIExplicatio apparitionis comae.
- CXXXVIIQuomodo etiam trabes appareant.
- CXXXVIIICur Cometarum cauda, non semper in parte a Sole directe auersa, nec semper recta uideatur.
- CXXXIXCur tales comae circa Fixas aut Planetas non appareant.
- CXLDe principio motus Planetae.
- CXLICaussae, a quibus eius errores pendent. Prima.
- CXLIISecunda.
- CXLIIITertia.
- CXLIVQuarta.
- CXLVQuinta.
- CXLVIDe prima productione omnium Planetarum.
- CXLVIICur quidam Planetae sint aliis a Sole remotiores: idque ab eorum magnitudine sola non pendere.
- CXLVIIICur Soli uiciniores celerius aliis moueantur; et tamen eius maculae sint tardissimae.
- CXLIXCur Luna circa Terram gyret.
- CLCur Terra circa suum axem uertatur.
- CLICur Luna celerius feratur quam Terra.
- CLIICur semper Lunae facies, quamproxime eadem sit Terrae obuersa.
- CLIIICur Luna celerius incedat, et a suo motu medio minus aberret in coniunctionibus, quam in quadris; et cur eius coelum non sit rotundum.
- CLIVCur secundarii Planetae qui sunt circa Iouem, tam celeriter; qui uero sunt circa Saturnum, tam tarde uel nullo modo moueantur.
- CLVCur poli Aequatoris et Eclipticae multum distent ab inuicem.
- CLVICur paullatim ad inuicem accedant.
- CLVIIUltima et maxime generalis causa omnium inaequalitatum, quae in motibus corporum mundanorum reperiuntur.
Pars quarta — De Terra
- IFalsam hypothesim, qua iam ante usi sumus, esse retinendam, ad ueras rerum naturas explicandas.
- IIQuae sit generatio Terrae, secundum istam hypothesim.
- IIIDistinctio Terrae in tres regiones: et primae descriptio.
- IVDescriptio secundae.
- VDescriptio tertiae.
- VIParticulas tertii elementi, quae sunt in hac tertia regione, esse debere satis magnas.
- VIIIpsas a primo et secundo elemento posse immutari.
- VIIIEsse maiores globulis secundi elementi, sed iisdem esse minus solidas et minus agitatas.
- IXEas ab initio sibi mutuo incubuisse circa Terram.
- XVaria circa ipsas interualla materiae primi et secundi elementi relicta esse.
- XIGlobulos secundi elementi, eo minores initio fuisse, quo centro Terrae uiciniores.
- XIIMeatusque inter ipsas habuisse angustiores.
- XIIINon semper crassiores. tenuioribus inferiores fuisse.
- XIVDe prima formatione diuersorum corporum, in tertia Terrae regione.
- XVDe actionibus, quarum ope ista corpora genita sunt; ac primo de generali globulorum coelestium motu.
- XVIDe primo huius primae actionis effectu, quod reddat corpora pellucida.
- XVIIQuomodo corpus solidum et durum satis multos meatus habere possit, ad radios luminis transmittendos.
- XVIIIDe secundo istius primae actionis effectu: quod una corpora ab aliis secernat, et liquores expurget.
- XIXDe tertio effectu: quod liquorum guttas reddat rotundas.
- XXExplicatio secundae actionis, quae grauitas uocatur.
- XXIOmnes Terrae partes, si solae spectentur, non esse graues, sed leues.
- XXIIIn quo consistat leuitas materiae coelestis.
- XXIIIQuomodo partes omnes Terrae, ab ista materia coelesti deorsum pellantur, et ita fiant graues.
- XXIVQuanta sit in quoque corpore grauitas.
- XXVEius quantitatem non respondere quantitati materiae cuiusque corporis.
- XXVICur corpora non grauitent in locis suis naturalibus.
- XXVIIGrauitatem corpora deprimere uersus centrum Terrae.
- XXVIIIDe tertia actione, quae est lumen; quomodo particulas aÎris commoueat.
- XXIXDe quarta, quae est calor; quid sit, et quomodo sublato lumine perseueret.
- XXXCur altius penetret, quam lumen.
- XXXICur corpora fere omnia rarefaciat.
- XXXIIQuomodo suprema Terrae regio, in duo diuersa corpora fuerit primum diuisa.
- XXXIIIDistinctio particularum terrestrium in tria summa genera.
- XXXIVQuomodo tertium corpus inter duo priora factum sit.
- XXXVParticulas tantum unius generis in isto corpore contineri.
- XXXVIDuas tantum in eo esse species istarum particularum.
- XXXVIIQuomodo infimum corpus C, in plura alia fuerit diuisum.
- XXXVIIIDe formatione alterius quarti corporis supra tertium.
- XXXIXDe huius quarti corporis accretione, et tertii expurgatione.
- XLQuomodo hoc tertium corpus fuerit mole imminutum, et spatium aliquod inter se et quartum reliquerit.
- XLIQuomodo multae fissurae in quarto sactae sint.
- XLIIQuomodo ipsum in uarias partes sit confractum.
- XLIIIQuomodo tertium corpus supra quartum ex parte ascenderit, et ex parte infra remanserit.
- XLIVInde in superficie Terrae ortos esse montes, campos, maria, etc.
- XLVQuae sit aÎris natura
- XLVICur facile rarefiat et densetur.
- XLVIIDe uiolenta eius compressione in quibusdam machinis.
- XLVIIIDe aquae natura: et cur facile modo in aÎrem, modo in glaciem uertatur.
- XLIXDe fluxu et refluxu maris.
- LCur aqua horis 6 1/5 ascendat, et horis 6 1/5 descendat.
- LICur aestus maris sint maiores, cum Luna plena est uel noua.
- LIICur in aequinoctiis sint maximi.
- LIIICur aÎr et aqua semper ab Oriente ad Occidentem fluant.
- LIVCur in eadem poli altitudine, regiones quae mare habent ad Orientem, sint aliis magis temperatae.
- LVCur nullus sit fluxus nec refluxus in lacubus et stagnis: aut cur in uariis litoribus uariis horis fiat.
- LVIQuomodo eius caussae particulares, in singulis litoribus sint inuestigandae.
- LVIIDe natura Terrae interioris.
- LVIIIDe natura argenti uiui.
- LIXDe inaequalitate caloris interiorem Terram peruadentis.
- LXDe istius caloris actione.
- LXIDe succis acribus et acidis, ex quibus siunt atramentum, sutorium, alumen, etc.
- LXIIDe materia oleaginea bituminis, sulphuris, etc.
- LXIIIDe Chymicorum principiis; et quomodo metalla in fodinas ascendant.
- LXIVDe Terra exteriore, et de origine fontium.
- LXVCur mare non augeatur ex eo, quod flumina in illud fluant.
- LXVICur fontes non sint salsi, nec mare dulcescat.
- LXVIICur in quibusdam puteis aqua sit salsa.
- LXVIIICur etiam ex quibusdam montibus sal effodiatur.
- LXIXDe nitro aliisque salibus, a sale marino diuersis.
- LXXDe uaporibus, spiritibus, et exhalationibus a terra interiore ad exteriorem ascendentibus.
- LXXIQuomodo ex uaria eorum mistura, uaria lapidum, aliorumque fossilium genera oriantur.
- LXXIIQuomodo metalla ex terra interiore ad exteriorem perueniant, et quomodo minium fiat.
- LXXIIICur non in omnibus terrae locis metalla inueniantur.
- LXXIVCur potissimum inueniantur in radicibus montium, uersus Meridiem et Orientem.
- LXXVFodinas omnes esse in terra exteriore; nex posse unquam ad interiorem fodiendo perueniri.
- LXXVIDe sulphure, bitumine, argilla, oleo.
- LXXVIIQuomodo fiat terrae motus.
- LXXVIIICur ex quibusdam montibus ignis erumpat.
- LXXIXCur plures concussiones fieri soleant in terrae motu: sicque per aliquot horas aut dies interdum duret.
- LXXXDe natura ignis, eiusque ab aÎre diuersitate.
- LXXXIQuomodo primum excitetur.
- LXXXIIQuomodo conseruetur.
- LXXXIIICur egeat alimento.
- LXXXIVQuomodo ex silicibus excutiatur.
- LXXXVQuomodo ex lignis siccis.
- LXXXVIQuomodo ex collectione radiorum Solis.
- LXXXVIIQuomodo a solo motu ualde uiolento.
- LXXXVIIIQuomodo a diuersorum corporum mistura.
- LXXXIXIn fulmine, in stellis traiicientibus.
- XCIn iis quae lucent et non urunt: ut in stellis cadentibus.
- XCIIn guttis aquae marinae, in lignis putridis, et similibus.
- XCII\[&] In iis quae incalescunt et non lucent: ut in soeno incluso.
- XCIIIIn calce aqua aspersa, et reliquis.
- XCIVQuomodo in cauitatibus terrae ignis accendatur.
- XCVQuomodo candela ardeat.
- XCVIQuomodo ignis in ea conseruetur.
- XCVIICur eius flamma fit acuminata, et fumus ex ea egrediatur.
- XCVIIIQuomodo aÎr et alia corpora flammam alant.
- XCIXDe motu aÎris uersus ignem.
- CDe iis quae ignem exstinguunt.
- CIQuid requiratur, ut aliquod corpus alendo igni aptum sit.
- CIICur flamma ex spiritu \[&] uini linteum non urat.
- CIIICur spiritus uini facillime ardeat.
- CIVCur aqua difficillime.
- CVCur uis magnorum ignium ab aqua aut salibus iniectis augeatur.
- CVIQualia sint corpora quae facile uruntur.
- CVIICur quaedam inflammentur, alia non.
- CVIIICur ignis aliquandiu in prunis se conseruet.
- CIXDe pulueretormentario ex sulphure, nitro et carbone confecto; ac primo de sulphure.
- CXDe nitro.
- CXIDe sulphuris et nitri coniunctione.
- CXIIDe motu particularum nitri.
- CXIIICur flamma huius pulueris ualde dilatetur, et praecipue agat uersus superiora.
- CXIVDe carbone.
- CXVDe granis huius pulueris, et in quo praecipua ipsius uis consistat.
- CXVIDe lucernis diutissime ardentibus.
- CXVIIDe reliquis ignis effectibus.
- CXVIII\[&] Quaenam corpora illi admota liquescant et bulliant.
- CXIXQuaenam siccentur et durescant.
- CXXDe aquis ardentibus, insipidis, acidis.
- CXXIDe sublimatis et oleis.
- CXXIIQuod mutato ignis gradu mutetur eius effectus.
- CXXIIIDe clace.
- CXXIVDe uitro, quomodo fiat.
- CXXVQuomodo eius particulae simul iungantur.
- CXXVICur sit liquidum cum candet, omnesque figuras facile induat.
- CXXVIICur, cum frigidum est, sit ualde durum.
- CXXVIIICur ualde fragile.
- CXXIXCur eius fragilitas minuatur, si lente refrigeretur.
- CXXXCur sit pellucidum.
- CXXXIQuomodo fiat coloratum.
- CXXXIICur sit rigidum instar arcus; et generaliter, cur rigida, cum inflexa sunt, sponte redeant ad priorem figuram.
- CXXXIIIDe magnete. Repetitio eorum ex ante dictis, quae ad eius explicationem requiruntur.
- CXXXIVNullos in aÎre nec in aqua esse meatus recipiendis particulis striatis idoneos.
- CXXXVNullos etiam esse in ullis corporibus terrae exterioris praeterquam in ferro.
- CXXXVICur tales meatus sint in ferro.
- CXXXVIIQua ratione etiam sint in singulis eius ramentis.
- CXXXVIIIQuomodo isti meatus apti reddantur, ad particulas striatas ab utrauis parte uenientes, admittendas.
- CXXXIXQuae sit natura magnetis.
- CXLQuomodo fusione fiat chalybs, et quoduis ferrum.
- CXLICur chalybs sit ualde durus, rigidus, et fragilis.
- CXLIIQuae sit differentia inter chalybem, et aliud ferrum.
- CXLIIIQuomodo chalybs temperetur.
- CXLIVQuae sit differentia inter meatus magnetis, chalybis, et ferri.
- CXLVEnumeratio proprietatum uirtutis magneticae.
- CXLVIQuomodo particulae striatae per Terrae meatus fluant.
- CXLVIIQuod difficilius transeant per aÎrem, aquam, et terram exteriorem, quam per interiorem.
- CXLVIIIQuod facilius transeant per magnetem, quam per alia corpora huius terrae exterioris.
- CXLIXQui sint poli magnetis.
- CLCur isti poli se conuertantuersus polos Terrae.
- CLICur etiam certa ratione uersus eius centrum se reclinent.
- CLIICur unus magnes ad alium se conuertat et inclinet, eodem modo atque ad terram.
- CLIIICur duo magnetes ad inuicem accedant, et quae sit cuiusque sphaera actiuitatis.
- CLIVCur interdum se inuicem refugiant.
- CLVCur segmentorum magnetis partes, quae ante sectionem iunctae erant, se mutuo etiam refugiant.
- CLVICur duo puncta, quae prius in uno magnete contigua erant, in eius fragmentis sint poli diuersae uirtutis.
- CLVIICur eadem sit uis in quauis magnetis parte, ac in toto.
- CLVIIICur magnes suam uim ferro sibi admoto communicet.
- CLIXCur ferrum pro uariis modis, quibus magneti admouetur, ipsam diuersimode recipiat.
- CLXCur ferrum oblongum eam non recipiat, nisi secundum suam longitudinem.
- CLXICur magnes nihil amittat de sua ui, quamuis eam ferro communicet.
- CLXIICur haec uis celerrime ferro communicetur, sed diuturnitate temporis in eo confirmetur.
- CLXIIICur chalybs ad eam recipiendam aptior sit, quam uilius ferrum.
- CLXIVCur maior ei communicetur a perfectiore magnete quam a minus perfecto.
- CLXVCur ipsa etiam terra uim magneticam ferro tribuat.
- CLXVICur uis magnetica in Terra debilior sit, quam in paruis magnetibus.
- CLXVIICur acus magnete tactae semper suae uirtutis polos in extremitatibus suis habeant.
- CLXVIIICur poli magneticae uirtutis non semper accurate uersus Terrae polos dirigantur, sed ab iis uarie declinent.
- CLXIXCur etiam interdum ista declinatio cum tempore mutetur.
- CLXXCur in magnete supra unum ex suis polis erecto minor esse possit, quam cum eius poli aequaliter a Terra distant.
- CLXXICur magnes trahat ferrum.
- CLXXIICur magnes armatus, multo plus ferri sustineat, quam nudus.
- CLXXIIICur eius poli, quamuis contrarii, se inuicem iuuent ad ferrum sustinendum.
- CLXXIVCur gyratio rotulae ferrae, a ui magnetis cui appensa est, non impediatur.
- CLXXVQuomodo et quare uis unius magnetis augeat uel minuat uim alterius.
- CLXXVICur magnes quantumuis fortis, ferrum sibi non contiguum, a magnete debiliore attrahere non possit.
- CLXXVIICur magnes debilis, aut ferrum, a magnete fortiori ferrum sibi contiguum possit detrahere.
- CLXXVIIICur in his Borealibus regionibus, polus Australis magnetis sit fortior Boreali.
- CLXXIXDe iis quae obseruari possunt in ferri limatura circa magnetem sparsa.
- CLXXXCur lamina ferrea polo magnetis coniuncta, eius uim trahendi uel conuertendi ferri impediat.
- CLXXXICur eandem nullius alterius corporis interpositio impediat.
- CLXXXIICur magnetis positio non conueniens eius uires paullatim imminuat.
- CLXXXIIICur rubigo, humiditas et situs, eas etiam imminuat, et uehemens ignis plane tollat.
- CLXXXIVDe ui attractionis in succino, cera, resina, et similibus.
- CLXXXVQuae sit causa istius attractionis in uitro.
- CLXXXVIEandem ipsius caussam in reliquis etiam uideri.
- CLXXXVIIEx dictis intelligi, quaenam caussae esse possint reliquorum omnium mirabilium effectuum, qui ad occultas qualitates referri solent.
- CLXXXVIIIDe iis, quae ex tractationibus de animali et de homine, ad rerum materialium cognitionem mutuanda sunt.
- CLXXXIXQuid sit sensus, et quomodo fiat.
- CXCDe sensuum distinctione: ac primo de internis, hoc est, de animi affectibus, et de appetitibus naturalibus.
No comments yet
Be the first to share your thoughts.