Pars quartaDe Terra
IFalsam hypothesim, qua iam ante usi sumus, esse retinendam, ad ueras rerum naturas explicandas.IV.1
Etsi credi nolim, corpora huius mundi adspectabilis genita unquam fuisse illo modo qui supra descriptus est, ut iam satis praemonui, debeo tamen eandem hypothesim adhuc retinere, ad ea quae supra Terram apparent explicanda; ut tandem si, quemadmodum spero, clare ostendam causas omnium rerum naturalium hac uia, non autem ulla alia, dari posse, inde merito concludatur, non aliam esse earum naturam, quam si tali modo genitae essent.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.1.
IIQuae sit generatio Terrae, secundum istam hypothesim.IV.2
Fingamus itaque Terram hanc, quam incolimus, fuisse olim ex sola materia primi elementi conflatam, instar Solis, quamuis ipso esset multo minor; et uastum uorticem circa se habuisse, in cuius centro consistebat: sed, cum particulae striatae, aliaeque non omnium minutissimae minutiae istius materiae primi elementi, sibi mutuo adhaererent, sicque in materiam tertii elementi uerterentur, ex iis primo maculas opacas in Terrae superficie genitas esse, similes iis quas uidemus circa Solem assidue generari ac dissolui. Deinde particulas tertii elementi, quae ex continua istarum macularum dissolutione remanebant, per coelum uicinum diffusas, magnam ibi molem aÎris, siue aetheris, successu temporis composuisse; ac denique, postquam iste aether ualde magnus fuit, densiores maculas, circa Terram genitas, eam totam contexisse atque obtenebrasse. Cumquc ipsae non possent amplius dissolui, ac forte permultae sibi mutuo incumberent, simulque uis uorticis Terram continentis minueretur, tandem ipsam, una cum maculis et toto aÎre quo inuoluebatur, in alium maiorem uorticem, in cuius centro est Sol, delapsam esse.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.2.
IIIDistinctio Terrae in tres regiones: et primae descriptio.IV.3
Nunc uero, si consideremus illam nondum ita uersus Solem delapsam, sed paulo post delapsuram, tres in ea regiones ualde diuersas dignoscemus. Harum prima et intima I continere tantum uidetur materiam primi elementi, se ibi non alia ratione quam in Sole commouentis, nec alterius naturae, nisi quod forte sit minus pura; quia quod assidue ex Sole in maculas abit, non ita potest ex ea expurgari. Et sane idcirco mihi facile persuaderem, iam totum spatium I sola fere materia tertii elementi plenum esse, nisi inde sequi uideretur, corpus Terrae non posse manere tam uicinum Soli, quam nunc est, propter nimiam suam soliditatem.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.3.
IVDescriptio secundae.IV.4
Media regio M tota occupatur a corpore ualde opaco et denso: cum enim hoc corpus factum sit ex particulis minutissimis (utpote quae prius ad primum elementum pertinebant), sibi inuicem adiunctis, nulli uidentur in eo meatus relicti esse, nisi tam exigui, ut solis illis particulis striatis supra descriptis, ac reliquae materiae primi elementi, transitum praebere possint. Hocque experientia testatur in maculis Solis, quae cum sint eiusdem naturae atque hoc corpus M, nisi quod sint multo tenuiores et rariores, transitum tamen luminis impediunt; quod uix possent, si earum meatus essent satis lati ad globulos secundi elementi admittendos. Cum enim isti meatus initio in materia fluida uel molli formati sint, haud dubie essent etiam satis recti et laeues ad actionem luminis non impediendam.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.4.
VDescriptio tertiae.IV.5
Sed istae duae interiores Terrae regiones parum ad nos spectant, quia nemo unquam ad ipsas uiuus accessit. Sola tertia superest, ex qua omnia corpora quae hic circa nos reperiuntur, oriri posse deinceps ostendemus. Nunc autem nihil adhuc aliud in ipsa esse supponimus, quam magnam congeriem particularum tertii elementi, multum materiae coelestis circa se habentium, quarum intima natura ex modo, quo genitae sunt, potest agnosci.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.5.
VIParticulas tertii elementi, quae sunt in hac tertia regione, esse debere satis magnas.IV.6
Nempe, cum ortae sint ex dissolutione macularum, quae minutissimis primi elementi ramentis, sibi mutuo adiunctis, constabant: unaquaeque ex plurimis istiusmodi ramentis componi debet, atque esse satis magna, ut impetum globulorum secundi elementi, circa se motorum, sustineat; quia quaecumque id non potuerunt, rursus in primum uel in secundum elementum sint resolutae.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.6.
VIIIpsas a primo et secundo elemento posse immutari.IV.7
Verumenimuero, quamuis illae globulis secundi elementi totae resistant, quia tamen singula ramenta ex quibus sunt conflatae ipsis cedunt, semper eorum occursu nonnihil possunt immutari.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.7.
VIIIEsse maiores globulis secundi elementi, sed iisdem esse minus solidas et minus agitatas.IV.8
Cumque ramenta ista primi elementi uarias habeant figuras, non potuerunt plurima simul tam apte coniungi, ad unamquamque ex istis particulis tertii elementi componendam, quin multos angustissimos meatus, soli subtilissimae materiae eiusdem primi elementi permeabiles, in illa relinquerent; unde sit, ut quamuis hae particulae sint multo maiores quam globuli coelestes, non possint tamen esse tam solidae, nec tantae agitationis capaces. Ad quod etiam facit, quod figuras habeant ualde irregulares, et ad motum minus aptas, quam sint sphaericae istorum globulorum. Cum enim ramenta ex quibus componuntur, innumeris modis diuersis coniuncta sint, inde sequitur ipsas et magnitudine et soliditate et figuris plurimum ab inuicem differre, ac fere omnes earum figuras esse admodum irregulares.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.8.
IXEas ab initio sibi mutuo incubuisse circa Terram.IV.9
Hicque notandum est, quandiu Terra instar fixarum in peculiari suo uortice uersata est, necdum uersus Solem delapsa erat, istas particulas tertii elementi, quae ipsam inuoluebant, quamuis a se inuicem essent disiunctae, non tamen hinc inde per coelum temere sparsas fuisse, sed omnes circa sphaeram M conglobatas, unas aliis incubuisse; quia pellebantur uersus centrum I a globulis secundi elementi, qui, maiorem ipsis uim agitationis habentes, ab eo centro recedere conabantur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.9.
XVaria circa ipsas interualla materiae primi et secundi elementi relicta esse.IV.10
notandum etiam, quamuis sibi mutuo sic incumberent, non tam apte tamen simul iunctas fuisse, quin permulta interualla circa se relinquerent, quae non modo a materia primi elementi, sed etiam a globulis secundi occupabantur: hoc enim sequi debuit ex eo, quod figuras haberent ualde irregulares ac diuersas, et sine ordine unae aliis adiunctae essent.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.10.
XIGlobulos secundi elementi, eo minores initio fuisse, quo centro Terrae uiciniores.IV.11
Notandum praeterea inferiores ex globulis, qui particulis istis immisti erant, paullo minores fuisse quam superiores: eodem modo quo supra ostensum est, eos qui prope Solem uersantur, gradatim esse minores, prout ei sunt uiciniores. Ac etiam istos omnes globulos non maiores fuisse, quam iam illi sint qui reperiuntur circa Solem, infra sphaeram Mercurii; sed forte fuisse minores, quia Sol maior est, quam fuerit unquam Terra; et proinde ipsos minores etiam fuisse, quam nunc ii sint, qui hic circa nos uersantur. Hi enim superant illos, qui sunt infra sphaeram Mercurii, quoniam a Sole sunt remotiores.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.11.
XIIMeatusque inter ipsas habuisse angustiores.IV.12
Et notandum istos globulos, uias sibi retinuisse inter particulas tertii elementi, ad mensuram suae magnitudinis accommodatas: ita ut non tam facile alii globuli paullo maiores per easdem transire possent.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.12.
XIIINon semper crassiores. tenuioribus inferiores fuisse.IV.13
Notandum denique tunc frequenter accidisse, ut maiores et solidiores ex istis particulis tertii elementi, alias minores et tenuiores sub se haberent, quia, cum uniformi tantum motu circa Terrae axem uoluerentur, atque ob irregularitates suarum figurarum sibi mutuo facile adhaererent, etsi unaquaeque, quo solidior et crassior erat, eo maiori ui a globulis secundi elementi circumiacentibus uersus centrum pelleretur, non tamen semper poterant solidiores se a minus solidis ita extricare, ut infra ipsas descenderent; sed non raro eundem ordinem, quem cum primum formarentur obtinuerant, retinebant.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.13.
XIVDe prima formatione diuersorum corporum, in tertia Terrae regione.IV.14
Cum autem postea globus Terrae, in tres istas regiones distinctus, uersus Solem deuolutus est (uortice scilicet in quo antea erat absumto), non magna quidem mutatio in intima et media eius regione potuit inde oriri; sed quantum ad exteriorem, primum duo, deinde tria, postmodum quatuor, et plura alia corpora diuersa, in ea distingui debuerunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.14.
XVDe actionibus, quarum ope ista corpora genita sunt; ac primo de generali globulorum coelestium motu.IV.15
Quorum corporum productionem paullo post explicabo; sed priusquam hoc aggrediar, tres quatuorue praecipuae actiones, a quibus pendet, hic sunt considerandae. Prima est globulorum coelestium motus, generaliter spectatus. Secunda, grauitas. Tertia, lumen. Et quarta, calor. Per globulorum coelestium generalem motum, intelligo continuam eorum agitationem, quae tanta est, ut non modo sufficiat ad ipsos motu annuo circa Solem et diurno circa Terram deferendos, sed etiam ad eosdem interea modis aliis quamplurimis agendos. Et quia, in quamcumque partem ita moueri coeperint, pergunt postea quantum possunt, secundum lineas rectas, uel a rectis quam-minimum deflectentes: hinc fit ut hi globuli coelestes, particulis tertii elementi, corpora omnia tertiae Terrae regionis componentibus, immisti, uarios in iis effectus producant, quorum tres praecipuos hic notabo.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.15.
XVIDe primo huius primae actionis effectu, quod reddat corpora pellucida.IV.16
Primus est, quod pellucida reddant ea omnia corpora terrestria quae liquida sunt, et constant particulis tertii elementi tam tenuibus, ut globuli isti circa ipsas in omnes partes ferantur. Cum enim per istorum corporum meatus hinc inde assidue moueantur, uimque habeant eorum particulas situ mutandi, facile sibi uias rectas, siue rectis aequipollentes, et proinde transferendae actioni luminis idoneas, in illis efformant. Sicque omnino experimur, nullum esse in Terra liquorem purum, et tenuibus particulis constantem, qui non sit pellucidus. Quantum enim ad argentum uiuum, crassiores sunt eius particulae, quam ut globulos secundi elementi ubique circa se admittant; quantum uero ad atramentum, lac, sanguinem, et talia, non sunt liquores puri, sed plurimis puluisculis durorum corporum inspersi. Et quantum ad corpora dura, obseruari potest ea omnia esse pellucida, quae dum formabantur et adhuc liquida erant, pellucida fuerunt, quorumque partes retinent eundem situm, in quo positae sunt a globulis materiae coelestis, dum circa ipsas nondum sibi mutuo adhaerentes mouebantur. Contra uero illa omnia esse opaca, quorum particulae simul iunctae et connexae sunt a ui aliqua externa, motui globulorum coelestium ipsis immistorum non obsequente: quamuis enim multi meatus in his etiam corporibus relicti sint, per quos globuli coelestes hinc inde assidue discurrunt, quia tamen hi meatus uariis in locis sunt interrupti et interclusi, transmittendae actioni luminis, quae nonnisi per uias rectas uel rectis aequipollentes defertur, idonei esse non possunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.16.
XVIIQuomodo corpus solidum et durum satis multos meatus habere possit, ad radios luminis transmittendos.IV.17
Utque hic intelligatur, quomodo corpora dura satis multos meatus habere possint, ad transitum praebendum radiis luminis, ex quauis parte uenientibus, poma, uel alii quiuis globi satis magni, et quorum superficies sit laeuis, reticulo includantur, eoque arcte constricto, ita ut ista poma, sibi mutuo adhaerentia, unicum quasi corpus componant: in quamcumque partem hoc corpus conuertetur, meatus in se continebit, per quos globuli plumbei supra ipsum iniecti, uersus centrum terrae, ui grauitatis suae facile descendent, secundum lineas rectis aequipollentes; sicque speciem corporis pellucidi, solidi et duri exhibebit. Non enim opus est ut globuli coelestes, magis rectos et plures meatus inueniant in corporibus terrestribus, per quae radios luminis transmittunt, quam sint ii per quos globuli plumbei inter poma ista descendunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.17.
XVIIIDe secundo istius primae actionis effectu: quod una corpora ab aliis secernat, et liquores expurget.IV.18
Secundus effectus est, quod cum particulae duorum uel plurium corporum terrestrium, praesertim liquidorum, confuse simul iunctae sunt, globuli coelestes quasdam ex ipsis unas ab aliis soleant separare, sicque in uaria corpora distinguere; quasdam autem alias accuratius permiscere, ipsasque ita disponere, ut unaquaeque guttula liquoris ex iis conflati, caeteris omnibus eiusdem liquoris guttulis omnino similis exsistat. Quippe, cum globuli coelestes mouentur in meatibus corporum terrestrium liquidorum, particulas tertii elementi sibi obuias assidue loco expellunt, donec eas inter aliquas alias ita disposuerint et ordinarint, ut non magis quam istae aliae ipsorum motibus obsistant, uel, cum ita disponi non possunt, donec eas a reliquis segregarint. Sic uidemus ex musto faeces quasdam, non modo sursum et deorsum (quod grauitati et leuitati tribui posset), sed etiam uersus uasis latera expelli, uinumque postea defaecatum, quamuis adhuc ex uariis particulis constans, esse pellucidum, et non densius aut crassius in imo quam in summo apparere. Idemque de caeteris liquoribus puris est existimandum.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.18.
XIXDe tertio effectu: quod liquorum guttas reddat rotundas.IV.19
Tertius effectus globulorum coelestium est, quod aquae aliorumue liquorum guttas in aÎre, alioue liquore ab iis diuerso, pendentes, reddant rotundas, ut iam in Meteoris explicui. cum enim isti globuli coelestes longe alias habeant uias in aquae gutta quam in aÎre circumiacente, semperque quantum possunt secundum lineas rectas, uel ad rectas quam-proxime accedentes, moueantur: manifestum est illos qui sunt in aÎre, obiectu aqueae guttae minus impediri a motibus suis, secundum lineas a rectis quam-minimum deflectentes, continuandis, si ea sit perfecte sphaerica, quam si quamcumque aliam figuram sortiatur. Si quae enim sit pars in superficie istius guttae, quae ultra figuram sphaericam promineat, maiori ui globuli coelestes per aÎrem discurrentes in illam impingent, quam in caeteras, ideoque ipsam uersus centrum guttae protrudent; ac si quae pars eius, superficiei centro uicinior sit quam reliquae, globuli coelestes, in ipsa gutta contenti, maiori ui eam a centro expellent; atque ita omnes ad guttam sphaericam faciendam concurrent. Et cum angulus contingentiae, quo solo linea circularis a recta distat, omni angulo rectilineo sit minor, et in nulla linea curua praeterquam in circulari sit ubique aequalis: certum est, lineam rectam nunquam posse magis aequaliter, et minus in unoquoque ex suis punctis inflecti, quam cum degenerat in circularem.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.19.
XXExplicatio secundae actionis, quae grauitas uocatur.IV.20
Vis grauitatis a tertia ista globulorum coelestium actione non multum differt. Ut enim illi globuli per solum suum motum, quo sine discrimine quaquauersus feruntur, omnes cuiusque guttae particulas uersus eius centrum aequaliter premunt, sicque ipsam guttam faciunt rotundam: ita per eundem motum, totius molis terrae occursu impediti, ne secundum lineas rectas ferantur, omnes eius partes uersus medium propellunt: atque in hoc grauitas corporum terrestrium consistit.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.20.
XXIOmnes Terrae partes, si solae spectentur, non esse graues, sed leues.IV.21
Cuius natura ut perfecte intelligatur, notandum est primo, si omnia spatia circa Terram, quae ab ipsius Terrae materia non occupantur, uacua essent, hoc est, si nihil continerent nisi corpus, quod motus aliorum corporum nulla ratione impediret nec iuuaret (sic enim tantum intelligi potest uacui nomen), et interim haec terra circa suum axem, spatio uiginti quatuor horarum, proprio motu uolueretur, fore ut illae omnes eius partes, quae sibi mutuo non essent ualde firmiter alligatae, hinc inde uersus coelum dissilirent: eodem modo, quo uidere licet, dum turbo gyrat, si arena supra ipsum coniiciatur, eam statim ab illo recedere atque in omnes partes dispergi; et ita Terra non grauis, sed contra potius leuis esse dicenda.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.21.
XXIIIn quo consistat leuitas materiae coelestis.IV.22
Cum autem nullum sit tale uacuum, nec Terra proprio motu cieatur, sed a materia coelesti, eam ambiente, omnesque eius poros peruadente, deferatur, ipsa habet rationem corporis quiescentis; materia autem coelestis, quatenus tota consentit in illum motum quo Terram defert, nullam habet uim grauitatis, nec leuitatis; sed quatenus eius partes plus habent agitationis quam in hoc impendant, ideoque semper terrae occursu a motibus suis secundum lineas rectas persequendis impediuntur, semper ab ea quantum possunt recedunt, et in hoc earum leuitas consistit.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.22.
XXIIIQuomodo partes omnes Terrae, ab ista materia coelesti deorsum pellantur, et ita fiant graues.IV.23
Notandum deinde, uim quam habent singulae partes materiae coelestis ad recedendum a Terra, suum effectum sortiri non posse, nisi, dum illae ascendunt, aliquas partes terrestres in quarum locum succedunt, infra se deprimant et propellant. Cum enim omnia spatia quae sunt circa Terram, uel a particulis corporum terrestrium, uel a materia coelesti occupentur; atque omnes globuli huius materiae coelestis aequalem habeant propensionem ad se ab ea remouendos, nullam singuli habent uim, ad alios sui similes loco pellendos. Sed cum talis propensio non sit tanta in particulis corporum terrestrium, quoties aliquas ex ipsis supra se habent, omnino in eas uim istam suam debent exercere. Atque ita grauitas cuiusque corporis terrestris non proprie efficitur ab omni materia coelesti illud circumfluente, sed praecise tantum ab ea ipsius parte, quae, si corpus istud descendat, in eius locum immediate ascendit, ac proinde quae est illi magnitudine plane aequalis. Sit, exempli caussa, B corpus terrestre in medio aÎre exsistens, et constans pluribus particulis tertii elementi, quam moles aÎris ipsi aequalis, ac proinde pauciores uel angustiores habens poros, in quibus materia coelestis contineatur: manifestum est, si hoc corpus B uersus I descendat, molem aÎris ei aequalem in eius locum ascensuram. Et quia in ista mole aÎris, plus materiae coelestis quam in eo continetur, manifestum etiam est, in ipsa esse uim ad illud deprimendum.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.23.
XXIVQuanta sit in quoque corpore grauitas.IV.24
Atque ut hic calculus recte ineatur, considerandum est, in meatibus istius corporis B esse etiam aliquid materiae coelestis, quae opponitur aequali quantitati similis materiae coelestis, quae in aÎris mole continetur, eamque reddit otiosam; itemque in mole aÎris esse aliquas partes terrestres, quae opponuntur totidem aliis partibus terrestribus corporis B, nihilque in eas efficiunt. His autem utrimque detractis, quod reliquum est materiae coelestis in ista mole aÎris, agere in id quod reliquum est partium terrestrium in corpore B; atque in hoc uno eius grauitatem consistere.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.24.
XXVEius quantitatem non respondere quantitati materiae cuiusque corporis.IV.25
Utque nihil omittatur, aduertendum etiam est, per materiam coelestem non hic intelligi solos globulos secundi elementi, sed etiam materiam primi iis admistam, et ad ipsam quoque esse referendas illas particulas terrestres, quae cursum eius sequutae, caeteris celerius mouentur, quales sunt eae omnes quae aÎrem componunt. Aduerterndum praeterea, materiam primi elementi, caeteris paribus, maiorem uim habere ad corpora terrestria deorsum pellenda, quam globulos secundi, quia plus habet agitationis; et hos maiorem, quam particulas terrestres aÎris quas secum mouent, ob similem rationem. Unde fit, ut ex sola grauitate non facile possit aestimari, quantum in quoque corpore materiae terrestris contineatur. Et fieri potest, ut quamuis, exempli caussa, massa auri uicies plus ponderet, quam moles aquae ipsi aequalis, non tamen quadruplo uel quintuplo plus materiae terrestris contineat: tum, quia tantundem ab utraque subducendum est, propter aÎrem in quo ponderantur; tum etiam, quia in ipsa aqua, ut et in omnibus aliis liquidis corporibus, propter suarum particularum motum, inest leuitas, respectu corporum durorum.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.25.
XXVICur corpora non grauitent in locis suis naturalibus.IV.26
Considerandum etiam, in omni motu esse circulum corporum quae simul mouentur, ut iam supra ostensum est, nullumque corpus a grauitate sua deorsum ferri, nisi eodem temporis momento aliud corpus magnitudine ipsi aequale, ac minus habens grauitatis, sursum feratur. Unde fit, ut in uase, quantumuis profundo et lato, inferiores aquae alteriusue liquoris guttae, a superioribus non premantur; nec etiam premantur singulae partes fundi, nisi a totidem guttis, quot ipsis perpendiculariter incumbunt. Nam, exempli caussa, in uase ABC, aquae gutta 1 non premitur ab aliis 2, 3, 4, supra ipsam existentibus, quia si haec deorsum ferrentur, deberent aliae guttae, 5, 6, 7, aut similes, in earum locum ascendere; quae, cum sint aeque graues, illarum descensum impediunt. Hae autem guttae 1, 2, 3, 4, iunctis uiribus, premunt partem [&] fundi B; quia, si efficiant ut descendat, descendent etiam ipsae, ac in earum locum partes aÎris 8, 9, quae sunt ipsis leuiores, ascendent. Sed eandem uasis partem B non plures guttae premunt quam haec 1, 2, 3, 4, uel aliae ipsis aequipollentes; quia eo temporis momento, quo haec pars B potest descendere, non plures eam sequi possunt. Atque hinc innumera experimenta circa corporum grauitatem, uel potius, si sic loqui licet, grauitationem, quae male philosophantibus mira uidentur, perfacile est explicare.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.26.
XXVIIGrauitatem corpora deprimere uersus centrum Terrae.IV.27
Notandum denique, quamuis particulae materiae coelestis eodem tempore multis diuersis motibus cieantur, omnes tamen earum actiones ita simul conspirare, ac tanquam in aequipondio consistere, unasque aliis opponi, ut ex hoc solo quod terrae moles obiectu suo earum motibus aduersetur, quaquauersus aequaliter propendeant ad se ab eius uicinia, et tanquam ab eius centro, remouendas; nisi forte aliqua exterior caussa diuersitatem hac in re constituat. Talesque aliquot caussae possunt excogitari; sed an earum effectus sit tantus, ut sensu deprehendatur, nondum mihi compertum est.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.27.
XXVIIIDe tertia actione, quae est lumen; quomodo particulas aÎris commoueat.IV.28
Vis luminis, quatenus a Sole ac stellis in omnes coeli partes se diffundit, iam satis supra fuit explicata: superest tantum ut hic notemus, eius radios a Sole delapsos, Terrae particulas diuersimode agitare. Quippe, quamuis in se spectata, nihil aliud sit quam pressio quaedam, quae fit secundum lineas rectas, a Sole in Terram extensas: quia tamen ista pressio non aequaliter omnibus particulis tertii elementi, quae supremam terrae regionem componunt, sed nunc unis, nunc aliis, ac etiam, nunc uni eiusdem particulae extremitati, nunc alteri applicatur: facile potest intelligi, quo pacto ex ipsa uariae motiones in particulis istis excitentur. Exempli caussa, si AB sit una ex particulis tertii elementi, supremam terrae regionem componentibus, quae incumbat alteri particulae C, atque inter ipsam et Solem aliae multae interiaceant, ut D, E, F: hae interiacentes nunc impedient, ne radii Solis G, G, premant extremitatem B, non autem ne premant A: sicque extremitas A deprimetur, atque alia B attolletur. Et quia istae particulae assidue situm mutant, paullo post opponentur radiis Solis tendentibus uersus A, non autem aliis tendentibus uersus [&] B, sicque extremitas A rursus attolletur, et B deprimetur. Quod idem in omnibus terrae particulis, ad quas Solis radii pertingunt, habet locum; et ideo. omnes a Solis lumine agitantur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.28.
XXIXDe quarta, quae est calor; quid sit, et quomodo sublato lumine perseueret.IV.29
Haec autem particularum terrestrium agitatio, siue orta sit a lumine, siue ab alia quauis caussa, calor uocatur; praesertim cum est maior solito et mouet sensum; caloris enim denominatio ad sensum tactus refertur. Notandumque est unamquamque ex particulis terrestribus sic agitatam, perseuerare postea in suo motu iuxta leges naturae, donec ab aliqua alia caussa sistatur; atque ideo calorem a lumine ortum, semper aliquamdiu post sublatum lumen remanere.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.29.
XXXCur altius penetret, quam lumen.IV.30
Notandum praeterea particulas terrestres, a radiis Solis sic impulsas, alias sibi uicinas, ad quas isti radii non perueniunt, agitare; hasque rursus alias, et sic consequenter. Cumque semper tota Terrae medietas a Sole illustretur, tot eiusmodi particulas simul commoueri, ut quamuis lumen in prima opaca superficie subsistat, calor tamen ab eo genitus usque ad intimas partes mediae Terrae regionis debeat peruenire.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.30.
XXXICur corpora fere omnia rarefaciat.IV.31
Notandum denique istas particulas terrestres, cum a calore plus solito agitantur, in tam angusto spatio uulgo non posse contineri, quam cum quiescunt uel minus mouentur; quia figuras habent irregulares, quae minus loci occupant, cum certo aliquo modo iunctae quiescunt, quam cum assiduo motu disiunguntur. Unde fit, ut calor omnia fere corpora terrestria rarefaciat, sed una magis, alia minus, pro uario situ et figura particularum, ex quibus constant.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.31.
XXXIIQuomodo suprema Terrae regio, in duo diuersa corpora fuerit primum diuisa.IV.32
His uariis actionibus animaduersis, si rursus consideremus Terram, iam primum ad uiciniam Solis accedentem, et cuius suprema regio constat particulis tertii elementi, sibi mutuo non firmiter annexis, quibus immisti sunt globuli coelestes, aliquanto minores iis, qui reperiuntur in ea coeli parte per quam transit, uel etiam in ea ad quam uenit: facile intelligemus minores istos globulos, maiusculis qui eam circumplectuntur, loca sua relinquere, hosque maiusculos, in illa cum impetu ruentes, in multas tertii elementi particulas impingere, praesertim in crassiores, ipsasque infra caeteras detrudere, iuuante etiam ad hoc ui grauitatis, atque ita efficere ut istae crassiores infra caeteras depulsae, figurasque habentes irregulares et uarias, arctius inter se nectantur quam superiores, et motus globulorum coelestium interrumpant. Quo fit, ut suprema Terrae regio, qualis hic exhibetur uersus A, in duo corpora ualde diuersa distinguatur, qualia exhibentur uersus B et C: quorum superius B est rarum, fluidum et pellucidum, inferius autem C est aliquatenus densum, durum et opacum.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.32.
XXXIIIDistinctio particularum terrestrium in tria summa genera.IV.33
Deinde ex eo quod existimemus corpus C a corpore B distinctum fuisse per hoc solum, quod eius partes a globulis coelestibus deorsum pressae, sibi inuicem adhaererent, intelligemus etiam aliud adhuc corpus, quale est D, inter ista duo debere postea generari. Etenim figurae particularum tertii elementi, ex quibus constant corpora B et C, admodum uariae sunt, ut supra notatum est, ipsasque hic in tria praecipua genera licet distinguere. Nempe quaedam sunt in uaria quasi brachia diuisae, atque hinc inde expansae tanquam rami arborum, et alia id genus; atque hae sunt potissimum, quae a materia coelesti deorsum expulsae, sibi mutuo adhaerescunt, et corpus C componunt. Aliae sunt solidiores, figurasque habent, non quidem omnes globi uel cubi, sed etiam cuiuslibet ruderis angulosi; atque hae, si maiusculae sint, infra caeteras ui grauitatis descendunt; si autem sint minusculae, manent prioribus immistae, occupantque interualla quae ab ipsis relinquuntur. Aliae denique sunt oblongae, ac ramis destitutae, instar bacillorum; atque hae prioribus etiam se interserunt, cum satis magna inter ipsas interualla reperiunt, sed non illis facile annectuntur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.33.
XXXIVQuomodo tertium corpus inter duo priora factum sit.IV.34
Quibus animaduersis, rationi consentaneum est ut credamus, cum primum particulae ramosae corporis C sibi mutuo coeperunt implicari, plerasque ex oblongis fuisse ipsis interiectas, easque postea, dum ramosae illae, magis et magis pressae, paullatim arctius iungebantur, supra ipsas ascendisse uersus D, atque ibi simul congregatas fuisse, in corpus a duobus aliis B et C ualde diuersum. Eadem ratione qua uidemus in paludosis locis, terram calcando, aquam ex ea exprimi, quae postea ipsius superficiem tegit. Nec dubium etiam, quin interim aliae plures ex corpore B delapsae sint, quae duorum inferiorum corporum C et D molem auxerunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.34.
XXXVParticulas tantum unius generis in isto corpore contineri.IV.35
Quamuis autem initio, non solae istae particulae oblongae ramosis interiectae fuerint, sed aliae etiam, quae tanquam rudera aut fragmenta lapidum solidae erant, notandum tamen has solidiores non tam facile supra ramosas ascendisse, quam illas oblongas; uel, si quae ascenderint, facilius postea infra ipsas rursus descendisse: oblongae enim, caeteris paribus, plus habent superficiei pro ratione suae molis; atque ideo a materia coelesti per meatus corporis C fluente, facilius expelluntur: et postquam ad D peruenerunt, ibi transuersim iacentes supra superficiem istius corporis C, non facile meatibus occurrunt, per quos in ipsum regredi possint.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.35.
XXXVIDuas tantum in eo esse species istarum particularum.IV.36
Sic itaque multae oblongae particulae tertii elementi uersus D congregatae sunt; et quamuis initio non fuerint inter se perfecte aequales, nec similes, hoc tamen commune habuerunt, quod nec sibi mutuo, nec aliis tertii elementi particulis facile possent adhaerere, quodque a materia coelesti ipsas circumfluente mouerentur; propter hanc enim proprietatem a corpore C excesserunt, atque in D sunt simul collectae; cumque ibi materia coelestis assidue circa illas fluat, efficiatque ut uariis motibus cieantur, et unae in aliarum loca transmigrent, successu temporis fieri debuerunt laeues et teretes, et quam-proxime inter se aequales, atque ad duas tantum species reduci. Nempe, quae fuerunt satis tenues, ut ab illo solo impetu, quo a materia coelesti agebantur, flecti possent, circa alias paullo crassires, quae sic flecti non poterant, conuolutae, ipsas secum detulerunt. Atque hae duae particularum species, flexilium scilicet atque inflexilium, sic iunctae facilius perseuerarunt in suo motu, quam solae flexiles, uel solae inflexiles potuissent: unde factum est, ut ambae in corpore D remanserint; atque etiam ut illae quae initio circa alias flecti potuerunt, postea successu temporis, assiduo usu se inflectendi, magis et magis flexiles redderentur, fierentque instar anguillarum aut breuium funiculorum; aliae autem, cum nunquam flecterentur, si quam ante flexilitatem habuerint, eam paullatim amitterent, ac telorum instar rigidae manerent.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.36.
XXXVIIQuomodo infimum corpus C, in plura alia fuerit diuisum.IV.37
Praeterea putandum est corpus D prius distingui coepisse a duobus aliis B et C, quam haec duo perfecte formata essent, hoc est, priusquam C esset tam durum, ut non amplius possent eius particulae arctius connecti, et inferius expelli a motu materiae coelestis, ac priusquam particulae corporis B ita essent omnes ordinatae, ut isti materiae coelesti faciles et aequales uias undique circa se praeberent: ideoque postea multas particulas tertii elementi fuisse adhuc a corpore B uersus C expulsas. Atque hae particulae, si solidiores fuerint iis quae congregatae erant in D, infra ipsas descendentes corpori C se adiunxerunt, ac pro diuersa ratione suarum figurarum, uel in eius superficie manserunt, uel infra ipsam penetrarunt: sicque hoc unum corpus C in plura alia diuisum est; ac etiam forte in aliqua sua regione totum fluidum euasit, iis particulis ibi congregatis, quarum figurae impediebant ne sibi mutuo facile adhaererent. Sed omnia hic explicari non possunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.37.
XXXVIIIDe formatione alterius quarti corporis supra tertium.IV.38
Ubi autem etiam particulae, minus solidae iis quae corpus D componebant, ex B deorsum lapsae sunt, haeserunt in superficie huius corporis D; ac quia pleraeque ex ipsis fuerunt ramosae, paullatim sibi mutuo annexae, corpus durum E, a duobus B et D, quae sunt fluida, ualde diuersum, composuerunt. Atque hoc corpus E initio admodum tenue erat, instar crustae uel corticis superficiem corporis D contegentis: sed cum tempore crassius euasit, nouis particulis ex corpore B se illi adiungentibus; nec non etiam ex D, quia, cum reliquis eiusdem corporis D plane similes non essent, motu globulorum coelestium expellebantur, ut mox dicam. Et quia istae particulae aliter disponebantur, in iis partibus terrae ubi dies erat uel aestas, quam in iis ubi erat nox uel hyems, propter diuersas actiones luminis et caloris, quod huic corpori accedebat in una die, uel in una aestate, aliquo modo distinguebatur ab eo, quod eidem accedebat in die uel aestate sequenti; sicque ex uariis quasi crustis uel corticibus, sibi mutuo superinductis, fuit conflatum.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.38.
XXXIXDe huius quarti corporis accretione, et tertii expurgatione.IV.39
Et quidem non longo tempore opus fuit, ut Terrae suprema regio A in duo corpora B et C distingueretur; nec etiam ut multae particulae oblongae coaceruarentur uersus D; nec denique, ut prima interior crusta corporis E formaretur. Sed non nisi spatio plurium annorum particulae corporis D ad duas species paullo ante descriptas reduci, atque omnes crustae corporis E formari potuerunt. Neque enim initio ratio fuit, cur [&] particulae quae confluebant uersus D, non essent unae aliis paullo crassiores et longiores, nec etiam cur essent plane laeues et teretes, sed aliquid adhuc scabritiei habere potuerint, quamuis non tantum haberent, ut ideo ramosis annecterentur; potueruntque etiam secundum longitudinem planae esse uel angulosae, ac crassiores in una extremitate quam in altera. cum autem sibi mutuo non adhaererent, ideoque materia coelestis assidue circumfluens, uim haberet ipsas mouendi, pleraeque paullatim mutuo attritu laeues et teretes euaserunt, atque inter se aequales et secundum longitudinem aequaliter crassae; propterea quod per easdem uias transibant, et aliae in aliarum loca succedebant, quae loca non poterant maiores recipere, nec a minoribus tota impleri. Sed pleraeque etiam, cum ad communem aliarum normam reduci non possent, paullatim motu globulorum coelestium ex hoc corpore D eiectae sunt; et harum quidem nonnullae se corpori C adiunxerunt, sed maxima pars sursum ascendit uersus E et B, materiamque augendo corpori E subministrauit.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.39.
XLQuomodo hoc tertium corpus fuerit mole imminutum, et spatium aliquod inter se et quartum reliquerit.IV.40
Quippe tempore diei et aestatis, cum Sol unam medietatem corporis D ui luminis et caloris rarefaciebat, non poterat omnis materia istius medietatis inter duo corpora uicina C et E contineri; neque haec corpora uicina, quae dura erant, locis expellere, atque ideo pleraeque eius materiae particulae per poros corporis E uersus B ascendebant, quae deinde tempore noctis et hyemis, cessante ista rarefactione, ob grauitatem suam rursus descendebant. Multae autem caussae erant, propter quas particulae tertii elementi, quae sic ex corpore D egrediebantur, non poterant omnes postea in illud reuerti. Nam maiore impetu exibant, quam redibant; quia maior est uis dilatationis a calore ortae, quam grauitatis. Et idcirco multae per angustos meatus corporis E sibi uiam faciebant ad ascendendum, quae postea nullam inuenientes ad reuertendum, in eius superficie consistebant; ac etiam nonnullae, meatibus istis impactae, ulterius ascendere non ualentes, aliis descensuris uias occludebant. Praeterea quaecumque caeteris erant tenuiores, et a figura laeui et tereti magis distabant, solo globulorum coelestium motu extra corpus D pellebantur, ideoque primae se offerebant ad ascendendum uersus E et B; atque horum corporum particulis occurrendo, non raro figuras suas mutabant, et uel illis adhaerebant, uel saltem desinebant aptae esse ad reuertendum uersus D. Unde sequi debuit post multos dies et annos, ut magna pars huius corporis D esset absumpta, et nullae amplius in eo particulae reperirentur, nisi duarum specierum ante descriptarum; ac etiam ut corpus E esset satis densum et crassum, quia fere omnes particulae quae ex D recesserant, uel eius poris impactae densius illud effecerant, uel occursu particularum corporis B mutatae, illisque annexae, uersus E relapsae erant, sicque crassitiem eius auxerant; ac denique ut spatium satis amplum F, inter D et F relinqueretur; quod non alia materia potuit impleri, quam ea ex qua conflatur corpus B; cuius scilicet particulae tenuissimae per meatus corporis E facile transierunt in loca quae ab aliis paullo crassioribus ex D exeuntibus relinquebantur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.40.
XLIQuomodo multae fissurae in quarto sactae sint.IV.41
Ita corpus E, quamuis grauius et densius quam F, ac forte etiam quam D, aliquandiu tamen ob suam duritiem, fornicis instar, supra D et F suspensum mansit. Sed notandum est ipsum, cum primum formari coepit, meatus habuisse quam-plurimos, ad mensuram corporis D excauatos. Cum enim eius superficiei tunc incumberet, non poterat non praebere transitum istis particulis quae quotidie, ui caloris motae, interdiu uersus B ascendebant, ac noctu rursus descendebant, semperque se mutuo consequentes, istos meatus implebant. cum autem postea, corpore D mole imminuto, non amplius eius particulae omnes meatus corporis E occuparunt, aliae minores particulae, ex B uenientes, in earum loca successerunt; cumque hae istos meatus corporis E non satis implerent, et uacuum in natura non detur, materia coelestis, qua sola omnia exigua interualla, quae circa particulas corporum terrestrium reperiuntur, impleri possunt, in illos ruens, eorum figuras immutabat, impetumque faciebat ad quosdam ita diducendos, ut hoc ipso alii uicini angustiores redderentur. Unde facile contingebat, ut, quibusdam partibus corporis E a se mutuo disiunctis, in eo fierent fissurae, quae postea successu temporis maiores et maiores euaserunt. Eadem plane ratione, qua uidemus aestate in terra multas rimas aperiri, dum a Sole siccatur, eamque magis et magis hiare quo diutius siccitas perseuerat.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.41.
XLIIQuomodo ipsum in uarias partes sit confractum.IV.42
Cum autem multae tales rimae essent in corpore E, atque ipsae semper augerentur, tandem eius partes tam parum sibi mutuo adhaeserunt, ut non amplius in modum fornicis inter F et B posset sustineri, et ideo totum confractum, in superficiem corporis C grauitate sua delapsum est. Cumque haec superficies satis lata non esset, ad omnia illius fragmenta sibi mutuo adiacentia, et situm quem prius habuerant seruantia, recipienda, quaedam ex ipsis in latus inclinari atque una in alia recumbere debuerunt. Nempe, si ex gr in eo tractu corporis E, quem haec figura repraesentat, praecipuae fissurae ita fuerint dispositae in locis 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, ut duo fragmenta 2 3 et 6 7 paullo prius quam reliqua coeperint delabi; et aliorum quatuor fragmentorum extremitates 2, 3, 5, et 6 prius quam oppositae 1, 4 et u; itemque extremitas 5 fragmenti 4 5 aliquanto prius delapsa sit, quam extremitas u fragmenti u: non dubium est, quin ipsa iam debeant eo modo esse disposita, supra superficiem corporis C, quo hic depicta sunt; ita scilicet, ut fragmenta 2 3 et 6 7 proxime iungantur corpori C, alia autem quatuor in latus sint reclinata, et una in alia recumbant, etc.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.42.
XLIIIQuomodo tertium corpus supra quartum ex parte ascenderit, et ex parte infra remanserit.IV.43
Nec dubium etiam, quin corpus D, quod fluidum est et minus graue quam fragmenta corporis E, occupet quidem, quantum potest, inferiores omnes cauitates sub istis fragmentis relictas, nec non eorum rimas et meatus; sed praeterea etiam, quia totum in illis contineri non potest, quin supra inferiora ex istis fragmentis, ut 2 3 et 6 7, ascendat.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.43.
XLIVInde in superficie Terrae ortos esse montes, campos, maria, etc.IV.44
Iamque si consideremus, hic per corpus B et F aÎrem intelligi; per C, quandam terrae crustam interiorem crassissimam, ex qua metalla oriuntur; per D, aquam; ac denique per corpus E, terram exteriorem, quae ex lapidibus, argilla, arena et limo est conflata: facile etiam per aquam, supra fragmenta 2 3 et 6 7 eminentem, maria; per alia fragmenta molliter tantum inclinata, et nullis aquis tecta, ut 8 9, et ux, camporum planities; ac per alia magis erecta, ut 1 2 et 9 4 u, montes intelligemus. Et denique aduertemus, cum fragmenta ista ui propriae grauitatis hoc pacto delapsa sunt, eorum extremitates, sibi mutuo fortiter allisas, in alia multa minora fragmenta dissiluisse, quae saxa in quibusdam litoribus maris, ut in 1, et multiplicia montium iuga, partim altissima ut in 4, partim remissiora ut in 9 et u, ac etiam scopulos in mari, ut in 3 et 6, composuerunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.44.
XLVQuae sit aÎris naturaIV.45
Atque intimae horum omnium naturae ex iam dictis erui possunt. Nam primo ex iis cognoscimus, aÎrem nihil aliud esse debere, quam congeriem particularum tertii elementi, tam tenuium et a se mutuo disiunctarum, ut quibuslibet motibus globulorum coelestium obsequantur; ideoque illum esse corpus ualde rarum, fluidum et pellucidum, et ex minutiis cuiuslibet figurae posse componi. Quippe, nisi eius particulae a se mutuo essent plane disiunctae, iamdudum adhaesissent corpori E; cumque disiunctae sint, unaquaeque mouetur independenter a uicinis, occupatque totam illam exiguam sphaeram, quam ad motum circularem circa proprium suum centrum requirit, et ex ea uicinas omnes expellit. Quamobrem nihil refert, cuiusnam sint figurae.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.45.
XLVICur facile rarefiat et densetur.IV.46
AÎr autem frigore facile densatur, et rarefit calore: cum enim eius particulae fere omnes sint flexiles, instar mollium plumularum, uel tenuium funiculorum, quo celerius aguntur, eo latius se extendunt, et idcirco maiorem spatii sphaeram ad motum suum requirunt; atque notum est ex dictis, per calorem nihil hic aliud quam accelerationem motus in istis particulis, et per frigus eiusdem imminutionem debere intelligi.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.46.
XLVIIDe uiolenta eius compressione in quibusdam machinis.IV.47
Denique aÎr, in uase aliquo uiolenter compressus, uim habet resiliendi, ac per ampliorem locum se protinus extendendi. Unde fiunt machinae, quae ope solius aÎris, aquas sursum uersus, instar fontium; et aliae quae tela cum magno impetu, arcuum instar, iaculantur. Huiusque caussa est, quod aÎre ita compresso, unaquaeque eius particula sphaericum illud spatiolum, quod ad motum suum requirit, sibi soli non habeat, sed aliae uicinae in ipsum ingrediantur; cumque interim idem [&] calor, siue eadem agitatio istarum particularum, conseruetur a motu globulorum coelestium, assidue circa ipsas fluentium, eae suis extremitatibus se mutuo uerberent et loco expellant, sicque omnes simul impetum faciant ad maius spatium occupandum.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.47.
XLVIIIDe aquae natura: et cur facile modo in aÎrem, modo in glaciem uertatur.IV.48
Quantum ad aquam, iam ostendi cur duae tantum particularum species in ea reperiantur, quarum unae sunt flexiles, aliae inflexiles; atque si ab inuicem separentur, hae salem, illae aquam dulcem componunt. Et quia iam omnes proprietates, cum salis tum aquae dulcis, ex hoc uno fundamento deductas, fuse in Meteoris explicui, non opus est ut plura de ipsis hic scribam. Sed tantum notari uelim, quam apte omnia inter se cohaereant, et quomodo ex tali generatione aquae sequatur, etiam eam esse debere proportionem, inter eius particularum crassitiem et crassitiem particularum aÎris; itemque inter ipsas, et uim qua globuli secundi elementi eas mouent, ut cum isti globuli paullo minus solito agunt, aquam in glaciem mutent, et particulas aÎris in aquam; cum autem agunt paullo fortius, tenuiores aquae particulas, eas nempe quae sunt flexiles, in aÎrem uertant.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.48.
XLIXDe fluxu et refluxu maris.IV.49
Explicui etiam in Meteoris caussas uentorum, a quibus mare uariis irregularibus modis agitatur. Sed superest alius regularis eius motus, quo bis in die singulis in locis attollitur et deprimitur, interimque semper ab Oriente in Occidentem fluit. Ad cuius motus caussam explicandam, ponamus nobis ob oculos exiguum illum coeli uorticem, qui Terram pro centro habet, quique cum illa et cum Luna in maiori uortice circa Solem fertur. Sitque ABCD ille exiguus uortex; EFGH Terra; 1 2 3 4 superficies maris, a quo, maioris perspicuitatis caussa, Terram ubique tegi supponimus; et 5 6 7 8 superficies aÎris mare ambientis. Iamque consideremus, si nulla in isto uortice Luna esset, punctum T, quod est centrum Terrae, fore in puncto M, quod est uorticis centrum; sed Luna (( exsistente uersus B, hoc centrum T esse debere inter M et D: quia, cum materia coelestis huius uorticis aliquanto celerius moueatur quam Luna uel Terra, quas secum defert, nisi punctum T aliquanto magis distaret a B quam a D, Lunae praesentia impediret, ne illa tam libere fluere posset inter B et T, quam inter T et D; cumque locus Terrae in isto uortice non determinetur, nisi ab aequalitate uirium materiae coelestis eam circumfluentis, euidens est ipsam idcirco nonnihil accedere debere uersus D. Atque eodem modo, cum Luna erit in C, Terrae centrum esse debebit inter M et A: sicque semper Terra nonnihil a Luna recedit. Praeterea, quoniam hoc pacto, ex eo quod Luna sit uersus B, non modo spatium per quod materia coelestis fluit inter B et T, sed etiam illud per quod fluit inter T et D, redditur angustius: inde sequitur istam materiam coelestem ibi celerius fluere, atque ideo magis premere, tum superficiem aÎris in 6 et 8, tum superficiem aquae in 2 et 4, quam si Luna non esset in uorticis diametro BD; cumque corpora aÎris et aquae sint fluida, et facile pressioni isti obsequantur, ipsa minus alta esse debere supra Terrae partes F et H, quam si Luna esset extra hanc diametrum BD; ac e contra esse altiora uersus G et E, adeo ut superficies aquae 1, 3, et aÎris 5, 7, ibi protuberent.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.49.
LCur aqua horis 6 1/5 ascendat, et horis 6 1/5 descendat.IV.50
Iam uero, quia pars Terrae quae nunc est in F, e regione puncti B, ubi mare est quam-minime altum, post sex horas erit in G, e regione puncti C, ubi est altissimum, et post sex alias horas in H, e regione puncti D, atque ita consequenter; uel potius, quia Luna etiam interim nonnihil progreditur a B uersus C, utpote quae mensis spatio circulum ABCD percurrit, pars Terrae quae nunc est in F, e regione corporis Lunae, post sex horas cum 1 2 minutis, praeterpropter, erit ultra punctum G, in ea diametro uorticis ABCD, quae illam eiusdem uorticis diametrum, in qua tunc Luna erit, ad angulos rectos intersecat; tuncque aqua erit ibi altissima; et post sex alias horas cum duodecim minutis, erit ultra punctum H, in loco ubi aqua erit quamminime alta, etc. Unde clare intelligitur aquam maris, singulis duodecim horis cum 2 4 minutis, in uno et eodem loco fluere ac refluere debere.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.50.
LICur aestus maris sint maiores, cum Luna plena est uel noua.IV.51
Notandum est hunc uorticem ABCD non esse accurate rotundum, sed eam eius diametrum, in qua Luna uersatur cum est noua uel plena, breuiorem esse illa quae ipsam secat ad angulos rectos, ut in superiore parte ostensum est; unde sequitur fluxus et refluxus maris debere esse maiores, cum Luna noua est uel plena, quam in temporibus intermediis.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.51.
LIICur in aequinoctiis sint maximi.IV.52
Notandum etiam, Lunam semper esse in plano Eclipticae uicino, Terram autem motu diurno secundum planum aequatoris conuerti; quae duo plana in aequinoctiis se intersecant, in solstitiis autem multum ab inuicem distant: unde sequitur, maximos aestus maris esse debere circa initia Veris et Autumni.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.52.
LIIICur aÎr et aqua semper ab Oriente ad Occidentem fluant.IV.53
Praeterea notandum est, dum Terra fertur ab E per F uersus G, siue ab Occidente in Orientem, aquae tumorem 4 1 2, itemque aÎris tumorem 8 5 6, qui nunc parti Terrae E incumbunt, paullatim ad alias eius partes magis Occidentales migrare; ita ut post sex horas incumbant parti Terrae H, et post horas duodecim parti Terrae G. Idemque etiam de tumoribus aquae et aÎris 2 3 4 et 6 7 8 est intelligendum. Unde fit, ut aqua et aÎr ab Orientalibus Terrae partibus, in eiusdem partes Occidentales fluxu continuo ferantur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.53.
LIVCur in eadem poli altitudine, regiones quae mare habent ad Orientem, sint aliis magis temperatae.IV.54
Qui fluxus, licet non admodum celer, manifeste tamen deprehenditur ex eo quod magnae nauigationes sint multo tardiores et difficiliores uersus partes Orientales quam uersus Occidentales; et quod in quibusdam maris angustiis, aqua semper fluat uersus occasum; et denique quod, caeteris paribus, eae regiones quae mare habent in Oriente, ut Brasilia, non tantum Solis calorem sentiant, quam eae quae longos terrae tractus habent ad Orientem et mare ad Occidentem, ut Guinea; quoniam aÎr qui a mari uenit, frigidior est, quam qui a Terra.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.54.
LVCur nullus sit fluxus nec refluxus in lacubus et stagnis: aut cur in uariis litoribus uariis horis fiat.IV.55
Notandum denique, totam quidem Terram mari non tegi, ut paullo ante assumpsimus; sed tamen, quia Oceanus per omnem eius ambitum se diffundit, idem de illo, quantum ad generalem aquarum motum, esse intelligendum, ac si totam inuolueret. Lacus autem et stagna, quorum aquae ab Oceano sunt disiunctae, nullos eiusmodi motus patiuntur: quia eorum superficies tam latae non sunt, ut multo magis in una parte quam in alia, ob Lunae praesentiam, a materia coelesti premantur. Atque propter inaequalitatem sinuum et anfractuum, quibus cingitur Oceanus, eius aquarum incrementa et decrementa diuersis horis ad diuersa litora perueniunt, unde innumerae eorum uarietates oriuntur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.55.
LVIQuomodo eius caussae particulares, in singulis litoribus sint inuestigandae.IV.56
Quarum omnium uarietatum causae particulares deduci poterunt ex dictis, si consideremus aquas Oceani, cum Luna noua est uel plena, in locis a litoribus remotis uersus Eclipticam et Aequatorem hora sexta, tam matutina quam uespertina, esse altissimas, et ideo uersus litora fluere; hora autem duodecima, esse maxime depressas, et ideo a litoribus ad illa loca refluere: ac prout litora sunt uicina uel remota, prout aquae ad ipsa tendunt per uias magis rectas uel obliquas, latas uel angustas, profundas uel uadosas, ad ipsa citius aut tardius, et in maiore aut minore copia deferri. Ac etiam, propter admodum uarios et inaequales eorum anfractus, saepe contingere ut aquae uersus unum littus tendentes, iis quae ab alio litore ueniunt occurrant, utque ita earum cursus diuersimode mutetur. Ac denique uarios uentos, et quorum nonnulli quibusdam in locis ordinarii sunt, istas aquas diuersis modis impellere. Nihil enim puto ullibi obseruari circa fluxum et refluxum maris, cuius caussae in his paucis non contineantur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.56.
LVIIDe natura Terrae interioris.IV.57
Circa terram interiorem C, notare licet eam constare particulis cuiusuis figurae, ac tam crassis, ut globuli secundi elementi ordinario suo motu eas secum non abripiant, sed tantum deorsum premendo graues reddant, ac per meatus, qui plurimi inter ipsas reperiuntur, transeundo, nonnihil commoueant. Quod etiam facit materia primi elementi, eos ex istis meatibus, qui angustissimi sunt, replens; ac idem faciunt particulae terrestres superiorum corporum D et E, quae saepe in eos qui sunt omnium latissimi descendunt, atque inde nonnullas ex crassis huius corporis particulis secum abducunt. Quippe credibile est, superiorem eius superficiem constare partibus ramosis, sibi quidem mutuo ualde firmiter annexis; utpote quae, dum hoc corpus formaretur, impetum globulorum coelestium per corpora B et D discurrentium, primae sustinuerunt et fregerunt; sed inter quas nihilominus permulta sunt interualla satis lata, ut per ipsa particulae aquae dulcis, et salis, nec non etiam aliae angulosae aut ramosae, ex corpore E delapsae, transire possint.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.57.
LVIIIDe natura argenti uiui.IV.58
Verum infra istam superficiem, partes corporis C minus arcte sibi mutuo adhaerent; ac etiam forte in quadam ab ipsa distantia, multae simul sunt congregatae, quae figuras habent tam teretes et tam laeues, ut, quamuis ob grauitatem suam sibi mutuo incumbant, nec, quemadmodum aquae partes, globulos secundi elementi undique circa se fluere permittant, facile tamen agitentur, tum a minutioribus ex istis globulis, qui nonnulla etiam spatia inter ipsas inueniunt, tum praecipue a materia primi elementi, quae omnes angustissimos angulos ibi relictos replet. Atque ideo liquorem componunt ualde ponderosum et minime pellucidum, cuiusmodi est argentum uiuum.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.58.
LIXDe inaequalitate caloris interiorem Terram peruadentis.IV.59
Praeterea, quemadmodum uidemus eas maculas, quae quotidie circa Solem generantur, figuras habere admodum irregulares et uarias, ita existimandum est mediam Terrae regionem M, quae ex materia istis maculis simili conflata est, non ubique esse aequaliter densam; et ideo quibusdam in locis transitum praebere maiori copiae primi elementi, quam in reliquis; atque hanc materiam primi elementi, per corpus C transeuntem, eius partes quibusdam in locis fortius quam in aliis commouere, sicuti etiam calor a Solis radiis excitatus, atque, ut supra dictum est, usque ad intima Terrae pertingens, non uniformiter agit in hoc corpus C, quia facilius ei communicatur per fragmenta corporis E, quam per aquam D: atque altitudo montium efficit, ut quaedam Terrae partes Soli obuersae, multo magis incalescant, quam ab illo auersae: ac denique aliter incalescunt uersus Aequatorem, aliter uersus polos, calorque iste per uices uariatur propter uicissitudinem tum diei et noctis, tum praecipue aestatis et hyemis.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.59.
LXDe istius caloris actione.IV.60
Unde fit, ut omnes particulae huius terrae interioris C semper aliquantulum, et modo plus modo minus moueantur; non eae solum quae uicinis non annexae sunt, ut particulae argenti uiui, et salis, et aquae dulcis, et aliae quaeuis in maioribus eius meatibus contentae; sed etiam eae quae sunt omnium durissimae, ac sibi mutuo quam-firmissime adhaerent. Non quidem quod hae ab inuicem plane separentur; sed eodem modo quo uidemus arborum ramos uentis impulsos agitari, et eorum interualla nunc maiora reddi, nunc minora, quamuis istae arbores idcirco radicibus suis non euellantur: ita putandum est crassas et ramosas corporis C particulas ita connexas esse atque implexas, ut non soleant ui caloris ab inuicem plane disiungi, sed aliquantulum duntaxat concutiantur, et meatus circa se relictos modo magis modo minus aperiant. Cumque duriores sint aliis particulis, ex superioribus corporibus D et E in meatus istos delapsis, ipsas facile motu isto suo contundunt et comminuunt, sicque ad duo genera figurarum reducunt, quae hic sunt consideranda.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.60.
LXIDe succis acribus et acidis, ex quibus siunt atramentum, sutorium, alumen, etc.IV.61
Nempe particulae quarum materia paullo solidior est, quales sunt salis, meatibus istis interceptae atque contusae, ex teretibus et rigidis planae ac flexiles redduntur: non aliter quam ferri candentis uirga rotunda crebris malleorum ictibus in laminam oblongam potest complanari. Cumque interim hae particulae, ui caloris actae, hinc inde per meatus istos serpant, duris eorum parietibus allisae atque affrictae, gladiolorum instar acuuntur, sicque in succos quosdam acres, acidos, erodentes uertuntur: qui succi postea cum metallica materia concrescentes, atramentum sutorium; cum lapidea, alumen; et sic alia multa componunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.61.
LXIIDe materia oleaginea bituminis, sulphuris, etc.IV.62
Particulae autem molliores, quales sunt pleraeque ex terra exteriori E delapsae, nec non etiam eae aquae dulcis, ibi penitus elisae, tam tenues euadunt, ut motu materiae primi elementi discerpantur, atque in multos minutissimos et quam-maxime flexiles ramulos diuidantur: qui ramuli, terrestribus aliis particulis adhaerentes, componunt sulphur, bitumen, et alia omnia pinguia siue oleaginea, quae in fodinis reperiuntur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.62.
LXIIIDe Chymicorum principiis; et quomodo metalla in fodinas ascendant.IV.63
Atque sic tria hic habemus, quae pro tribus uulgatis Chymicorum principiis, sale, sulphure ac Mercurio, sumi possunt: sumendo scilicet succum acrem pro sale, mollissimos ramulos oleagineae materiae pro sulphure, ipsumque argentum uiuum pro illorum Mercurio. Credique potest omnia metalla ideo tantum ad nos peruenire, quod acres succi, per meatus corporis C fluentes, quasdam eius particulas ab iis disiungant, quae deinde materia oleaginea inuolutae atque uestitae, facile ab argento uiuo calore rarefacto sursum rapiuntur, et pro diuersis suis magnitudinibus ac figuris, diuersa metalla constituunt. Quae fortasse singula descripsissem hoc in loco, si uaria experimenta, quae ad certam eorum cognitionem requiruntur, facere hactenus licuisset.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.63.
LXIVDe Terra exteriore, et de origine fontium.IV.64
Iam uero consideremus Terram exteriorem E, cuius fragmenta quaedam sub mari delitescunt, alia in campos extenduntur, alia in montes attolluntur. Et notemus inprimis, quam facile in ea possit intelligi, quo pacto fontes et flumina oriantur; et quamuis semper in mare fluant, nunquam tamen ipsorum aqua deficiat, nec mare augeatur aut dulcescat. Quippe, cum infra campos et montes magnae sint cauitates aquis plenae, non dubium est, quin multi quotidie uapores, hoc est, aquae particulae ui caloris ab inuicem disiunctae ac celeriter motae, usque ad exteriorem camporum superficiem atque ad summa montium iuga perueniant; uidemus enim etiam plerosque istiusmodi uapores ulterius usque ad nubes attolli, ac facilius per terrae meatus ascendunt, ab eius particulis suffulti, quam per aÎrem, cuius fluidae ac mobiles particulae ipsos ita fulcire non possunt. Postquam autem isti uapores sic ascenderunt, frigore succedente torpescunt, et amissa uaporis forma rursus in aquam uertuntur; quae aqua descendere non potest per eosdem illos meatus, per quos uapor ascendit, quia sunt nimis angusti; sed aliquanto latiores uias inuenit, in interuallis crustarum siue corticum, quibus tota exterior terra conflata est; quae uiae ipsam oblique secundum uallium et camporum decliuitatem deducunt. Atque ubi istae subterraneae aquarum uiae in superficie montis, uel uallis, uel campi terminantur, ibi fontes scaturiunt, quorum riui multi simul congregati flumina componunt, et per decliuiores exterioris terrae superficiei partes in mare labuntur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.64.
LXVCur mare non augeatur ex eo, quod flumina in illud fluant.IV.65
Quamuis autem assidue multae aquae ex montibus uersus mare fluant, nunquam tamen idcirco cauitates ex quibus ascendunt, possunt exhauriri, nec mare augeri. Haec enim terra exterior non potuit modo paullo ante descripto generari, nempe ex fragmentis corporis E in superficiem corporis C cadentibus, quin aqua D multos sibi patentissimos meatus sub istis fragmentis retinuerit: per quos tanta semper eius quantitas a mari uersus radices montium redit, quanta ex montibus egreditur. Atque ita, ut animalium sanguis in eorum uenis et arteriis, sic aqua in terrae uenis et in fluuiis circulariter fluit.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.65.
LXVICur fontes non sint salsi, nec mare dulcescat.IV.66
Et quamuis mare sit salsum, solae tamen aquae dulcis particulae in fontes ascendunt, quia nempe sunt tenues ac flexiles, particulae autem salis, cum sint rigidae ac durae, nec facile in uapores mutari, nec ullo modo per obliquos terrae meatus transire possunt. Et quamuis assidue ista aqua dulcis in mare per flumina reuertatur, non ideo mare dulcescit, quia semper aequalis quantitas salis in eo manet.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.66.
LXVIICur in quibusdam puteis aqua sit salsa.IV.67
Sed tamen non ualde mirabimur, si forte in quibusdam puteis, a mari ualde remotis, multum salis reperiatur. Cum enim terra multis rimis fatiscat, fieri facile potest, ut aqua salsa non percolata usque ad illos puteos perueniat: siue quia maris superficies aeque alta est atque ipsorum fundus; siue etiam quia, ubi uiae sunt satis latae, facile salis particulae a particulis aquae dulcis per corporis duri decliuitatem sursum attolluntur. Ut experiri licet in uase, cuius labra nonnihil sint repanda, quale est ABC: dum enim aqua salsa in eo euaporatur, omnes eius orae salis crusta uestiri solent.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.67.
LXVIIICur etiam ex quibusdam montibus sal effodiatur.IV.68
Atque hinc etiam potest intelligi, quo pacto in montibus nonnullis, magnae salis moles instar lapidum concreuerint. Quippe, aqua maris eo ascendente, ac particulis flexilibus aquae dulcis ulterius pergentibus, solum sal in cauitatibus, quae casu ibi fuerunt, remansit, ipsasque impleuit.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.68.
LXIXDe nitro aliisque salibus, a sale marino diuersis.IV.69
Sed et aliquando salis particulae nonnullos satis angustos terrae meatus peruadunt, atque ibi nonnihil de figura et quantitate sua deperdentes, in nitrum, uel sal ammoniacum, uel quid simile mutantur. Quinetiam plurimae terrae particulae oblongae, non ramosae, ac satis rigidae, ab origine sua nitri et aliorum salium formas habuerunt. Neque enim in alio sitae sunt eae formae, quam quod illorum particulae sint oblongae, non flexiles, nec ramosae, ac prout de caetero uariae sunt, uarias salis species componunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.69.
LXXDe uaporibus, spiritibus, et exhalationibus a terra interiore ad exteriorem ascendentibus.IV.70
Praeter uapores ex aquis sub terra latentibus eductos, multi etiam spiritus acres, et oleagineae exhalationes, nec non uapores argenti uiui, aliorum metallorum particulas secum uehentes, ex terra interiori ad exteriorem ascendunt: atque ex diuersis eorum misturis omnia fossilia componuntur. Per spiritus acres intelligo particulas succorum acrium, nec non etiam salium uolatilium, ab inuicem seiunctas, et tam celeriter se commouentes, ut uis qua in omnes partes moueri perseuerant, praeualeat eorum grauitati. Per exhalationes autem intelligo particulas ramosas, tenuissimas, oleagineae materiae, sic etiam motas. Quippe in aquis, et aliis succis, et oleis, particulae tantum repunt; sed in uaporibus, spiritibus, et exhalationibus, uolant.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.70.
LXXIQuomodo ex uaria eorum mistura, uaria lapidum, aliorumque fossilium genera oriantur.IV.71
Et quidem spiritus maiori ui sic uolant, et facilius angustos quosque terrae meatus peruadunt, atque ipsis intercepti firmius haerent, et ideo duriora corpora efficiunt, quam exhalationes aut uapores. Cumque permagna inter haec tria sit diuersitas, pro diuersitate particularum ex quibus constant, multa etiam ex ipsis lapidum, aliorumque fossilium non transparentium genera oriuntur, cum in angustis terrae meatibus inclusa haerent, ipsiusque particulis permiscentur; et multa genera fossilium transparentium, atque gemmarum, cum in rimis et cauitatibus terrae primum in succos colliguntur, et deinde paulatim, maxime lubricis et fluidis eorum particulis abeuntibus, reliquae sibi mutuo adhaerescunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.71.
LXXIIQuomodo metalla ex terra interiore ad exteriorem perueniant, et quomodo minium fiat.IV.72
Sic etiam uapores argenti uiui, terrae rimulas et maiusculos meatus perreptando, particulas aliorum metallorum sibi admistas in iis relinquunt, et ita illam auro, argento, plumbo, aliisque impraegnant; ipsique deinde ob eximiam suam lubricitatem ulterius pergunt, aut deorsum relabuntur; aut etiam aliquando ibi haerent, cum meatus per quos regredi possent, sulphureis exhalationibus impediuntur. Atque tunc ipsae argenti uiui particulae, minutissima istarum exhalationum quasi lanugine uestitae, minium componunt. Ac denique spiritus et exhalationes, nonnulla etiam metalla, ut aes, ferrum, stibium, ex terra interiore ad exteriorem adducunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.72.
LXXIIICur non in omnibus terrae locis metalla inueniantur.IV.73
Notandumque est, ista metalla fere tantum ascendere ex iis partibus terrae interioris, quibus fragmenta exterioris immediate coniuncta sunt. Ut ex gr in hac figura, ex 5 uersus u, quia per aquas euehi non possunt. Unde fit, ut non passim omnibus in locis metalla reperiantur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.73.
LXXIVCur potissimum inueniantur in radicibus montium, uersus Meridiem et Orientem.IV.74
Notamdum etiam, haec metalla per terrae uenas uersus radices montium solere attolli, ut hic uersus u, ibique potissimum congregari, quia ibidem terra pluribus rimis quam in aliis locis fatiscit; et quidem in iis montium partibus, quae Soli meridiano uel Orienti obuersae sunt, magis quam in aliis congregari, quia maior ibi est calor, cuius ui attolluntur. Et ideo etiam in illis praesertim locis a fossoribus quaeri solent.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.74.
LXXVFodinas omnes esse in terra exteriore; nex posse unquam ad interiorem fodiendo perueniri.IV.75
Neque putandum est, ulla unquam fodiendi pertinacia, usque ad interiorem terram posse perueniri: tum quia exterior nimis est crassa, si ad hominum uires comparetur; tum praecipue propter aquas intermedias, quae eo maiore cum impetu salirent, quo profundior esset locus in quo primum aperirentur earum uenae, fossoresque omnes obruerent.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.75.
LXXVIDe sulphure, bitumine, argilla, oleo.IV.76
Exhalationum particulae tenuissimae, quales paullo ante descriptae sunt, nihil nisi purum aÎrem solae componunt, sed tenuioribus spirituum particulis facile annectuntur, illasque ex laeuibus et lubricis ramosas reddunt; ac deinde hae ramosae, succis acribus ac metallicis quibusdam particulis admistae, sulphur constituunt; et admistae particulis terrae, multis etiam eiusmodi succis grauidae, faciunt bitumen; et cum solis particulis terrae coniunctae, faciunt argillam; et denique solae, in oleum uertuntur, cum earum motus ita languescit, ut sibi mutuo plane incumbant.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.76.
LXXVIIQuomodo fiat terrae motus.IV.77
Sed cum celerius agitantur, quam ut ita in oleum uerti possint, si forte in rimas et cauitates terrae magna copia affluant, pingues ibi et crassos fumos componunt, non absimiles iis qui ex candela recens exstincta egrediuntur; ac deinde, si quae forte ignis scintilla in istis cauitatibus excitetur, illi fumi protinus accenduntur, atque subito rarefacti, omnes carceris sui parietes magna ui concutiunt, praesertim cum multi spiritus ipsis sunt admisti: et ita oriuntur terrae motus.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.77.
LXXVIIICur ex quibusdam montibus ignis erumpat.IV.78
Contingit etiam aliquando, cum hi motus fiunt, ut parte terrae disiecta et aperta, flamma per iuga montium coelum uersus erumpat. Idque ibi potius fit, quam in humilioribus locis: tum quia sub montibus plures sunt cauitates, tum etiam, quia magna illa fragmenta, quibus constat terra exterior, in se inuicem reclinata, faciliorem ibi praebent exitum flammae, quam in ullis aliis locis. Et quamuis claudatur terrae hiatus, simul ac flamma hoc pacto ex eo erupit, fieri potest, ut tanta sulphuris aut bituminis copia ex montis uisceribus ad eius summitatem expulsa sit, ut ibi longo incendio sufficiat. Nouique fumi postea in iisdem cauitatibus rursus collecti, et accensi, facile per eundem hiatum erumpunt; unde fit, ut montes nonnulli crebris eiusmodi incendiis sint infames, ut Aetna Siciliae, Vesuuius Campaniae, Hecla Islandiae, etc.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.78.
LXXIXCur plures concussiones fieri soleant in terrae motu: sicque per aliquot horas aut dies interdum duret.IV.79
Denique, durat aliquando terrae-motus per aliquot horas, aut dies; quia non una tantum continua cauitas esse solet, in qua pingues et inflammabiles fumi colliguntur, sed plures diuersae, terra multo sulphure aut bitumine satura disiunctae; cumque exhalatio in unis accensa terram semel concussit, aliqua mora intercedit, priusquam flamma, per meatus sulphure oppletos, ad alias possit peruenire.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.79.
LXXXDe natura ignis, eiusque ab aÎre diuersitate.IV.80
Sed hic superest ut dicam, quo pacto in istis cauitatibus flamma possit accendi, simulque ut explicem ignis naturam. Particulae terrestres, cuiuscumque sint magnitudinis aut figurae, cum singulae seorsim primi elementi motum sequuntur, ignis formam habent; ut etiam habent aÎris formam, cum inter globulos secundi elementi uolitantes, eorum agitationem imitantur. Sicque prima et praecipua inter aÎrem et ignem differentia est, quod multo celerius huius quam illius par- ticulae agitentur. Iam enim supra satis ostensum est, motum materiae primi elementi multo celeriorem esse quam secundi. Sed alia etiam est permagna differentia, quod etsi crassiores tertii elementi particulae, quales sunt eae quibus constant uapores argenti uiui, possint aÎris formam induere, non tamen ad eius conseruationem sint necessariae, ac contra ille purior sit, minusque corruptioni obnoxius, cum solis minutissimis particulis constat. Crassiores enim, nisi calore continuo agitentur, pondere suo deorsum labentes, sponte exuunt eius formam. Ignis autem, sine crassiusculis corporum terrestrium particulis, quibus alatur et renouetur, esse non potest.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.80.
LXXXIQuomodo primum excitetur.IV.81
Cum enim globuli secundi elementi occupent omnia interualla circa Terram, quae satis magna sunt ad illos capiendos, et sibi mutuo omnes ita incumbant, ut uni absque aliis moueri non possint (nisi forte circulariter circa proprium axem), quamuis materia primi elementi, omnes exiguos angulos a globulis istis relictos replens, in ipsis quam-celerrime moueatur, si tamen non habeat plus spatii, quam quod in istis angulis continetur, non potest ibi habere satis uirium ad particulas terrestres, quae omnes a se mutuo et a globulis secundi elementi sustinentur, secum rapiendas, nec proinde ad ignem generandum. Sed ut ignis alicubi primum excitetur, debent aliqua ui expelli globuli coelestes, ab interuallis nonnullarum particularum terrestrium, quae deinde ab inuicem disiunctae, atque in sola materia primi elementi natantes, celerrimo eius motu rapiantur et quaquauersus impellantur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.81.
LXXXIIQuomodo conseruetur.IV.82
Utque ille ignis conseruetur, debent istae particulae terrestres esse satis crassae, solidae, atque ad motum aptae, ut a materia primi elementi sic impulsae, uim habeant globulos coelestes, a loco illo in quo est ignis, et in quem redire parati sunt, repellendi; atque ita impediendi ne globuli isti rursus ibi occupent interualla primo elemento relicta, sicque uires eius frangendo ignem exstinguant.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.82.
LXXXIIICur egeat alimento.IV.83
Ac praeterea particulae terrestres, in globulos istos impingentes, non possunt ab iis impediri, ne ulterius pergant, et egrediendo ex eo loco in quo primum elementum suas uires exercet, ignis formam amittant, abeantque in fumum. Quapropter nullus ibi ignis diu remaneret, nisi eodem tempore aliquae ex istis particulis terrestribus, in aliquod corpus aÎre crassius impingendo, alias satis solidas particulas ab eo disiungerent, quae prioribus succedentes, et a materia primi elementi abreptae, nouum ignem continuo generarent.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.83.
LXXXIVQuomodo ex silicibus excutiatur.IV.84
Sed ut haec accuratius intelligantur, consideremus primo uarios modos quibus ignis generatur, deinde omnia quae ad eius conseruationem requiruntur, ac denique, quales sint eius effectus. Nihil usitatius est, quam ut ex silicibus ignis excutiatur; hocque ex eo fieri existimo, quod silices sint satis duri et rigidi, simulque satis friabiles. Ex hoc enim quod sint duri et rigidi, si percutiantur ab aliquo corpore etiam duro, spatia quae multas eorum particulas interiacent, et a globulis secundi elementi solent occupari, solito fiunt angustiora, et ideo isti globuli exsilire coacti, nihil praeter solam materiam primi elementi circa illas relinquunt; deinde ex eo quod sint friabiles, simul ac istae silicum particulae non amplius ictu premuntur, ab inuicem dissiliunt, sicque materiae primi elementi, quae sola circa ipsas reperitur, innatantes, ignem componunt. Ita, si A sit silex, inter cuius anteriores particulas globuli secundi elementi conspicui sunt, B repraesentabit eundem silicem, cum ab aliquo corpore duro percutitur, et eius meatus angustiores facti, nihil amplius nisi materiam primi elementi possunt continere; C uero eundem iam percussum, cum quaedam eius particulae ab eo separatae, ac solam materiam primi elementi circa se habentes, in ignis scintillas sunt conuersae.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.84.
LXXXVQuomodo ex lignis siccis.IV.85
Si lignum, quantumuis siccum, hoc pacto percutiatur, non idcirco scintillas ita emittet, quia cum non adeo durum sit, prima eius pars quae corpori percutienti occurrit, flectitur uersus secundam, eamque attingit, priusquam haec secunda flecti incipiat uersus tertiam. Sicque globuli secundi elementi non eodem tempore ex multis eorum interuallis, sed successiue nunc ex uno, nunc ex alio discedunt. Atqui si hoc lignum aliquandiu et satis ualide fricetur, inaequalis eius particularum agitatio et uibratio, quae oritur ex ista frictione, potest ex pluribus earum interuallis globulos secundi elementi excutere, simulque ipsas ab inuicem disiungere, atque ita in ignem mutare.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.85.
LXXXVIQuomodo ex collectione radiorum Solis.IV.86
Accenditur etiam ignis ope speculi concaui, uel uitri conuexi, multos Solis radios uersus eundem aliquem locum dirigentis. Quamuis enim istorum radiorum actio globulos secundi elementi pro subiecto suo habeat, multo tamen concitatior est ordinario eorum motu, et cum procedat a materia primi elementi, ex qua Sol est conflatus, satis habet celeritatis ad ignem excitandum, radiique tam multi simul colligi possunt, ut satis etiam habeant uirium, ad particulas corporum terrestrium eadem ista celeritate agitandas.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.86.
LXXXVIIQuomodo a solo motu ualde uiolento.IV.87
Quippe nihil refert, a qua caussa particulae terrestres celerrime moueri primum incipiant. Sed quamuis antea fuerint sine motu, si tantum innatent materiae primi elementi, ex hoc solo protinus celerrimam agitationem acquirunt: eadem ratione qua nauis, nullis funibus alligata, in aqua torrente esse non potest, quin simul cum ipsa feratur. Et quamuis eae terrestres particulae nondum primo elemento sic innatent, si tantum a qualibet alia causa satis celeriter agitentur, hoc ipso se mutuo, et globulos secundi elementi circa se positos, ita excutient, ut statim ei innatare incipiant; et porro ab illo in motu suo conseruabuntur. Quamobrem omnis motus ualde concitatus sufficit ad ignem excitandum. Et talis in fulmine ac turbinibus solet reperiri, cum scilicet nubes excelsa, in aliam humiliorem ruens, aÎrem interceptum explodit, ut in Meteoris explicui.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.87.
LXXXVIIIQuomodo a diuersorum corporum mistura.IV.88
Quanquam sane uix unquam iste solus motus ibi est ignis caussa; nam fere semper aÎri admiscentur exhalationes, quarum talis est natura, ut facile uel in flammam, uel saltem in corpus lucidum uertantur. Atque hinc ignes fatui circa Terram, et fulgetrae in nubibus, et stellae traiicientes et cadentes in alto aÎre excitantur. Quippe iam dictum est exhalationes constare particulis tenuissimis, et in multos quasi ramulos diuisis, quibus inuolutae sunt aliae paullo crassiores, ex succis acribus aut salibus uolatilibus eductae. Notandumque est hos ramulos solere esse tam minutos et confertos, ut nihil per illorum interstitia, praeter materiam primi elementi transire possit; inter particulas autem istis ramulis uestitas, esse quidem alia maiora interualla, quae globulis secundi elementi solent impleri, tuncque exhalatio non ignescit; sed interdum etiam accidere, ut occupentur a particulis alterius exhalationis aut spiritus, quae inde secundum elementum expellentes, primo duntaxat locum relinquunt, eiusque motu protinus abreptae flammam componunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.88.
LXXXIXIn fulmine, in stellis traiicientibus.IV.89
Et quidem in fulmine, uel fulgetris, caussa quae plures exhalationes simul compingit, manifesta est, propter unius nubis in aliam lapsum. In aÎre autem tranquillo, una exhalatione frigore densata et quiescente, facile alia, ex loco calidiore adueniens, aut particulis ad motum aptioribus constans, aut etiam aliquo leni uento impulsa, in eius poros impetum facit, atque ex iis secundum elementum expellit; cumque particulae prioris exhalationis nondum tam arcte simul iunctae sunt, quin hoc aliarum impetu disiungi possint, hoc ipso in flammam erumpunt: qua ratione stellas traiicientes accendi puto.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.89.
XCIn iis quae lucent et non urunt: ut in stellis cadentibus.IV.90
Cum autem exhalationis particulae in corpus tam crassum et uiscidum coaluerunt, ut non ita disiungantur, lucem duntaxat aliquam emittunt, similem illi quae in lignis putridis, in piscibus sale conditis, in guttis aquae marinae, et similibus solet apparere. Ex hoc enim solo, quod globuli secundi elementi a materia primi pellantur, fit lumen, ut ex supra dictis satis patet. Cumque plurium particularum terrestrium simul iunctarum interualla tam angusta sunt, ut soli primo elemento locum dent, etsi forte hoc primum elementum non satis habeat uirium ad ipsas disiungendas, facile tamen habet satis ad globulos secundi elementi circumiacentes, actione illa quam pro lumine sumendam esse diximus, impellendos. Et tales puto esse stellas cadentes; saepe enim earum materia humi delapsa, uiscida et tenax esse deprehenditur: quanquam sane non sit certum, fuisse illam ipsam uiscidam materiam, quae habuit lucem: potuit enim esse aliqua tenuis flamma ei adhaerens.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.90.
XCIIn guttis aquae marinae, in lignis putridis, et similibus.IV.91
At in guttis aquae marinae, cuius naturam supra explicuimus, facile est uidere quo pacto lux excitetur: nempe, dum illae earum particulae quae sunt flexiles, sibi mutuo manent implexae, aliae quae sunt rigidae ac laeues, ui tempestatis, alteriusue cuiuslibet motus, ex gutta excutiuntur, et spiculorum instar uibratae, facile ex eius uicinia globulos secundi elementi expellunt, sicque lucem producunt. In lignis autem putridis, et piscibus qui siccari incipiunt, et talibus, non aliunde lucem oriri puto, quam quod in iis dum sic lucent, multi sint meatus tam angusti, ut solum primum elementum admittant.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.91.
XCII\[&] In iis quae incalescunt et non lucent: ut in soeno incluso.IV.92
Quod uero alicuius spiritus aut liquoris particulae, meatus corporis duri, uel etiam liquidi, subeundo, ignem aliquando possint excitare, ostendunt foenum madidum alicubi conclusum, calx aqua aspersa, fermentationes omnes, liquoresque non pauci Chymicis noti, qui dum inter se permiscentur, incalescunt, ac etiam aliquando inflammantur. Non enim alia ratio est cur foenum recens, si recondatur antequam sit siccum, paullatim incalescat, flammamque sponte concipiat, quam quod multi spiritus uel succi, per herbarum uiridium poros ab earum radicibus uersus summitates fluere assueti, atque ibi uias ad mensuram suam accommodatas habentes, maneant aliquandiu in herbis excisis; quae, si interim angusto loco includantur, particulae istorum succorum ex unis herbis in alias migrantes, multos meatus in ipsis iam siccari incipientibus inueniunt, paullo angustiores quam ut illos simul cum globulis secundi elementi subire possint; ideoque per illos fluentes, sola materia primi elementi circumdantur, a qua celerrime impulsae, ignis agitationem acquirunt. Ita, exempli causa, si spatium quod est inter duo corpora B et C, repraesentet unum ex meatibus alicuius herbae uirentis, ac funiculi 1, 2, 3, exiguis orbiculis circumdati, sumantur pro particulis succorum siue spirituum, a globulis secundi elementi per eiusmodi meatus uehi solitis; spatium autem inter corpora D et E sit alius meatus angustior herbae siccescentis, quem subeuntes eaedem particulae 1, 2, 3, non amplius secundum elementum, sed primum duntaxat circa se habere possint: perspicuum est ipsas inter B et C motum moderatum secundi elementi, sed inter D et E motum celerrimum primi, sequi debere. Nec refert, quod perexigua tantum quantitas istius primi elementi circa ipsas reperiatur. Satis enim est, quod ipsi totae innatent: quemadmodum uidemus nauem secundo flumine delabentem, non minus facile ipsius cursum sequi, ubi tam angustum est ut eius ripas utrimque fere attingat, quam ubi est latissimum. Sic autem celeriter motae, multo plus habent uirium ad particulas corporum circumiacentium concutiendas, quam ipsum primum elementum: ut nauis etiam in pontem aliumue obicem impingens, fortius illum quatit [&] quam aqua fluminis a quo defertur. Et idcirco in duriores foeni particulas irruendo, facile ipsas separant ab inuicem, praesertim cum plures simul a diuersis partibus in eandem ruunt; cumque satis multas hoc pacto disiungunt secumque abducunt, sit ignis; cum autem concutiunt duntaxat, nondumque habent uim multas simul ab inuicem disiungendi, lente tantum foenum calefaciunt et corrumpunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.92.
XCIIIIn calce aqua aspersa, et reliquis.IV.93
Eadem ratione credere licet, cum lapis excoquitur in calcem, multos eius meatus, solis antea globulis secundi elementi peruios, adeo laxari, ut aquae particulas, sed primo tantum elemento cinctas, admittant. Atque, ut hic omnia simul complectar, quoties aliquod corpus durum admistione liquoris alicuius incalescit, existimo id ex eo fieri, quod multi eius meatus sint talis mensurae, ut istius liquoris particulas, sola materia primi elementi cinctas, admittant. Nec disparem rationem esse puto, cum unus liquor alteri liquori affunditur: semper enim alteruter constat particulis ramosis, aliquo modo implexis et nexis, atque ita corporis duri uicem subit: ut de ipsis exhalationibus paullo ante intellectum est.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.93.
XCIVQuomodo in cauitatibus terrae ignis accendatur.IV.94
His autem omnibus modis, non tantum in terrae superficie, sed etiam in eius cauitatibus, ignis potest accendi. Nam ibi spiritus acres crassarum exhalationum meatus ita possunt peruadere, ut in iis flammam accendant; et saxorum uel silicum fragmenta, secreto aquarum lapsu aliisue causis exesa, ex cauitatum fornicibus in substratum solum decidendo, tum aÎrem interceptum magna ui possunt explodere, tum etiam silicum collisione ignem excitare; atque ubi semel unum corpus flammam concepit, facile ipsam etiam aliis uicinis corporibus, ad eam recipiendam aptis, communicat. Flammae enim particulae, istorum corporum particulis occurrentes, ipsas mouent et secum abducunt. Sed hoc non tam spectat ad ignis generationem, quam ad eius conseruationem; de qua deinceps est agendum.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.94.
XCVQuomodo candela ardeat.IV.95
Consideremus, exempli causa, candelam accensam AB, putemusque in omni spatio CDE, per quod eius flamma se extendit, multas quidem uolitare particulas cerae, uel cuiuslibet alterius materiae oleagineae, ex qua haec candela conflata est, multosque etiam globulos secundi elementi, sed tam hos quam illos materiae primi elementi sic innatare, ut eius motu rapiantur; et quamuis se mutuo saepe tangant et impellant, non tamen omni ex parte suffulciant, quemadmodum solent aliis in locis, ubi nullus est ignis.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.95.
XCVIQuomodo ignis in ea conseruetur.IV.96
Materia autem primi elementi, quae magna copia in hac flamma reperitur, semper conatur egredi ex loco in quo est, quia celerrime mouetur; et quidem egredi sursum uersus, hoc est, se remoueat a centro Terrae, quia, ut supra dictum est, ipsis globulis coelestibus, aÎris meatus occupantibus, est leuior; et tum hi globuli, tum omnes particulae terrestres aÎris circumiacentis, descendere conantur in eius locum, ideoque protinus flammam suffocarent, si solo primo elemento constaret. Sed particulae terrestres, ab ellychnio FG assidue egredientes, statim atque primo elemento immersae sunt, eius cursum sequuntur, et occurrentes iis aÎris particulis, quae paratae erant ad descendendum in locum flammae, ipsas repellunt, sicque ignem conseruant.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.96.
XCVIICur eius flamma fit acuminata, et fumus ex ea egrediatur.IV.97
Cum autem hae sursum uersus praecipue tendant, hinc fit, ut flamma soleat esse acuminata. Et quia multo celerius aguntur quam istae particulae aÎris quas sic repellunt, non possunt ab iis impediri, quominus ulterius pergant uersus H, ubi paullatim agitationem suam deponunt, sicque uertuntur in fumum.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.97.
XCVIIIQuomodo aÎr et alia corpora flammam alant.IV.98
Qui fumus nullum in toto aÎre locum reperiret, quia nullibi uacuum est, nisi, prout egreditur ex flamma, tantundem aÎris uersus ipsam circulari motu regrederetur. Nempe, dum fumus ascendit ad H, pellit inde aÎrem uersus I et K, qui aÎr, lambendo summitatem candelae B ac radices ellychnii F, ad flammam accedit, eique alendae inseruit. Sed ad hoc non sufficeret, propter partium suarum tenuitatem, nisi multas cerae particulas, calore ignis agitatas, per ellychnium secum adduceret. Atque ita flamma debet assidue renouari ut conseruetur, et non magis eadem manet, quam flumen ad quod nouae semper aquae accedunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.98.
XCIXDe motu aÎris uersus ignem.IV.99
Motum autem circularem aÎris et fumi licet experiri, quoties magnus ignis in cubiculo aliquo excitatur. Si enim cubiculum ita sit clausum, ut praeter tubum camini per quem fumus exit, unum tantum aliquod foramen sit apertum, sentietur continuo magnus uentus, per hoc foramen ad focum tendens, in locum fumi abeuntis.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.99.
CDe iis quae ignem exstinguunt.IV.100
Atque ex his patet, ad ignis conseruationem duo requiri: primum, ut in eo sint particulae terrestres, quae, a primo elemento impulsae, uim habeant impediendi, ne ab aÎre aliisue liquoribus supra ipsum positis suffocetur. Loquor tantum de liquoribus supra ignem positis: quia, cum sola sua grauitate uersus illum ferantur, nullum periculum est, ne ab iis qui infra ipsum sunt, possit extingui. Sic flamma candelae inuersae obruitur a liquore qui alias eam conseruat; et contra, ignes alii fieri possunt, in quibus sint particulae terrestres tam solidae, tam multae, ac tanto cum impetu uibratae, ut ipsam aquam affusam repellant, et ab ea exstingui non possint.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.100.
CIQuid requiratur, ut aliquod corpus alendo igni aptum sit.IV.101
Alterum quod ad ignis conseruationem requiritur, est, ut adhaereat alicui corpori, ex quo noua materia possit ad illum accedere, in locum fumi abeuntis: ideoque istud corpus debet in se habere multas particulas satis tenues, pro ratione ignis conseruandi; easque inter se, uel etiam aliis crassioribus, ita iunctas, ut impulsu particularum illius ignis, cum ab inuicem, tum etiam a uicinis secundi elementi globulis seiungi possint, sicque in ignem conuerti.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.101.
CIICur flamma ex spiritu \[&] uini linteum non urat.IV.102
Dico particulas istius corporis esse debere satis tenues, pro ratione ignis conseruandi; nam, exempli causa, si uini spiritus linteo aspersus flammam conceperit, depascet quidem haec flamma tenuissima totum istum uini spiritum, sed linteum, quod alius ignis facile combureret, non attinget: quoniam eius particulae non sunt satis tenues, ut ab ea moueri possint.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.102.
CIIICur spiritus uini facillime ardeat.IV.103
Et quidem spiritus uini facillime alit flammam, quia non constat, nisi particulis ualde tenuibus, et quia in iis ramuli quidam sunt, tam breues quidem et flexiles, ut sibi mutuo non adhaereant: tunc enim spiritus in oleum uerteretur; sed tales ut multa perexigua spatia circa se relinquant, quae non a globulis secundi elementi, sed a sola materia primi possint occupari.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.103.
CIVCur aqua difficillime.IV.104
Contra autem aqua uidetur igni ualde aduersa, quia particulis constat non modo crassiusculis, sed etiam laeuibus et glabris: quo fit, ut nihil obstet, quominus globuli secundi elementi undique illas cingant et sequantur; atque insuper flexilibus, quo fit, ut facile subeat meatus corporum quae uruntur, et ex iis ignis particulas arcendo, impediat ne aliae ignescant.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.104.
CVCur uis magnorum ignium ab aqua aut salibus iniectis augeatur.IV.105
Sed tamen nonnulla corpora talia sunt, ut aquae particulae eorum meatibus immissae ignem iuuent; quia inde cum impetu resilientes, ipsae ignescunt. ideo fabri carbones fossiles aqua aspergunt. Et aquae parua copia, ingentibus flammis iniecta, ipsas auget. Quod etiam salia potentius praestant: cum enim eorum particulae rigidae sint et oblongae, spiculorum instar in flamma uibrantur, et in alia corpora impingentes magnam uim habent ad ipsorum minutias concutiendas: unde fit, ut metallis liquefaciendis soleant adiungi.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.105.
CVIQualia sint corpora quae facile uruntur.IV.106
Illa autem quae alendo igni communiter adhibentur, ut ligna et similia, constant uariis particulis, quarum quaedam sunt tenuissimae, aliae paullo crassiores, et gradatim aliae crassiores, et pleraeque sunt ramosae, magnique meatus ipsas interiacent: quo fit ut ignis particulae, meatus istos ingressae, primo quidem tenuissimas, ac deinde etiam mediocres, et earum ope crassiores celerrime commoueant; sicque globulos coelestes, primo ex angustioribus interuallis, ac deinde etiam ex reliquis excutiant; ipsasque omnes (solis crassissimis exceptis, ex quibus cineres fiunt) secum abripiant.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.106.
CVIICur quaedam inflammentur, alia non.IV.107
Et cum eiusmodi particulae, quae ex corpore, quod uritur, simul egrediuntur, sunt tam multae ut uim habeant globulos coelestes ex aliquo aÎris uicini spatio expellendi, spatium illud flamma implent. Si uero sint pauciores, fit ignis sine flamma, qui uel paulatim per fomitis sui meatus serpit, cum materiam quam possit depascere, ibi nanciscitur: ut in istis funibus siue ellychniis quorum usus est in bello ad tormentorum puluerem incendendum.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.107.
CVIIICur ignis aliquandiu in prunis se conseruet.IV.108
Vel certe, si nullam talem materiam circa se habet, non conseruatur, nisi quatenus inclusus poris corporis cui inhaeret, tempore aliquo eget ad omnes eius particulas ita dissoluendas, ut se ab iis possit liberare. Hocque uidere est in carbonibus accensis, qui cineribus tecti, per multas horas ignem retinent, propter hoc solum, quod ille ignis insit quibusdam particulis tenuibus et ramosis, quae aliis crassioribus implicatae, quamuis celerrime agitentur, non tamen nisi unae post alias egredi possunt; ac forte priusquam ita egrediantur, longo motu deteri, et singulae in plures alias diuidi debent.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.108.
CIXDe pulueretormentario ex sulphure, nitro et carbone confecto; ac primo de sulphure.IV.109
Nihil uero celerius ignem concipit, nec minus diu illum conseruat, quam puluis tormentarius, ex sulphure, nitro, et carbone confectus. Quippe uel solum sulphur quam-maxime inflammabile est, quia constat particulis succorum acrium, quae tam tenuibus et spissis materiae oleagineae ramulis sunt inuolutae, ut permulti meatus inter istos ramulos soli primo elemento pateant. Unde fit, ut etiam ad usum medicinae sulphur calidissimum censeatur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.109.
CXDe nitro.IV.110
Nitrum autem constat particulis oblongis et rigidis, sed in hoc a sale communi diuersis, quod in una extremitate sint crassiores, quam in alia: ut uel ex eo patet, quod aqua solutum, non ut sal commune, figura quadrata in eius superficie concrescat, sed uasis fundo et lateribus adhaereat.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.110.
CXIDe sulphuris et nitri coniunctione.IV.111
Et quantum ad magnitudinem particularum, putandum est talem esse inter illas proportionem, ut eae succorum acrium, quae sunt in sulphure, a primo elemento commotae, facillime globulos secundi ex interuallis ramulorum materiae oleagineae excutiant, simulque nitri particulas, quae ipsis sunt crassiores, exagitent.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.111.
CXIIDe motu particularum nitri.IV.112
Atque hae nitri particulae, qua parte sunt crassiores, grauitate sua deorsum tendunt, earumque ideo praecipuus motus est in parte acutiore, quae sursum erecta, ut in B, agitur in gyrum, primo exiguum, ut in C; sed qui (nisi quid impediat) statim fit maior, ut in D; cum interim sulphuris particulae, celerrime uersus omnes partes latae, ad alias nitri particulas breuissimo tempore perueniunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.112.
CXIIICur flamma huius pulueris ualde dilatetur, et praecipue agat uersus superiora.IV.113
Et quoniam harum nitri particularum singulae multum spatii exigunt, ad circulos sui motus describendos, hinc sit, ut huius pulueris flamma plurimum dilatetur; et quia circulos istos describunt ea cuspide, quae sursum uersus erecta est, hinc tota eius uis tendit ad superiora; et cum ualde siccus et subtilis est, innoxie in manu potest accendi.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.113.
CXIVDe carbone.IV.114
Sulphuri autem et nitro carbo admiscetur, atque ex hac mistura, humore aliquo aspersa, granula siue pilulae fiunt, quae deinde exsiccantur. Quippe in carbone multi sunt meatus: tum quia plurimi antea fuerunt in corporibus, quorum ustione factus est, tum etiam quia, cum corpora ista urebantur, multum fumi ex iis euolauit. Et duo particularum genera duntaxat in eo reperiuntur: unum est crassiuscularum, quae, cum solae sunt, cineres componunt; aliud tenuiorum, quae facile quidem ignescunt, quia iam ante ignis ui fuerunt commotae, sed longis et multiplicibus ramis implexae, non sine aliqua ui disiungi possunt: ut patet ex eo, quod aliis in fumum praecedente ustione abeuntibus, ipsae ultimae remanserunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.114.
CXVDe granis huius pulueris, et in quo praecipua ipsius uis consistat.IV.115
Itaque facile sulphur et nitrum latos carbonis meatus ingrediuntur, et ramosis eius particulis inuoluuntur atque constringuntur; praesertim cum humore aliquo madefacta, et in grana, uel exiguas pilulas, compacta, postea siccantur. Huiusque rei usus est, ad efficiendum ut nitri particulae, non tantum unae post alias, sed multae simul uno et eodem temporis momento incendantur. Etenim cum primum ignis aliunde admotus grani alicuius superficiem tangit, non statim illud inflammat et dissoluit, sed tempore quodam illi opus est, ut ab ista grani superficie ad interiores eius partes perueniat; ibique sulphure prius incenso, paullatim etiam nitri particulas exagitet, ut tandem ipsae uiribus assumtis, et maius spatium ad gyros suos describendos exigentes, carbonis uincula discerpant, totumque granum confringant. Et quamuis hoc tempus sit admodum breue, si ad horas aut dies referatur, notandum tamen esse satis longum, si comparetur cum summa illa celeritate, qua granum ita dissiliens flammam suam per totum aÎrem uicinum spargit. Nam cum, exempli causa, in bellico tormento, pauca quaedam pulueris grana, ellychnii, alteriusue fomitis igne contacta, prima omnium accenduntur, flamma ex iis erumpens, in minimo temporis momento, per omnia granorum circumiacentium interualla dispergitur; ac deinde, quamuis non tam subito ad interiores ipsorum partes possit penetrare, quia tamen eodem tempore multa attingit, efficit ut multa simul incendantur et dilatentur, sicque magna ui tormentum explodant. Ita carbonis resistentia ualde auget celeritatem, qua nitri particulae in flammam erumpunt; et granorum distinctio necessaria est, ut satis magnos circa se habeant meatus, per quos flamma pulueris primum accensi ad multas pulueris residui partes libere accedat.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.115.
CXVIDe lucernis diutissime ardentibus.IV.116
Post illum ignem, qui omnium minime durabilis est, consideremus an dari possit aliquis alius, qui e contra sine ullo alimento diutissime perseueret: ut narratur de lucernis quibusdam, quae aliquando in hypogaeis, ubi mortuorum corpora seruabantur, post multos annos inuentae sunt accensae. Nempe in loco subterraneo et arctissime clauso, ubi nullis uel minimis uentis aÎr unquam commouebatur, potuit fortasse contingere, ut multae ramosae fuliginis particulae circa flammam lucernae colligerentur, quae sibi mutuo incumbentes manerent immotae, atque ita exiguum quasi fornicem componentes, sufficerent ad impediendum, ne aÎr circumiacens istam flammam obrueret ac suffocaret; nec non etiam ad eiusdem flammae uim sic frangendam et obtundendam, ut nullas amplius olei uel ellychnii particulas, si quae adhuc residuae erant, possent inflammare. Quo fiebat, ut materia primi elementi, sola ibi remanens, et tanquam in exigua quadam stella celerrime semper gyrans, undique a se repelleret globulos secundi, quibus solis, inter particulas circumpositae fuliginis, transitus adhuc patebat, sicque lumen per totum conditorium diffunderet: exiguum quidem et subobscurum, sed quod externi aÎris motu, cum locus aperiretur, facile uires posset resumere, ac fuligine discussa lucernam ardentem exhibere.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.116.
CXVIIDe reliquis ignis effectibus.IV.117
Nunc ueniamus ad eos ignis effectus, qui nondum ex modis quibus oritur et conseruatur, potuerunt agnosci. Quippe iam ex dictis patet, quomodo luceat, quomodo calefaciat, quomodo corpora omnia, quibus alitur, in multas particulas dissoluat; nec non etiam, quomodo ex istis corporibus primo loco maxime tenues et lubricae, deinde aliae non quidem forte prioribus crassiores, sed magis ramosae atque implexae particulae egrediantur, eae scilicet quae, caminorum parietibus adhaerentes, fuliginem componunt; solaeque omnium crassissimae in cineres remaneant. Sed superest ut breuiter ostendamus, quo pacto eiusdem ignis ui, quaedam ex corporibus quibus non alitur, liquescunt et bulliunt, alia siccantur et durescunt, alia exhalantur, alia in calcem, alia in uitrum conuertuntur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.117.
CXVIII\[&] Quaenam corpora illi admota liquescant et bulliant.IV.118
Corpora omnia dura, conflata ex particulis, quae non multo difficilius unae quam aliae a uicinis suis separantur, et aliqua ignis ui possunt disiungi, dum istam uim patiuntur, liquescunt. Nihil enim aliud est liquidum esse, quam constare particulis a se mutuo disiunctis, et quae in aliquo sint motu. Cumque tantus est istarum particularum motus, ut quaedam ex ipsis in aÎrem uel ignem uertantur, sicque solito plus spatii ad motum suum exigentes, alias expellant, corpora ista liquida efferuescunt et bulliunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.118.
CXIXQuaenam siccentur et durescant.IV.119
Corpora autem quibus insunt multae particulae tenues, flexiles, lubricae, aliis crassioribus aut ramosis intertextae, sed non ualde firmiter annexae, igni admota illas exhalant, hocque ipso siccantur. Nihil enim aliud est siccum esse, quam carere fluidis illis particulis, quae, cum simul sunt congregatae, aquam aliumue liquorem componunt. Atque hae fluidae particulae, durorum corporum meatibus inclusae, illos dilatant, aliasque ipsorum particulas motu suo concutiunt: quod eorum duritiem tollit, uel saltem imminuit; sed iis exhalatis, aliae quae remanent, arctius iungi et firmius necti solent, sicque corpora durescunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.119.
CXXDe aquis ardentibus, insipidis, acidis.IV.120
Et quidem particulae, quae sic exhalantur, in uaria genera distinguuntur. Nam primo, ut eas omittam quae sunt adeo mobiles et tenues, ut solae nullum corpus praeter aÎrem conflare possint, post ipsas omnium tenuissimae, quaeque facillime exhalantur, sunt illae quae Chymicorum uasis undique accurate clausis exceptae, ac simul collectae, componunt aquas ardentes, siue spiritus, quales ex uino, tritico, aliisque multis corporibus elici solent. Sequuntur deinde aquae dulces siue insipidae, quales sunt eae quae ex plantis aliisue corporibus destillantur. Tertio loco sunt aquae erodentes et acidae, siue succi acres; qui ex salibus non sine magna ignis ui educuntur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.120.
CXXIDe sublimatis et oleis.IV.121
Quaedam etiam particulae crassiores, quales sunt eae argenti uiui, et salium, quae, uasorum summitati adhaerentes, in corpora dura concrescunt, satis magna ui opus habent, ut in sublime attollantur. Sed olea omnium difficillime ex duris et siccis corporibus exhalantur; idque non tam ignis ui, quam arte quadam perfici debet. Cum enim eorum particulae tenues sint et ramosae, magna uis eas frangeret atque discerperet, priusquam ex istorum corporum meatibus educi possent. Sed iis affunditur aqua copiosa, cuius particulae laeues et lubricae, meatus istos peruadentes, paullatim illas integras eliciunt ac secum abripiunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.121.
CXXIIQuod mutato ignis gradu mutetur eius effectus.IV.122
Atque in his omnibus ignis gradus est obseruandus: eo enim uariato, semper aliquo modo effectus uariatur. Ita multa corpora, lento primum igni, ac deinde gradatim fortiori, admota, siccantur, et uarias particulas exhalant: quales non emitterent, sed potius tota liquescerent, si ab initio ualidis ignibus torquerentur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.122.
CXXIIIDe clace.IV.123
Modus etiam ignem applicandi, uariat eius effectum. Sic quaedam, si tota simul incalescant, liquefiunt; sed si ualida flamma ipsorum superficiem lambat, illam in calcem conuertit. Quippe corpora omnia dura, quae sola ignis actione in puluerem minutissimum reducuntur, fractis scilicet uel expulsis tenuioribus quibusdam eorum particulis, quae reliquas simul iungebant, uulgo apud Chymicos dicuntur in calcem uerti. Nec alia inter cineres et calcem differentia est, quam quod cineres sint reliquiae eorum corporum, quorum magna pars igne consumta est, calx uero sit eorum, quae fere tota post absolutam ustionem manent.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.123.
CXXIVDe uitro, quomodo fiat.IV.124
Ultimus ignis effectus, est calcis et cinerum in uitrum conuersio. Postquam enim ex corporibus, quae uruntur, tenuiores omnes particulae euulsae ac reiectae sunt, caeterae, quae pro calce uel cineribus manent, tam solidae sunt et crassae, ut ignis ui sursum attolli non possint; figurasque habent ut plurimum irregulares et angulosas: unde sit, ut unae aliis incumbentes, sibi mutuo non adhaereant, nec etiam, nisi forte in minutissimis quibusdam punctis, se contingant. Cum autem postea ualidus et diuturnus ignis pergit in illas uim suam exercere, hoc est, cum tenuiores particulae tertii elementi, una cum globulis secundi a materia primi abreptae, celerrime circa ipsas in omnes partes moueri pergunt, paullatim earum anguli atteruntur, et superficies laeuigantur, et forte etiam nonnullae ex ipsis inflectuntur, sicque unae super alias repentes et fluentes, non punctis duntaxat, sed exiguis quibusdam superficiebus se contingunt, et hoc pacto simul connexae uitrum componunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.124.
CXXVQuomodo eius particulae simul iungantur.IV.125
Quippe notandum est, cum duo corpora, quorum superficies aliquam latitudinem habent, sibi mutuo secundum lineam rectam occurrunt, ipsa non posse tam prope ad inuicem accedere, quin spatium aliquod intercedat, quod a globulis secundi elementi occupetur; cum autem unum supra aliud oblique ducitur uel repit, ea multo arctius iungi posse. Nam, exempli causa, si corpora B et C sibi inuicem occurrant secundum lineam AD, globuli coelestes, eorum superficiebus intercepti, contactum immediatum impediunt. Si autem corpus G hinc inde moueatur supra corpus H, secundum lineam rectam EF, nihil impediet quominus immediate ipsum tangat: saltem si utriusque superficies sint laeues et planae; si autem sint rudes et inaequales, paullatim hoc ipso motu laeuigantur et explanantur. Itaque putandum est, calcis et cinerum particulas ab inuicem disiunctas, hic exhiberi per corpora B et C; particulas autem uitri simul iunctas, per corpora G et H. Atque ex hac sola diuersitate, quam perspicuum est in illas, per uehementem et diuturnam ignis actionem, debere induci, omnes uitri proprietates acquirunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.125.
CXXVICur sit liquidum cum candet, omnesque figuras facile induat.IV.126
Vitrum enim, cum adhuc candet, liquidum est, quia eius particulae facile mouentur illa ignis ui, qua iam ante fuerunt laeuigatae atque inflexae. Cum uero incipit refrigerari, quaslibet figuras potest induere. Hocque omnibus corporibus igne liquefactis est commune; dum enim adhuc liquida sunt, ipsorum particulae non aegre se accommodant ad quaslibet figuras, et cum postea frigore concrescunt, easdem retinent, quas ultimo induerunt. Potest etiam in fila capillorum instar tenuia extendi, quia eius particulae, iam concrescere incipientes, facilius unae supra alias fluunt quam ab inuicem disiungantur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.126.
CXXVIICur, cum frigidum est, sit ualde durum.IV.127
Cum deinde uitrum plane refriguit, est ualde durum, sed simul etiam ualde fragile, atque eo fragilius quo citius refriguit. Nempe duritiei caussa est, quod constet tantum particulis satis crassis et inflexilibus, quae non ramulorum intextu, sed immediato contactu sibi inuicem adhaerent. Alia enim pleraque corpora ideo mollia sunt, quod eorum particulae sint flexiles, uel certe desinant in ramulos quosdam flexiles, qui sibi mutuo annexi eas iungunt. Nulla autem duorum corporum firmior adhaesio esse potest, quam ea quae oritur ex ipsorum immediato contactu; cum scilicet ita se inuicem tangunt, ut neutrum sit in motu ad se ab alio seiungendum; quod accidit uitri particulis, statim atque ab igne remotae sunt: quia earum crassities, et contiguitas, et figurae inaequalitas impediunt, ne possint ab aÎre circumiacente in eo motu, quo ab inuicem disiungebantur, conseruari.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.127.
CXXVIIICur ualde fragile.IV.128
At nihilominus uitrum est ualde fragile, quia superficies secundum quas eius particulae se inuicem tangunt, sunt admodum exiguae ac paucae. Multaque alia corpora molliora difficilius franguntur, quia eorum partes ita sunt intertextae, ut separari non possint, quin ipsarum multi ramuli rumpantur et euellantur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.128.
CXXIXCur eius fragilitas minuatur, si lente refrigeretur.IV.129
Est etiam fragilius cum celeriter, quam cum lente, refriguit; eius enim meatus sunt satis laxi dum candet, quia tunc multa materia primi elementi, simul cum globulis secundi, ac etiam forte cum nonnullis ex tenuioribus tertii particulis, per illos transit. Cum autem refrigeratur sponte, redduntur angustiores; quia soli globuli secundi elementi, per ipsos transeuntes, minus spatii requirunt; atque si refrigeratio nimis celeriter fiat, uitrum prius est durum, quam eius meatus ita potuerint arctari: quo fit, ut globuli isti semper postea impetum faciant ad eius particulas ab inuicem disiungendas; cumque hae particulae solo contactu suo iunctae sint, non potest una tantillum ab alia separari, quin statim aliae plures, ei uicinae secundum eam superficiem in qua ista separatio fieri coepit, etiam separentur, atque ita uitrum plane frangatur. Quam ob caussam, qui uitrea uasa conficiunt, ea gradatim ex fornacibus remouent, ut lente refrigerentur. Atque si uitrum frigidum igni apponatur, ita ut in una parte multo magis quam in aliis uicinis calefiat, hoc ipso in illa parte frangetur: quia non possunt eius meatus calore dilatari, meatibus uicinarum partium immutatis, quin illa ab istis disiungatur. Sed si uitrum lento primum igni, ac deinde gradatim uehementiori admoueatur, et secundum omnes partes aequaliter incalescat, non frangetur: quia omnes eius meatus aequaliter et eodem tempore laxabuntur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.129.
CXXXCur sit pellucidum.IV.130
Praeterea uitrum est pellucidum, quia, dum generatur, liquidum est, et materia ignis, undique circa eius particulas fluens, innumeros ibi meatus sibi excauat, per quos postea globuli secundi elementi libere transeuntes, actionem luminis in omnes partes secundum lineas rectas transferre possunt. Neque enim ad hoc necesse est, ut sint accurate recti, sed tantum ut nullibi sint interrupti: adeo ut si, exempli causa, fingamus uitrum constare particulis accurate sphaericis et aequalibus, sed tam crassis, ut globuli secundi elementi transire possint per spatium illud triangulare, quod inter tres se mutuo tangentes manere debet, uitrum illud erit plane pellucidum, quamuis sit multo solidius omni eo, quod nunc habetur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.130.
CXXXIQuomodo fiat coloratum.IV.131
Cum autem materiae ex qua fit uitrum, metalla uel alia corpora permiscentur, quorum particulae magis igni resistunt, et non tam facile laeuigantur, quam aliae quae ipsum componunt: hoc ipso fit minus pellucidum, et uarios induit colores, prout istae duriores particulae meatus eius magis, aut minus, et uariis modis, intercludunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.131.
CXXXIICur sit rigidum instar arcus; et generaliter, cur rigida, cum inflexa sunt, sponte redeant ad priorem figuram.IV.132
Denique uitrum est rigidum: ita scilicet, ut nonnihil quidem a ui externa flecti possit absque fractura, sed postea cum impetu resiliat, arcus instar, et redeat ad priorem figuram: ut euidenter apparet, cum in fila ualde tenuia ductum est. Atque proprietas hoc pacto resiliendi, generaliter habet locum in omnibus corporibus duris, quorum particulae immediato contactu, non ramulorum intextu, sunt coniunctae. Cum enim innumeros habeant meatus, per quos aliqua semper materia mouetur, quia nullibi uacuum est, et quorum figurae aptae sunt ad liberum isti materiae transitum praebendum, quia eius ope antea formati fuerunt, talia corpora nullo modo flecti possunt, quin istorum meatuum figura nonnihil uarietur: quo fit, ut particulae materiae, per illos transire assuetae, uias ibi solito minus commodas inuenientes, impetum faciant in eorum parietes, ad priorem figuram ipsis reddendam. Nempe si, exempli causa, in arcu laxo, meatus, per quos transire solent globuli secundi elementi, sint circulares, putandum est eosdem, in arcu intenso siue inflexo, esse ellipticos, et globulos, per ipsos transire laborantes, impingere in eorum parietes secundum minores diametros istarum ellipsium, sicque uim habere illis figuram circularem restituendi. Et quamuis ista uis in singulis globulis secundi elementi exigua sit, quia tamen assidue quamplurimi per eiusdem arcus quamplurimos poros meare conantur, illorum omnium uires simul iunctae, atque in hoc conspirantes, ut arcum reducant, satis magnae esse possunt. Arcus autem diu intentus, praesertim si sit ex ligno aliaue materia non admodum dura, uim resiliendi paullatim amittit: quia eius meatum figurae, longo attritu particularum materiae per ipsos transeuntis, sensim ad earum mensuram magis et magis aptantur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.132.
CXXXIIIDe magnete. Repetitio eorum ex ante dictis, quae ad eius explicationem requiruntur.IV.133
Hactenus naturas aÎris, aquae, terrae, et ignis, quae huius globi, quem incolimus, elementa uulgo censentur, simulque praecipuas eorum uires et qualitates explicare conatus sum; sequitur nunc, ut etiam agam de magnete. Cum enim eius uis per totum hunc Terrae globum sit diffusa, non dubium est, quin ad generalem eius considerationem pertineat. Iam itaque reuocemus nobis in memoriam, particulas illas striatas primi elementi, quae supra in tertiae partis articulo 87, et sequentibus, satis accurate descriptae sunt. Atque id omne, quod ibi ab articulo 105 ad 109 de sidere I dictum est, de Terra hic intelligentes, putemus esse multos meatus in media eius regione, axi parallelos, per quos particulae striatae, ab uno polo uenientes, libere ad alium pergant, eosque ad illarum mensuram ita esse excauatos, ut ii qui recipiunt particulas striatas a polo Australi uenientes, nullo modo possint recipere [&] alias quae ueniunt a polo Boreali; nec contra, qui recipiunt Boreales, Australes admittant: quia scilicet in modum cochlearum intortae sunt, unae in unam partem, aliae in oppositam. Ac praeterea etiam easdem particulas per unam tantum partem istorum meatuum ingredi posse, non autem regredi per aduersam, propter tenuissimas quasdam ramulorum extremitates in spiris istorum meatuum inflexas uersus eam partem, secundum quam progredi solent, et ita in aduersam partem assurgentes, ut ipsarum regressum impediant. Unde fit, ut postquam istae particulae striatae per totam mediam Terram, secundum lineas rectas, uel rectis aequipollentes, eius axi parallelas, ab uno hemisphaerio ad aliud transiuerunt, ipsae per aetherem circumfusum reuertantur ad illud idem hemisphaerium, per quod prius Terram ingressae sunt, atque ita rursus illam permeantes, quendam ibi quasi uorticem componant.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.133.
CXXXIVNullos in aÎre nec in aqua esse meatus recipiendis particulis striatis idoneos.IV.134
Et quoniam ex illo aethere, per quem particulas [&] striatas ab uno polo ad alium reuerti dixeramus, quatuor diuersa corpora genita esse posse ostendimus: nempe Terrae crustam interiorem siue metallicam, aquam, terram exteriorem, et aÎrem; notauimusque, articulo 113 tertiae partis, nulla, nisi in crassioribus istius aetheris particulis, meatuum ad mensuram particularum striatarum efformatorum uestigia manere potuisse: aduertendum est hoc in loco, istas omnes crassiores particulas ad interiorem Terrae crustam initio confluxisse, nullasque in aqua nec in aÎre esse posse: tum quia nullae ibi particulae satis crassae; tum etiam quia, cum ista corpora fluida sint, ipsorum particulae assidue situm mutant, et proinde, si qui olim in iis fuissent tales meatus, cum certum et determinatum situm requirant, iamdudum ista mutatione corrupti essent.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.134.
CXXXVNullos etiam esse in ullis corporibus terrae exterioris praeterquam in ferro.IV.135
Ac praeterea, cum supra dictum sit, Terrae crustam interiorem constare partim ramosis particulis sibi mutuo annexis, partim aliis quae per ramosarum interualla hinc inde mouentur, isti etiam meatus in his mobilioribus esse non possunt, propter rationem mox allatam, sed in ramosis duntaxat. Et quantum ad terram exteriorem, nulli quidem etiam in ea tales meatus initio fuerunt, quoniam inter aquam et aÎrem formata est: sed cum postea uaria metalla ex terra interiore ad hanc exteriorem ascenderint, quamuis ea omnia, quae ex mobilioribus et solidioribus illius particulis conflata sunt, eiusmodi meatus habere non debeant, certe illud quod ex ramosis et crassis, sed non adeo solidis particulis constat, non potest iis esse destitutum. Et ualde rationi consentaneum est, ut credamus ferrum tale esse.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.135.
CXXXVICur tales meatus sint in ferro.IV.136
Nullum enim aliud metallum tam difficulter malleo flectitur, uel igne liquescit, nec ullum etiam adeo durum sine alterius corporis mistura reddi potest: quae tria indicio sunt, eius ramenta magis ramosa siue angulosa esse, quam caeterorum, et ideo sibi inuicem firmius annecti. Nec obstat quod nonnullae eius glebae satis facile prima uice igni liquescant; tunc enim earum ramenta, nondum sibi mutuo annexa, sed una ab aliis disiuncta sunt, et ideo caloris ui facile agitantur. Praeterea, quamuis ferrum sit aliis metallis durius et minus fusile, est tamen etiam unum ex minime ponderosis, et facile rubigine corrumpitur, aut aquis fortibus eroditur: quae omnia indicio sunt, eius particulas non esse aliorum metallorum particulis solidiores, ut sunt crassiores, sed multos in iis meatus contineri.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.136.
CXXXVIIQua ratione etiam sint in singulis eius ramentis.IV.137
Nolo tamen hic affirmare, in singulis ferri ramentis esse integra foramina, in modum cochlearum intorta, per quae transeant particulae striatae; ut etiam nolo negare, quin talia multa in ipsis reperiantur: sed hic sufficiet, si putemus istiusmodi foraminum medietates in singulorum ramentorum superficiebus ita esse insculptas, ut, cum istae superficies apte iunguntur, foramina integra componant. Et facile credi potest, crassiores illas ramosas et foraminosas interioris terrae particulas, ex quibus fit ferrum, ui spirituum siue succorum acrium, illam permeantium, ita fuisse diuisas, ut dimidiata ista soramina, in superficiebus ramentorum quae ab ipsis separabantur, remanerent; atque haec ramenta postea per uenas terrae exterioris, tum ab istis spiritibus, tum etiam ab exhalationibus et uaporibus protrusa, paullatim in fodinas ascendisse.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.137.
CXXXVIIIQuomodo isti meatus apti reddantur, ad particulas striatas ab utrauis parte uenientes, admittendas.IV.138
Notandumque est ipsa sic ascendendo, non semper in easdem partes conuerti posse, quia sunt angulosa, et diuersas inaequalitates in terrae uenis offendunt; atque cum particulae striatae, quae a terra interiore cum impetu uenientes, per totam exteriorem sibi uias quaerunt, istorum ramentorum meatus ita sitos inueniunt, ut, ad motum suum secundum lineas rectas continuandum, per illa eorum orificia, per quae prius egredi consueuerant, ingredi conentur, ipsas ibi occurrere perexiguis istis ramulorum extremitatibus, quas inter meatuum spiras eminere, ac regressuris particulis striatis assurgere, supra dictum est; hasque ramulorum extremitates initio quidem illis resistere, sed ab ipsis saepe saepius impulsas, successu temporis omnes in contrariam partem flecti, aut etiam nonnullas frangi; cumque postea isti meatus, ramentorum quibus insunt situ mutato, alia sua orificia particulis striatis obuertunt, has rursus occurrere extremitatibus ramulorum in meatibus assurgentium, ipsasque paullatim in aliam partem inflectere, et quo saepius atque diutius hoc iteratur, eo ramulorum istorum in utramque partem inflexionem faciliorem euadere.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.138.
CXXXIXQuae sit natura magnetis.IV.139
Et quidem ea ramenta, quae saepe hoc pacto per exterioris terrae uenas ascendendo, modo in unam, modo in aliam partem conuersa fuere, siue sola simul collecta sint, siue aliorum corporum meatibus impacta, glebam ferri componunt. Ea uero quae uel semper eundem situm retinuerunt, uel certe, si ut ad fodinas peruenirent, illum aliquoties mutare coacta fuerint, saltem ibi postea, lapidis alteriusue corporis meatibus firmiter impacta, per multos annos immota remanserunt, saciunt magnetem. Atque ita uix ulla est ferri gleba, quae non aliquo modo ad magnetis naturam accedat, et nullus omnino est magnes, in quo non aliquid ferri contineatur; etsi forte aliquando istud ferrum aliquibus aliis corporibus tam arcte adhaereat, ut facilius igne corrumpi, quam ab iis educi possit.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.139.
CXLQuomodo fusione fiat chalybs, et quoduis ferrum.IV.140
Cum autem ferri glebae igni admotae liquefiunt, ut in ferrum aut chalybem uertantur, earum ramenta ui caloris agitata, et ab heterogeneis corporibus disiuncta, hinc inde se contorquent, donec applicent se una aliis, secundum eas superficies, in quibus dimidiatos meatus, recipiendis particulis striatis idoneos, insculptos esse paullo ante dictum est; ac etiam donec istorum meatuum medietates tam apte congruant, ut integros meatus efforment. Quod ubi accidit, statim particulae striatae, quae non minus in igne quam in aliis corporibus reperiuntur, per illos liberius quam per alia loca fluentes, impediunt ne exiguae superficies, ex quarum apto situ et coniunctione exsurgunt, tam facile quam prius situm mutent; et ipsarum contiguitas, uel saltem uis grauitatis, quae ramenta omnia deorsum premit, impedit ne facile disiungantur. Cumque interim ramenta ipsa propter agitationem ignis pergant moueri, multa simul in eundem motum conspirant, et totus liquor ex iis conflatus in uarias quasi guttulas aut grumulos distinguitur: ita scilicet, ut omnia illa ramenta quae simul mouentur, unam quasi guttam conficiant, quae gutta suam superficiem motu suo statim laeuigat et perpolit. Occursu enim aliarum guttarum, quidquid est rude atque angulosum in ramentis, ex quibus constat, ab eius superficie ad partes interiores detruditur, atque ita omnes cuiusque guttulae partes quam-arctissime simul iunguntur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.140.
CXLICur chalybs sit ualde durus, rigidus, et fragilis.IV.141
Et totus liquor, hoc pacto in guttulas siue grumulos distinctus, si celeriter frigescat, concrescit in chalybem admodum durum, rigidum et fragilem, fere ut uitrum. Quippe durus est, quia constat ramentis sibi mutuo arctissime coniunctis; et rigidus, hoc est, talis ut, si flectatur, sponte redeat ad priorem figuram, quia flexione ista eius ramentorum exiguae superficies non disiunguntur, sed soli meatus figuras mutant, ut supra de uitro dictum est; denique est fragilis, quia guttulae, siue grumuli, quibus constat, sibi mutuo non adhaerent, nisi per superficierum suarum contactum; atque hic contactus non nisi in paucissimis et perexiguis locis immediatus esse potest.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.141.
CXLIIQuae sit differentia inter chalybem, et aliud ferrum.IV.142
Non autem omnes glebae aeque aptae sunt, ut in chalybem uertantur; ac etiam illae eaedem, ex quibus optimus et durissimus chalybs fieri solet, uile tantum ferrum dant, cum igne non conuenienti funduntur. Nam, si glebae ramenta sint adeo angulosa et confragosa, ut sibi mutuo prius adhaereant, quam superficies suas apte possint ad inuicem applicare, atque in guttulas distingui; uel si ignis non sit satis fortis ad liquorem ita in guttulas distinguendum, et ramenta ipsas componentia simul constringenda; uel contra, si sit tam fortis, ut istorum ramentorum aptum situm disturbet: non chalybs, sed ferrum minus durum et magis flexile habetur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.142.
CXLIIIQuomodo chalybs temperetur.IV.143
Ac etiam chalybs iam factus, si rursus igni admoueatur, etsi non facile liquescat, quia eius grumuli nimis crassi sunt et solidi ut ab igne integri moueantur, et ramenta quibus unusquisque grumulus constat, nimis arcte compacta, ut locis suis plane extrudi possint: mollitur tamen, quia omnes eius particulae calore concutiuntur; et postea si lente refrigeretur, non resumit priorem duritiem, nec rigorem, nec fragilitatem, sed fit flexile instar ferri uilioris. Dum enim hoc pacto refrigeratur, ramenta angulosa et confragosa, quae ex grumulorum superficiebus ad interiores eorum partes ui caloris protrusa erant, foras se exserunt, et una aliis implicata, tanquam uncis quibusdam perexiguis, unos grumulos aliis annectunt: quo fit, ut ramenta ista non amplius tam arcte in grumulis suis compacta sint, atque ut grumuli non amplius immediato contactu, sed tanquam hamis uel uncis quibusdam alligati, sibi mutuo adhaereant; et ideo chalybs non admodum durus, nec rigidus, nec fragilis, sed mollis et flexilis euadat. In quo non differt a ferro communi, nisi quod chalybi iterum candefacto, et deinde celeriter refrigerato, prior durities et rigiditas reddatur, non autem ferro, saltem tanta. Cuius ratio est, quod ramenta in chalybe non tam longe absint a situ ad maximam diuritiem conuenienti, quin facile illum ignis ui resumant, et in celerrima refrigeratione retineant: cum autem in ferro talem situm nunquam habuerint, nunquam etiam illum resumunt. Et quidem, ut ita chalybs aut ferrum candens celerrime refrigeretur, in aquam aliosue liquores frigidos mergi solet; ac contra in oleum uel alia pinguia, ut lentius frigescat. Et quia, quo durior et rigidior, eo etiam fragilior euadit, ut gladii, serrae, limae, aliaue instrumenta ex eo fiant, non semper in frigidissimis liquoribus exstingui debet, sed in temperatis, prout in unoquoque ex istis instrumentis magis minusue fragilitas est uitanda quam durities optanda; et ideo dum certis liquoribus ita mergitur, non immerito dicitur temperari.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.143.
CXLIVQuae sit differentia inter meatus magnetis, chalybis, et ferri.IV.144
Quantum autem ad meatus recipiendis particulis striatis idoneos, satis quidem patet ex dictis, permultos tam in chalybe quam in ferro esse debere; ac etiam eos esse in chalybe magis integros et perfectos, ramulorumque extremitates in ipsorum spiris eminentes, cum semel in unam partem flexae sunt, non tam facile in contrariam posse inflecti, quanquam etiam in hoc facilius, quam in magnete flectantur; ac denique omnes istos meatus, non in chalybe aut alio ferro, ut in magnete, orificia sua recipiendis particulis striatis ab Austro uenientibus idonea, in unam partem, et idonea recipiendis aliis a Borea uenientibus, in contrariam conuertere; sed eorum situm uarium atque incertum esse debere, propterea quod ignis agitatione turbatur. Et in breuissima illa mora, qua haec ignis agitatio frigore sistitur, tot tantum ex istis meatibus uersus Austrum et Boream conuerti possunt, quot particulae striatae, a polis Terrae uenientes, sibi tunc temporis per illos uiam quaerunt. Et quia istae particulae striatae omnibus ferri meatibus multitudine non respondent, omne quidem ferrum aliquam uim magneticam accepit ab eo situ, quem habuit respectu partium terrae, cum ultimo candefactum refriguit, uel etiam ab eo in quo diu immotum stetit, si diu in eodem situ steterit immotum; sed pro multitudine meatuum quos in se continet, potest habere adhuc maiorem.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.144.
CXLVEnumeratio proprietatum uirtutis magneticae.IV.145
Quae omnia ex principiis Naturae supra expositis ita sequuntur, ut quamuis non respicerem ad illas magneticas proprietates, quas hic explicandas suscepi, ea tamen non aliter se habere iudicarem. Deinceps autem uidebimus, horum ope tam apte et perspicue omnium istarum proprietatum dari rationem, ut hoc etiam uideatur sufficere, ad persuadendum ea uera esse, quamuis ex Naturae principiis sequi nesciremus. Et quidem magneticae proprietates, quae ab ipsarum admiratoribus notari solent, ad haec capita possunt referri.
\1. Quod in magnete duo sint poli, quorum unus ubique locorum uersus Terrae polum Borealem, alius uersus Australem se conuertit.
\2. Quod isti magnetis poli, pro diuersis Terrae locis quibus insistunt, diuersimode uersus eius centrum se inclinent.
\3. Quod si duo magnetes sint sphaerici, unus uersus alium eodem modo se conuertat, ac quilibet ex ipsis uersus Terram.
\4. Quod postquam sunt ita conuersi, ad inuicem accedant.
\5. Quod si in contrario situ detineantur, se mutuo refugiant.
\6. Quod si magnes diuidatur plano, lineae per suos polos ductae parallelo, partes segmentorum, quae prius iunctae erant, se mutuo etiam refugiant.
\7. Quod si diuidatur plano, lineam per polos ductam ad angulos rectos secante, duo puncta prius contigua fiant poli diuersae uirtutis, unus in uno, alius in alio segmento.
\8. Quod, quamuis in uno magnete sint tantum duo poli, unus Australis, alius Borealis, in unoquoque tamen ex ipsius fragmentis duo etiam similes poli reperiantur; adeo ut eius uis, quatenus ratione polorum diuersa uidetur, eadem sit in quauis parte ac in toto.
\9. Quod ferrum a magnete istam uim recipiat, cum tantum ei admouetur.
\10. Quod pro uariis modis quibus ei admouetur, eam diuersimode recipiat.
\11. Quod ferrum oblongum, quomodocumque magneti admotum, illam semper secundum suam longitudinem recipiat.
\12. Quod magnes de ui sua nihil amittat, quamuis eam ferro communicet.
\13. Quod ipsa breuissimo quidem tempore ferro communicetur, sed temporis diuturnitate magis et magis in eo confirmetur.
\14. Quod chalybs durissimus eam maiorem recipiat, et receptam constantius seruet, quam uilius ferrum.
\15. Quod maior ei communicetur a perfectiore magnete, quam a minus perfecto.
\16. Quod ipsa etiam Terra sit magnes, et nonnihil de sua ui ferro communicet.
\17. Quod haec uis in Terra, maximo magnete, minus fortis appareat, quam in plerisque aliis minoribus.
\18. Quod acus a magnete tactae suas extremitates eodem modo uersus Terram conuertant, ac magnes suos polos.
\19. Quod eas non accurate uersus Terrae polos conuertant, sed uarie uariis in locis ab iis declinent.
\20. Quod ista declinatio cum tempore mutari possit.
\21. Quod nulla sit, ut quidam aiunt, uel forte quod non eadem nec tanta sit, in magnete supra unum ex suis polis perpendiculariter erecto, quam in eo cuius poli aequaliter a Terra distant.
\22. Quod magnes trahat ferrum.
\23. Quod magnes armatus multo plus ferri sustineat, quam nudus.
\24. Quod eius poli, quamuis contrarii, se inuicem iuuent ad idem ferrum sustinendum.
\25. Quod rotulae ferreae, magneti appensae, gyratio in utramuis partem a ui magnetica non impediatur.
\26. Quod uis unius magnetis uarie possit augeri uel minui, uaria magnetis alterius aut ferri ad ipsum applicatione.
\27. Quod magnes, quantumuis fortis, ferrum a se distans, ab alterius debilioris magnetis contactu retrahere non possit.
\28. Quod contra magnes debilis, aut exiguum ferrum, saepe aliud ferrum sibi contiguum separet a magnete fortiore.
\29. Quod polus magnetis, quem dicimus Australem, plus ferri sustineat in his Borealibus regionibus, quam ille quem dicimus Borealem.
\30. Quod limatura ferri circa unum, aut plures magnetes, certis quibusdam modis se disponat.
\31. Quod lamina ferrea, polo magnetis adiuncta, eius uim trahendi uel conuertendi ferri deflectat.
\32. Quod eandem nullius alterius corporis interpositio impediat.
\33. Quod magnes ad Terram aliosue uicinos magnetes aliter conuersus manens, quam sponte se conuerteret, si nihil eius motui obstaret, successu temporis suam uim amittat.
\34. Quod denique ista uis etiam rubigine, humiditate et situ minuatur, atque igne tollatur; non autem ulla alia nobis cognita ratione.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.145.
CXLVIQuomodo particulae striatae per Terrae meatus fluant.IV.146
Ad quarum proprietatum caussas intelligendas, proponamus nobis ob oculos Terram AB, cuius A est polus Australis, et B Borealis; notemusque, particulas striatas, ab Australi coeli parte E uenientes, alio plane modo intortas esse, quam uenientes a Boreali F: quo fit, ut unae aliarum meatus ingredi plane non possint. Notemus etiam, Australes quidem recta pergere ab A uersus B per mediam Terram, ac deinde per aÎrem ei circumfusum reuerti a B uersus A; eodemque tempore Boreales transire a B ad A per mediam Terram, et reuerti ab A ad B per aÎrem circumfusum: quia meatus, per quos ab una parte ad aliam uenerant, sunt tales, ut per ipsos regredi non possint.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.146.
CXLVIIQuod difficilius transeant per aÎrem, aquam, et terram exteriorem, quam per interiorem.IV.147
Interim uero, quot nouae semper accedunt a partibus coeli E et F, tot per alias partes coeli G et H abscedunt, uel in itinere dissipantur, et figuras suas amittunt; non quidem transeundo per mediam Terrae regionem: quia ibi meatus habent ad mensuram suam excauatos, per quos sine ullo offendiculo celerrime fluunt; sed redeundo per aÎrem, aquam et alia corpora terrae exterioris, in quibus nullos eiusmodi meatus habentes, multo difficilius mouentur, particulisque secundi et tertii elementi assidue occurrunt, quas cum loco expellere laborant, interdum ab ipsis comminuuntur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.147.
CXLVIIIQuod facilius transeant per magnetem, quam per alia corpora huius terrae exterioris.IV.148
Iam uero, si forte istae particulae striatae magnetem ibi offendant, cum in eo inueniant meatus ad suam figuram conformatos, eodemque modo dispositos ac meatus terrae interioris, ut paullo ante diximus, non dubium est, quin multo facilius per illum transeant, quam per aÎrem uel alia corpora terrae exterioris: saltem cum iste magnes ita situs est, ut habeat suorum meatuum orificia conuersa uersus eas Terrae partes, a quibus ueniunt eae particulae striatae, quae per illa libere ingredi possunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.148.
CXLIXQui sint poli magnetis.IV.149
Et quemadmodum in Terra, sic in magnete, punctum medium eius partis, in qua sunt orificia meatuum, per quae ingrediuntur particulae striatae uenientes ab Australi coeli parte, dicemus polum Australem; punctum autem medium alterius partis, per quam hae particulae striatae egrediuntur, et aliae uenientes a Septentrione ingrediuntur, dicemus polum, Borealem. Nec moramur, quod uulgo alii polum, quem uocamus Australem, uocent Borealem; neque enim ea de re uulgus, cui soli ius competit nomina rebus male conuenientia frequenti usu approbandi, loqui solet.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.149.
CLCur isti poli se conuertantuersus polos Terrae.IV.150
Cum autem hi poli magnetis non respiciunt eas Terrae partes, a quibus ueniunt eae particulae striatae, quibus liberum transitum praebere possunt, tunc istae particulae striatae oblique in magnetis meatus irruentes, illum impellunt ea ui quam habent, ad perseuerandum in suo motu secundum lineas rectas, donec ipsum ad naturalem situm reduxerint: sicque quoties a nulla externa ui retinetur, efficiunt, ut eius polus Australis uersus polum Terrae Borealem conuertatur, et Borealis uersus Australem: quoniam eae quae a Terrae polo Boreali per aÎrem ad Austrum tendunt, uenere prius ab Australi coeli parte per mediam Terram, et uenere a Boreali quae ad Boream reuertuntur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.150.
CLICur etiam certa ratione uersus eius centrum se reclinent.IV.151
Efficiunt etiam ut magnes, pro diuersis terrae locis quibus insistit, unum ex polis suis altero magis aut minus uersus illam inclinet. Nempe in AEquatore quidem a, polus Australis magnetis L, uersus B Borealem Terrae; et b, Borealis eiusdem magnetis, uersus Australem Terrae dirigitur; ac neuter altero magis deprimitur, quia particulae striatae cum aequali ui ab utraque parte ad illos accedunt. Sed in polo Terrae Boreali polus a magnetis N omnino deprimitur, et b ad perpendiculum erigitur. In locis autem intermediis, magnes M polum suum b magis aut minus erigit, et polum a magis aut minus deprimit, prout magis aut minus uicinus est polo Terrae B. Quorum caussa est, quod Australes particulae striatae, magnetem N ingressurae, ab interioribus Terrae partibus per polum B secundum lineas rectas surgant; Boreales uero, ab hemisphaerio Terrae DAC, circumquaque per aÎrem uersus eundem magnetem N uenientes, non magis oblique progredi debeant, ut ad eius superiorem partem, quam ut ad inferiorem accedant: Australes uero ingressurae magnetem M, a toto Terrae tractu qui est inter B et M ascendentes, uim habeant eius polum a oblique deprimendi, nec a Borealibus, quae a tractu Terrae AC ad alium ipsius polum b non minus facile accedunt, cum erectus est, quam cum depressus, impediantur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.151.
CLIICur unus magnes ad alium se conuertat et inclinet, eodem modo atque ad terram.IV.152
Cum autem istae particulae striatae per singulos magnetes eodem plane modo ac per Terram fluant, non aliter duos magnetes sphaericos unum ad alium, quam ad totam Terram debent conuertere. Notandum enim ipsas circa unumquemque magnetem multo maiore copia semper esse congregatas, quam in aÎre inde remoto: quia nempe in magnete habent meatus, per quos multo facilius fluunt quam per aÎrem circumiacentem, a quo idcirco iuxta magnetem retinentur; ut etiam, propter meatus quos habent in Terra interiore, maior est earum copia in toto aÎre, aliisque corporibus Terram ambientibus, quam in coelo. Et ita, quantum ad uim magneticam, eadem plane omnia putanda sunt de uno magnete, respectu alterius magnetis, ac de Terra, quae ipsa maximus magnes dici potest.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.152.
CLIIICur duo magnetes ad inuicem accedant, et quae sit cuiusque sphaera actiuitatis.IV.153
Neque uero duo magnetes se tantum ad inuicem conuertunt, donec polus Borealis unius polum Australem alterius respiciat; sed praeterea postquam sunt ita conuersi, ad inuicem accedunt, donec se mutuo contingant, si nihil ipsorum motum impediat. Notandum enim est particulas striatas celerrime moueri, quamdiu uersantur in meatibus magnetum, quia ibi feruntur impetu primi elementi ad quod pertinent; cumque inde egrediuntur, occurrere particulis aliorum corporum, easque propellere, quoniam hae, ad secundum aut tertium elementum pertinentes, non tantum habent celeritatis. Ita illae quae transeunt per magnetem O, celeritate qua feruntur ab A ad B, atque a B ad A, uim acquirunt ulterius progrediendi secundum lineas rectas uersus R et S, donec ibi tam multis particulis secundi aut tertii elementi occurrerint, ut ab ipsis utrimque reflectantur uersus V. Totumque spatium RVS per quod ita sparguntur, uocatur sphaera uirtutis, siue actiuitatis, huius magnetis O; quam patet eo maiorem esse debere, quo magnes est maior, praesertim quo longior secundum lineam AB, quia particulae striatae longius per illum progredientes maiorem agitationem acquirunt. Ita etiam quae transeunt per magnetem P, recta utrimque pergunt uersus S et T, atque inde reflectuntur uersus X, totumque aÎrem in sphaera suae actiuitatis contentum propellunt; sed non ideo expellunt, si nullum habeat locum quo possit recedere, ut nullum habet, cum istorum magnetum sphaerae uirtutis sunt ab inuicem disiunctae. Sed cum in unam coalescunt, tunc primo facilius est particulis striatis, quae ueniunt ab O uersus S, recta pergere usque ad P in locum earum quae ex T per X ad S et b reuertebantur, quam reflecti uersus V et R, quo non difficulter pergunt uenientes ab X; faciliusque est uenientibus a P ad S pergere usque ad O, quam reflecti uersus X, quo etiam non difficulter pergunt uenientes ab V; sicque istae particulae striatae non aliter transeunt per hos duos magnetes O et P, quam si unicus esset. Deinde facilius est particulis striatis, recta pergentibus ab O ad P, atque a P ad O, aÎrem intermedium expellere ab S uersus R et T in locum magnetum O et P, sicque efficere, ut hi magnetes ad inuicem accedant, donec se contingant in S, quam per totum istum aÎrem eniti ab A ad b, atque ab V ad X; quae duae uiae breuiores fiunt, cum hi duo magnetes ad inuicem accedunt, uel, si unus retineatur, cum saltem alter ad ipsum uenit.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.153.
CLIVCur interdum se inuicem refugiant.IV.154
Poli autem cognomines duorum magnetum, non sic ad inuicem accedunt, sed contra potius, si nimis prope admoueantur, recedunt. Particulae enim striatae ab eo unius magnetis polo, qui alteri magneti obuersus est, uenientes, cum hunc alterum ingredi non possint, spatium aliquod exigunt inter istos duos magnetes quo transeant, ut ad alium magnetis ex quo egressae sunt polum reuertantur. Nempe egredientes ab O per polum A, cum ingredi non possint in P per eius polum a, spatium aliquod exigunt inter A et a, per quod transeant uersus V et B, atque ui, qua motae sunt a B ad A, pellunt magnetem P; sicque egredientes a P pellunt magnetem O: saltem cum eorum axes BA et ab sunt in eadem linea recta. Sed cum tantillo magis in unam partem quam in aliam inflexi sunt, tunc isti magnetes se conuertunt, modo paullo ante explicato; uel si haec eorum conuersio impediatur, non autem motus rectus, tunc rursus unus magnes alium fugat secundum lineam rectam. Ita si magnes O, exiguae cymbae impositus, aquae sic innatet, ut semper eius axis maneat ad perpendiculum erectus, et magnes P, cuius polus Australis Australi alterius obuersus est, manu moueatur uersus Y, hinc fiet, ut magnes O recedat uersus Z, antequam a magnete P tangatur. In quamcumque enim partem cymba se conuertat, requiritur semper aliquod spatium inter istos duos magnetes, ut particulae striatae, ex iis per polos A et a egredientes, uersus V et X transire possint.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.154.
CLVCur segmentorum magnetis partes, quae ante sectionem iunctae erant, se mutuo etiam refugiant.IV.155
Et ex his facillime intelligitur, cur si magnes secetur plano parallelo lineae per eius polos ductae, segmentumque libere suspendatur supra magnetem ex quo resectum est, sponte se conuertat, et situm contrarium eius quem prius habuerat, affectet; ita ut, si partes A et a prius iunctae fuerint, itemque [&] B et b, postea b uertat se uersus A, et a uersus B: quia nempe antea pars Australis unius Australi alterius iuncta erat, et Borealis Boreali, post diuisionem uero particulae striatae per Australem partem unius egressae, per Borealem alterius ingredi debent; et egressae per Borealem, ingredi per Australem.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.155.
CLVICur duo puncta, quae prius in uno magnete contigua erant, in eius fragmentis sint poli diuersae uirtutis.IV.156
Manifestum etiam est, cur si magnes diuidatur plano, lineam per polos ductam ad angulos rectos secante, poli segmentorum, quae ante sectionem se mutuo tangebant, ut b et a, sint contrariae uirtutis: quia particulae striatae, quae per unum ex istis polis egrediuntur, per alium ingredi debent.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.156.
CLVIICur eadem sit uis in quauis magnetis parte, ac in toto.IV.157
Nec minus manifestum est, eandem esse uim in quauis magnetis parte ac in toto: neque enim ista uis alia est in polis, quam in reliquis partibus, sed tantum maior uidetur, quia per illos egrediuntur particulae striatae, quae per longissimos magnetis meatus transierunt, et quae inter omnes ab eadem parte uenientes mediae sunt: saltem in magnete sphaerico, ad cuius exemplum in reliquis ibi poli esse censentur, ubi maxima uis apparet. Nec etiam ista uis alia est in uno polo quam in alio, nisi quatenus particulae striatae, per unum ingressae, per alium egrediuntur: atqui nulla est tantilla pars magnetis, in qua, si habent ingressum, non habeant etiam egressum.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.157.
CLVIIICur magnes suam uim ferro sibi admoto communicet.IV.158
Nec mirum est, quod ferrum, magneti admotum, uim magneticam ab illo acquirat. Iam enim habet meatus recipiendis particulis striatis idoneos, nihilque ipsi deest ad istam uim acquirendam, nisi quod exiguae quaedam ramulorum, ex quibus eius ramenta constant, extremitates hinc inde in istis meatibus promineant; quae omnes uersus unam et eandem partem flecti debent, in iis meatibus per quos transire possunt particulae striatae ab Austro uenientes, et uersus oppositam in aliis. Atqui, magnete admoto, particulae striatae, magna ui et magna copia, torrentis instar, in ferri meatus irruentes, istas ramulorum extremitates hoc pacto inflectunt; ac proinde ipsi dant id omne, quod in eo ad uim magneticam desiderabatur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.158.
CLIXCur ferrum pro uariis modis, quibus magneti admouetur, ipsam diuersimode recipiat.IV.159
Et quidem pro uariis partibus magnetis, ad quas ferrum applicatur, uarie accipit istam uim. Sic pars R ferri RST, si applicetur polo Boreali magnetis P, fiet polus Australis ferri, quia per illam ingredientur particulae striatae ab Austro uenientes, et per partem T ingredientur Boreales, ex polo A per aÎrem reflexae. Eadem pars R, si iacet supra aequatorem magnetis, et respiciat eius polum Borealem, ut in C, fiet rursus polus Australis ferri; sed si inuertatur et respiciat polum Australem, ut in D, tunc amittet uim poli Australis, et fiet polus Borealis. Denique, si S pars media istius ferri tangat polum magnetis A, particulae striatae Boreales, illud ingressae per S, utrimque egredientur per R et T, sicque in utraque extremitate recipiet uim poli Australis, et in medio uim poli Borealis.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.159.
CLXCur ferrum oblongum eam non recipiat, nisi secundum suam longitudinem.IV.160
Quaeri tantum potest, cur istae particulae striatae, ex magnetis polo A ferri partem S ingredientes, non recta pergant uersus E, sed potius hinc inde reflectantur uersus R et T; sicque hoc ferrum secundum suam longitudinem, potius quam secundum latitudinem, uim magneticam recipiat. Sed facilis responsio est, quia multo magis apertas et faciles uias inueniunt in ferro, quam in aÎre, a quo idcirco uersus ferrum reflectuntur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.160.
CLXICur magnes nihil amittat de sua ui, quamuis eam ferro communicet.IV.161
Facilis etiam responsio est, si quaeratur cur magnes nihil amittat de sua ui, cum eam ferro communicat. Nulla enim in magnete mutatio fit, propterea quod particulae striatae, ex eo egredientes, ferrum potius quam quoduis aliud corpus ingrediuntur: nisi forsan quod, liberius per ferrum quam per alia corpora transeundo, copiosius etiam ex magnete, cum ferrum ei adiunctum est, egrediantur; quo tantum abest, ut eius uis minuatur, quin potius augetur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.161.
CLXIICur haec uis celerrime ferro communicetur, sed diuturnitate temporis in eo confirmetur.IV.162
Et breuissimo tempore ista uis ferro accedit, quia particulae striatae celerrime per ipsum fluunt; sed longa mora in eo confirmatur, quia quo diutius ramulorum extremitates in unam partem flexae manserunt, eo difficilius in contrariam reflectuntur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.162.
CLXIIICur chalybs ad eam recipiendam aptior sit, quam uilius ferrum.IV.163
Et chalybs istam uim maiorem accipit quam uilius ferrum, quia plures et perfectiores habet meatus, particulis striatis recipiendis idoneos. Eamque constantius seruat, quia ramulorum in iis meatibus prominentium extremitates habet minus flexiles.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.163.
CLXIVCur maior ei communicetur a perfectiore magnete quam a minus perfecto.IV.164
Et maior ei communicatur a maiore et perfectiore magnete: tum quia particulae striatae, maiori cum impetu in eius meatus irruentes, ramulorum in iis prominentium extremitates magis inflectunt; tum etiam quia plures simul eo ruentes, plures eiusmodi meatus sibi aperiunt. Notandum enim est, plures esse tales meatus in chalybe, qui scilicet ex solis ferri ramentis constat, quam in magnete, in quo multum est materiae lapideae, cui ferri ramenta infixa sunt; atque ideo, cum paucae tantum particulae striatae ex magnete debili ferrum ingrediantur, non omnes eius meatus aperiunt, sed paucos tantum, et quidem illos, qui extremitatibus ramulorum quam-maxime flexilibus claudebantur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.164.
CLXVCur ipsa etiam terra uim magneticam ferro tribuat.IV.165
Unde fit, ut etiam uile ferrum, in quo scilicet istae ramulorum extremitates sunt ualde flexiles, ab ipsa Terra, magnete quidem maximo, sed admodum debili, nonnullam uim magneticam breuissimo tempore possit accipere. Nempe si sit oblongum, nulla tali ui adhuc imbutum, et una sua extremitate uersus Terram inclinetur, protinus ex hoc solo acquiret, in ista extremitate uersus Terram inclinata, uim poli Australis in his Borealibus regionibus; et momento illam amittet, ac plane contrariam acquiret, si eadem eius extremitas attollatur, et opposita deprimatur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.165.
CLXVICur uis magnetica in Terra debilior sit, quam in paruis magnetibus.IV.166
Sed si quaeratur, cur ista uis in Terra, maximo magnete, debilior sit quam in aliis minoribus, respondeo, me non putare illam esse debiliorem, sed potius multo fortiorem, in media illa Terrae regione, quam totam particulis striatis peruiam esse supra dictum est; uerum istas particulas striatas, ab ipsa egressas, maxima ex parte reuerti per interiorem illam superioris Terrae regionis crustam, ex qua metalla oriuntur, et in qua sunt etiam multi meatus iis recipiendis idonei; atque idcirco perpaucas usque ad nos peruenire. Iudico enim istos meatus, tum in illa crusta interiore, tum etiam in magnetibus, et ferri ramentis, quae in uenis huius exterioris continentur, plane alio modo conuersos esse, quam meatus mediae regionis: ita ut particulae striatae, quae per hanc mediam regionem ab Austro ad Boream fluunt, reuertantur a Borea ad Austrum per omnes quidem superioris partes, sed [&] praecipue per eius crustam interiorem, itemque per magnetes et ferrum exterioris; quo cum maxima earum pars se conferat, paucae supersunt quae per hunc nostrum aÎrem, et alia circumiacentia corpora, meatibus idoneis destituta, sibi uiam quaerant. Quae si recte coniicio, magnes e terra excisus, et in cymba super aquam libere collocatus, eandem illam faciem, qua semper antea, dum terrae haerebat, Septentriones spectauit, debet adhuc in Septentriones conuertere: ut Gilbertus, uirtutis magneticae praecipuus indagator, et eius quae in Terra est primus inuentor, expertum se esse affirmat. Nec moror quod alii contrarium putent se uidisse; forsan enim iis imposuit, quod cum illa ipsa pars terrae, ex qua magnetem excidi curauerant, esset magnes, poli magnetis excisi ad eam se conuerterent: ut paullo ante dictum est, unius magnetis fragmentum ad aliud conuerti.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.166.
CLXVIICur acus magnete tactae semper suae uirtutis polos in extremitatibus suis habeant.IV.167
Iam uero, cum ista uirtus magnetica non communicetur ferro oblongo, nisi secundum eius longitudinem: certum est acum ipsa imbutam suas semper extremitates uersus easdem terrae partes debere conuertere, uersus quas magnes sphaericus polos suos conuertit; et semper eiusmodi acus suae magneticae uirtutis polos in extremitatibus istis praecise habere.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.167.
CLXVIIICur poli magneticae uirtutis non semper accurate uersus Terrae polos dirigantur, sed ab iis uarie declinent.IV.168
Et quia facilius earum extremitates a reliquis partibus dignosci possunt, quam poli magnetis, ipsarum ope notatum est, magneticae uirtutis polos non ubique Terrae polos accurate respicere, sed uarie uariis in locis ab iis declinare. Cuius declinationis caussa, ut iam ante Gilbertus animaduertit, ad solas inaequalitates quae sunt in hac terrae superficie, referri debet. Manifestum enim est, in unis huius exterioris terrae partibus, multo plura ferri ramenta, pluresque magnetes reperiri, quam in aliis: quo fit, ut particulae striatae, a terra interiori egredientes, maiori copia uersus quaedam loca fluant, quam uersus alia, sicque ab itineribus suis saepe deflectant. Et quia polorum magnetis, uel extremitatum acus, conuersio pendet a solo cursu istarum particularum, omnes earum inflectiones sequi debet. Huiusque rei experimentum facere licet in magnete, cuius figura non sit sphaerica: nam si acus exigua supra diuersas eius partes collocetur, non semper eodem plane modo ad eius polos se conuertet, sed saepe ab ipsis aliquantum declinabit. Nec putandum est in eo disparem esse rationem, quod inaequalitates, quae sunt in extima terrae superficie, ad totam eius molem comparatae, perexiguae sint; non enim cum ipsa, sed cum acubus et magnetibus in quibus declinatio sit, sunt comparandae, sicque satis magnas esse apparet.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.168.
CLXIXCur etiam interdum ista declinatio cum tempore mutetur.IV.169
Sunt qui dicunt, istam declinationem non semper in iisdem terrae locis eandem manere, sed cum tempore mutari. Quod minime mirum uideri debet: non modo quia ferrum quotidie ex unis terrae partibus in alias ab hominibus transfertur, sed etiam quia eius glebae, quae sunt in hac terra exteriore, quibusdam in locis cum tempore corrumpi possunt, et aliae in aliis generari, siue ab interiore terra submitti.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.169.
CLXXCur in magnete supra unum ex suis polis erecto minor esse possit, quam cum eius poli aequaliter a Terra distant.IV.170
Sunt etiam qui dicunt, istam declinationem nullam esse in magnete sphaerico, supra polum suum Australem in his Borealibus regionibus, uel supra Borealem in Australibus, perpendiculariter stante, illumque hoc pacto cymbae impositum, quandam aequatoris sui partem [&] semper accurate eandem uersus Boream, et oppositam uersus Austrum conuertere. Quod an uerum sit, nullo mihi adhuc experimento compertum est. Sed facile mihi persuadeo non omnino eandem, nec forte etiam tantam esse declinationem, in magnete ita constituto, quam in eo cuius poli aequaliter a Terra distant. Nam particulae striatae, in hac superiore Terrae regione, non modo per lineas aequaliter ab eius centro distantes ab uno polo ad alium reuertuntur, sed etiam ubique (praeterquam sub aequatore) nonnullae ab interioribus eius partibus ascendunt: et magnetis supra polos erecti conuersio ab his ultimis, declinatio uero a prioribus praecipue dependet.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.170.
CLXXICur magnes trahat ferrum.IV.171
Praeterea magnes trahit ferrum, siue potius magnes et ferrum ad inuicem accedunt; neque enim ulla ibi tractio est, sed statim atque ferrum est intra sphaeram actiuitatis magnetis, uim ab eo mutuatur, et particulae striatae, ab utroque egredientes, aÎrem intermedium expellunt: quo fit, ut ambo ad inuicem non aliter quam duo magnetes accedant. Imo etiam ferrum liberius mouetur quam magnes, quia constat iis tantum ramentis, in quibus particulae striatae suos habent mea tus, magnes autem multa materia lapidea grauatur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.171.
CLXXIICur magnes armatus, multo plus ferri sustineat, quam nudus.IV.172
Sed multi mirantur magnetem armatum, siue laminam ferream magneti adiunctam, plus ferri posse sustinere, quam solum magnetem. Cuius tamen ratio detegi potest ex eo, quod etiamsi plus sibi appensi ferri sustineat, non tamen idcirco plus ad se alliciat, si uel minimum ab eo remoueatur; nec etiam plus sustineat, si corpus aliquod, quantumuis tenue, interiaceat: hinc enim apparet, istam maiorem eius uim ex sola differentia contactus oriri: quod nempe laminae ferreae meatus aptissime congruant cum meatibus ferri ipsi appensi, et ideo particulae striatae, per hos meatus ex uno ferro in aliud transeuntes, omnem aÎrem intermedium expellant, efficiantque ut eorum superficies, se inuicem immediate contingentes, difficillime disiungantur: iamque supra ostensum est, nullo glutino duo corpora melius ad inuicem posse alligari, quam immediato contactu. Meatus autem magnetis non ita congruunt cum meatibus ferri, propter materiam lapideam quae in eo est; hincque fit, ut semper aliquantulum spatii inter magnetem et ferrum debeat remanere, per quod particulae striatae ex unius meatibus ad meatus alterius perueniant.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.172.
CLXXIIICur eius poli, quamuis contrarii, se inuicem iuuent ad ferrum sustinendum.IV.173
Mirantur etiam nonnulli, quod quamuis poli magnetis contrariae uirtutis esse uideantur, se tamen inuicem iuuent ad ferrum sustinendum: ita ut, si ambo laminis ferreis armentur, possint fere duplo plus ferri simul sustinere, quam unus solus. Nempe, si AB est magnes, cuius polis adiunctae sunt laminae CD et EF, ita utrimque prominentes, ut ferrum GH iis applicatum superficie satis lata ipsas tangat: hoc ferrum GH duplo fere grauius esse potest, quam si ab una tantum ex istis laminis sustineretur. Sed huius rei ratio euidens est, ex motu particularum striatarum iam explicato: quamuis enim in eo contrariae sint, quod quae per unum polum ingrediuntur, non possint etiam ingredi per alium, hoc non impedit quominus in sustinendo ferro consentiant; quia uenientes ab Australi magnetis polo A, per laminam chalybeam CD reflexae, ingrediuntur unam ferri partem b, in qua faciunt eius polum Borealem; atque inde fluentes usque ad Australem a, occurrunt alii laminae chalybeae FE, per quam ascendunt ad B, polum magnetis Borealem; et uice uersa egressae ex B, per armaturam EF, ferrum appensum HG, aliamque armaturam DC, reuertuntur ad A.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.173.
CLXXIVCur gyratio rotulae ferrae, a ui magnetis cui appensa est, non impediatur.IV.174
Hic autem motus particularum striatarum per magnetem et ferrum non ita uidetur consentire cum motu circulari ferrearum rotularum, quae, turbinis instar contortae, diutius gyrant e magnete pendentes, quam cum ab eo remotae terrae insistunt. Et sane, si particulae striatae motu tantum recto agerentur, et singulos ferri meatus per quos ingredi debent, e regione meatuum magnetis ex quibus egrediuntur, offenderent, iudicarem eas sistere debere gyrationem istarum rotularum. Sed quia semper ipsaemet gyrant, unae in unam partem, aliae in contrariam, et oblique transire debent ex meatibus magnetis in meatus ferri, quomodocumque rotula uertatur, aeque facile in eius meatus ingrediuntur, ac si esset immota, minusque ipsius motus impeditur a contactu magnetis, cum ei sic appensa gyratur, quam a contactu Terrae, cum suo pondere illam premit.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.174.
CLXXVQuomodo et quare uis unius magnetis augeat uel minuat uim alterius.IV.175
Variis modis uis unius magnetis augetur uel minuitur, alterius magnetis aut ferri accessu. Sed una in hoc generalis regula est, quod quoties ita siti sunt isti magnetes, ut unus in alium particulas striatas mittat, se inuicem iuuent; contra autem, si unus ab alio eas abducat, sibi obstent. Quia quo celerius et copiosius istae particulae per unumquemque magnetem fluunt, eo maior in eo est uirtus, et magis agitatae, ac plures, ab uno magnete uel ferro in alium mitti possunt, quam eo absente ab aÎre, alioue ullo corpore in eius locum constituto. Sic non modo, cum polus Australis unius magnetis polo Boreali alterius coniunctus est, se inuicem iuuant ad ferrum aliis suis polis appensum sustinendum; sed etiam cum disiuncti sunt, et ferrum inter utrumque collocatur. Exempli gratia, magnes C iuuatur a magnete F, ad ferrum DE sibi coniunctum retinendum; et uice uersa, magnes F iuuatur a magnete C, ad huius ferri extremitatem E in aÎre sustinendam: potest enim esse tam grauis, ut ab eo solo sic sustineri non posset, si alia extremitas D alteri corpori quam magneti C inniteretur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.175.
CLXXVICur magnes quantumuis fortis, ferrum sibi non contiguum, a magnete debiliore attrahere non possit.IV.176
Sed interim quaedam uis magnetis F impeditur a magnete C, nempe illa quam habet ad ferrum DE ad se alliciendum. Notandum enim est hoc ferrum, quamdiu tangit magnetem C, attrahi non posse a magnete F quem non tangit, etiamsi hunc illo multo potentiorem esse supponamus. Cuius ratio est, quod particulae striatae per hos duos magnetes, et per hoc ferrum, tanquam per unicum magnetem, modo supra explicato transeuntes, aequalem fere habeant uim in toto spatio quod est inter C et F, nec ideo possint ferrum DE, non sola ista ui magnetica, sed insuper contactu suo magneti C alligatum, uersus F adducere.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.176.
CLXXVIICur magnes debilis, aut ferrum, a magnete fortiori ferrum sibi contiguum possit detrahere.IV.177
Atque hinc patet, cur saepe magnes debilis, aut exiguum ferrum, detrahat aliud ferrum a magnete fortiore. Notandum enim est hoc nunquam fieri, nisi cum magnes debilior tangit illud ferrum, quod detrahit a magnete fortiori. Quippe, cum duo magnetes ferrum [&] oblongum polis dissimilibus tangunt, unus in una extremitate, alius in alia, et deinde isti duo magnetes ab inuicem remouentur, ferrum intermedium non semper debiliori, nec etiam semper fortiori, sed modo uni, modo alteri adhaeret: nullamque puto esse rationem, cur uni potius quam alteri adhaereat, nisi quod eum cui adhaeret, in maiori superficie quam alium tangat.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.177.
CLXXVIIICur in his Borealibus regionibus, polus Australis magnetis sit fortior Boreali.IV.178
Ex eo uero, quod magnes F iuuet magnetem C ad ferrum DE sustinendum, manifestum est cur ille polus magnetis, qui a nobis uocatur Australis, plus ferri sustineat quam alter, in his Borealibus regionibus: etenim a Terra maximo magnete iuuatur, eodem plane modo ac magnes C a magnete F; contra autem alius polus, propter situm non conuenientem, a Terra impeditur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.178.
CLXXIXDe iis quae obseruari possunt in ferri limatura circa magnetem sparsa.IV.179
Si paullo curiosius consideremus, quo pacto limatura ferri circa magnetem se disponat, multa eius ope aduertemus, quae hactenus dicta confirmabunt. Nam in primis notare licet, eius puluisculos non confuse coaceruari, sed unos aliis incumbendo, quosdam quasi tubulos componere, per quos particulae striatae liberius quam per aÎrem fluunt, quique idcirco earum uias designant. Quae uiae ut clare ipsis oculis cerni possint, spargatur aliquid istius limaturae supra planum, in quo sit foramen cui magnes sphaericus ita immissus sit, ut polis suis utrimque planum tangat, eo modo quo Astronomorum globi Horizontis circulo immitti solent, ut sphaeram rectam repraesentent, et limatura ibi sparsa disponet se in tubulos, qui flexus particularum striatarum circa magnetem, siue etiam circa globum Terrae, a nobis supra descriptos exhibebunt. Deinde, si alius magnes eodem modo isti plano iuxta priorem inseratur, et polus Australis unius Borealem alterius respiciat, limatura circumsparsa ostendet etiam, quo pacto particulae striatae per istos duos magnetes tanquam per unicum moueantur. Eius enim tubuli, qui ab uno ex polis se mutuo respicientibus ad alium porrigentur, erunt omnino recti; alii uero, qui ab uno ex aduersis polis ad alium pertingent, erunt circa magnetes inflexi: ut hic sunt lineae BRVXT. Notari etiam potest, cum aliquid limaturae ferri ex polo, ex gr Australi, unius magnetis pendet, si polus Australis alterius magnetis infra positi uersus illam conuertatur, et paullatim ei appropinquetur, quo pacto tubuli ex ea confecti primo sursum se retrahunt et inflectunt: quia scilicet eae particulae striatae, quae per illos fluunt, repelluntur ab aliis quae ueniunt a magnete inferiore. Ac deinde, si iste inferior magnes multo potentior sit superiore, tubuli isti dissoluuntur, et limatura decidit in inferiorem: quia scilicet particulae striatae ex hoc inferiori ascendentes, impetum faciunt in singulos istius limaturae puluisculos, quos cum ingredi non possint, nisi per easdem illorum superficies quibus magneti superiori adhaerent, eos ab hoc superiore disiungunt. Contra uero, si polo Australi superioris magnetis, cui limatura ferri adhaeret, polus Borealis inferioris obuertatur, haec limatura tubulos suos recta uersus inferiorem dirigit, et quantum potest producit: quia utrimque particulis striatis, ab uno magnete in alium transeuntibus, uiam praebent; sed non ideo a superiori separatur, nisi prius inferiorem tetigerit, propter uim contactus, de qua egimus paullo ante. Atque propter istam eandem uim, si limatura, magneti quantumuis forti adhaerens, tangatur ab alio debiliori magnete, uel tantum a ferreo aliquo bacillo, nonnullae eius partes fortiorem magnetem relinquent, et debiliorem, siue ferreum bacillum, sequentur: illae scilicet, quae maiori superficie hunc quam illum tangent. Cum enim exiguae istae superficies uariae sint et inaequales, semper accidit, ut quasdam limaturae particulas uni magneti uel ferro, alias alteri firmius iungant.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.179.
CLXXXCur lamina ferrea polo magnetis coniuncta, eius uim trahendi uel conuertendi ferri impediat.IV.180
Lamina ferrea, quae, polo magnetis admota, eius uim sustinendi ferri multum auget, ut ante dictum est, impedit eiusdem uim ferri ad se alliciendi aut conuertendi. Nempe lamina DCD impedit ne magnes AB, cuius polo adiuncta est, acum EF ad se alliciat aut conuertat. Iam enim aduertimus particulas striatas, quae progrederentur a B uersus EF absque hac lamina, in ea reflecti ex C uersus extremitates DD, propterea quod liberius per ipsam quam per aÎrem fluunt, sicque uix ullae ad acum EF perueniunt. Eodem modo quo supra diximus, paucas a media Terrae regione ad nos peruenire, quia maxima earum pars, per interiorem crustam superioris Terrae regionis, ab uno polo ad alium reuertitur; unde fit, ut debilis tantum uis magnetica totius Terrae hic apud nos sentiatur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.180.
CLXXXICur eandem nullius alterius corporis interpositio impediat.IV.181
Sed praeter ferrum aut magnetem, nullum aliud corpus in locum laminae CD poni potest, a quo magnes AB impediatur, ne uim suam in acum EF exerceat. Nullum enim habemus, in hac exteriore terra, quantumuis solidum et durum, in quo non sint plurimi meatus: non quidem ad mensuram particularum striatarum efformati, sed multo maiores, utpote qui etiam globulos secundi elementi recipiunt, et per quos idcirco istae particulae striatae non minus libere transire possunt quam per aÎrem, in quo istos etiam globulos secundi elementi obuios habent.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.181.
CLXXXIICur magnetis positio non conueniens eius uires paullatim imminuat.IV.182
Si ferrum aut magnes diu detineatur aliter conuersus ad Terram aliosue uicinos magnetes, quam sponte se conuerteret si nihil eius motum impediret, hoc ipso uires suas paullatim amittit: quia tunc particulae striatae, ex Terra uel aliis magnetibus uicinis aduenientes, oblique uel auerse ipsius meatibus occurrendo, paullatim eorum figuras mutant et corrumpunt.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.182.
CLXXXIIICur rubigo, humiditas et situs, eas etiam imminuat, et uehemens ignis plane tollat.IV.183
Denique uis magnetica humiditate, rubigine, ac situ ualde minuitur; et ualido igne plane deletur. Rubigo enim, ex ferri ramentis efflorescens, meatuum orificia occludit; idemque praestat aÎris humiditas et situs, quia rubiginis initia sunt. Ignis autem agitatio istorum ramentorum positionem plane disturbat. Nihilque puto hactenus circa magnetem uere ac pro certo fuisse obseruatum, cuius ratio, ex iis quae explicui, non facile intelligatur.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.183.
CLXXXIVDe ui attractionis in succino, cera, resina, et similibus.IV.184
Hic autem occasione magnetis qui trahit ferrum, aliquid addendum est de succino, gagate, cera, resina, uitro et similibus, quae omnia minuta corpora etiam trahunt. Quamuis enim mei non sit instituti, particularia ulla explicare, nisi quatenus requiruntur ad generaliora, de quibus egi, confirmanda; nec examinare possim istam uim in gagate uel succino, nisi prius ex uariis experimentis plures alias eorum proprietates deducam, et ita intimam ipsorum naturam inuestigem: quia tamen eadem uis in uitro etiam est, de quo mihi paullo ante fuit agendum ad ignis effectus demonstrandos, nisi eam explicarem, alia forsan quae de illo scripsi, possent in dubium reuocari. Praesertim quia forte nonnulli, uidentes istam uim in succino, cera, resina, et oleagineis fere omnibus reperiri, putabunt ipsam in eo consistere, quod tenues quaedam et ramosae [&] istorum corporum particulae, frictione commotae (frictio enim ad illam uim excitandam requiri solet), per aÎrem uicinum se diffundant, ac sibi mutuo adhaerescentes protinus reuertantur, et minuta corpora quae in itinere offendunt, secum trahant. Quemadmodum uidemus eiusmodi pinguium liquefactorum guttas, bacillo appensas, leui motu ita excuti posse, ut una earum parte bacillo adhaerente, alia pars ad aliquam distantiam ab eo recedat, statimque reuertatur, nec non festucas, aliaue obuia corpuscula secum adducat. Nihil enim tale in uitro licet imaginari, saltem si natura eius sit talis, qualem eam supra descripsimus; ac proinde in ipso alia istius attractionis caussa est assignanda.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.184.
CLXXXVQuae sit causa istius attractionis in uitro.IV.185
Nempe ex modo quo illud generari dictum est, facile colligitur, praeter illa maiuscula interualla, per quae globuli secundi elementi uersus omnes partes transire possunt, multas etiam rimulas oblongas inter eius particulas reperiri; quae cum sint angustiores, quam ut istos globulos recipiant, soli materiae primi elementi transitum praebent; putandumque est, hanc materiam primi elementi, omnium meatuum quos ingreditur figuras induere assuetam, per rimulas istas transeundo, in quasdam quasi fasciolas tenues, latas, et oblongas efformari, quae, cum similes rimulas in aÎre circumiacente non inueniant, intra uitrum se continent, uel certe ab eo non multum euagantur, et circa eius particulas conuolutae, motu quodam circulari, ex unis eius rimulis in alias fluunt. Quamuis enim materia primi elementi fluidissima sit, quia tamen constat minutiis inaequaliter agitatis, ut in tertiae partis 8art 87 et 88 explicui, rationi consentaneum est, ut credamus multas quidem ex maxime concitatis eius minutiis a uitro in aÎrem assidue migrare, aliasque ab aÎre in uitrum earum loco reuerti; sed, cum eae quae reuertuntur, non sint omnes aeque concitatae, illas quae minimum habent agitationis, uersus rimulas, quibus nulli meatus in aÎre correspondent, expelli, atque ibi unas aliis adhaerentes, fasciolas istas componere; quae fasciolae idcirco successu temporis figuras acquirunt determinatas, quas non facile mutare possunt. Unde fit, ut si uitrum satis ualide fricetur, ita ut nonnihil incalescat, ipsae hoc motu foras excussae, per aÎrem quidem uicinum se dispergant, aliorumque etiam corporum uicinorum meatus ingrediantur; sed quia non tam faciles ibi uias inueniunt, statim ad uitrum reuoluantur, et minutiora corpora, quorum meatibus sunt implicitae, secum adducant.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.185.
CLXXXVIEandem ipsius caussam in reliquis etiam uideri.IV.186
Quod autem hic de uitro notauimus, de plerisque aliis corporibus etiam credi debet: nempe quod interstitia quaedam inter eorum particulas reperiantur, quae, cum nimis angusta sint ad globulos secundi elementi admittendos, solam materiam primi recipiunt, et cum sint maiora iis quae in aÎre circumiacente soli isti materiae primi elementi etiam patent, implentur minus agitatis eius minutiis; quae sibi mutuo adiunctae, particulas componunt, diuersas quidem habentes figuras, iuxta diuersitatem istorum interstitiorum, sed maxima ex parte fasciolarum instar tenues, latas et oblongas: ita ut, circa particulas corporum quibus insunt se conuoluendo, assidue moueri possint. Interstitia enim a quibus figuram suam mutuantur, cum debeant esse ualde angusta, ut globulos secundi elementi non admittant, nisi essent oblonga rimarum instar, uix possent esse maiora iis, quae inter aÎris particulas a globulis eiusdem secundi elementi non occupantur. Quapropter, etsi non negem, aliam caussam attractionis ante expositam in aliquibus forte corporibus locum habere posse, quia tamen non est ita generalis, et attractio ista in ualde multis corporibus obseruatur, non aliam puto in illis, uel saltem in maxima illorum parte, quam in uitro esse quaerendam.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.186.
CLXXXVIIEx dictis intelligi, quaenam caussae esse possint reliquorum omnium mirabilium effectuum, qui ad occultas qualitates referri solent.IV.187
Caeterum hic notari uelim, particulas istas in meatibus corporum terrestrium, ex materia primi elementi efformatas, non modo uariarum attractionum, quales sunt in electro et in magnete, sed et aliorum innumerabilium et admirandorum effectuum caussas esse posse. Quae enim in unoquoque corpore formantur, aliquid singulare habent in sua figura, quo differunt a reliquis omnibus, in aliis corporibus formatis; cumque retineant maximam agitationem primi elementi, cuius sunt partes, minimas ob caussas fieri potest, ut uel extra corpus in quo sunt non euagentur, sed tantum in eius meatibus hinc inde discurrant; uel contra celerrime ab eo discedant, et alia omnia corpora terrestria peruadentes, ad loca quantumlibet remota breuissimo tempore perueniant, ibique materiam suae actioni recipiendae idoneam inuenientes, raros aliquos effectus producant. Et sane quisquis considerabit, quam mirae sint magnetis et ignis proprietates, ac quam diuersae ab iis quas uulgo in aliis corporibus obseruamus; quam ingens flamma ex minima scintilla momento temporis possit accendi, quam magna sit eius uis; ad quam immanem distantiam stellae fixae lumen suum circumquaque diffundant; et reliqua, quorum caussas, meo iudicio, satis euidentes, ex principiis omnibus notis et ab omnibus admissis, figura scilicet, magnitudine, situ et motu particularum materiae, in hoc scripto deduxi: facile sibi persuadebit, nullas esse uires in lapidibus aut plantis tam occultas, nulla sympathiae uel antipathiae miracula tam stupenda, nihil denique in natura uniuersa, quod ad caussas tantum corporales, siue mente et cogitatione destitutas, debeat referri, cuius ratio ex iisdem illis principiis deduci non possit: adeo ut aliqua alia ipsis adiungere non sit necesse.
John Veitch's translation (Edinburgh: Sutherland and Knox, 1850) has no passage at IV.187.
CLXXXVIIIDe iis, quae ex tractationibus de animali et de homine, ad rerum materialium cognitionem mutuanda sunt.IV.188
Plura non adderem in hac quarta Principiorum Philosophiae parte, si (quemadmodum mihi antehac in animo fuit) duas adhuc alias, quintam scilicet de uiuentibus, siue de animalibus et plantis, ac sextam de homine essem scripturus. Sed quia nondum omnia, de quibus in iis agere uellem, mihi plane perspecta sunt, nec scio an satis unquam otii habiturus sim ad ipsas absoluendas, ne priores idcirco diutius retineam, uel quid in iis desideretur, quod ad alias reseruarim, pauca quaedam de sensuum obiectis hic subiungam. Quippe hactenus hanc Terram, totumque adeo hunc mundum aspectabilem, instar machinae descripsi, nihil praeter figuras et motus in eo considerans; sensus autem nostri multa alia nobis exhibent, colores scilicet, odores, sonos et similia, de quibus si plane tacerem, praecipuam explicationis rerum naturalium partem uiderer omisisse.
CLXXXVIII Of what is to be borrowed from disquisitions on animals and man to advance the knowledge of material objects.
I should add nothing farther to this the Fourth Part of the Principles of Philosophy, did I purpose carrying out my original design of writing a Fifth and Sixth Part, the one treating of things possessed of life, that is, animals and plants, and the other of man. But because I have not yet acquired sufficient knowledge of all the matters of which I should desire to treat in these two last parts, and do not know whether I shall ever have sufficient leisure to finish them, I will here subjoin a few things regarding the objects of our senses, that I may not, for the sake of the latter, delay too long the publication of the former parts, or of what may be desiderated in them, which I might have reserved for explanation in those others: for I have hitherto described this earth, and generally the whole visible world, as if it were merely a machine in which there was nothing at all to consider except the figures and motions of its parts, whereas our senses present to us many other things, for example colours, smells, sounds, and the like, of which, if I did not speak at all, it would be thought I had omitted the explication of the majority of the objects that are in nature.
CLXXXIXQuid sit sensus, et quomodo fiat.IV.189
Sciendum itaque humanam animam, etsi totum corpus informet, praecipuam tamen sedem suam habere in cerebro, in quo solo non modo intelligit et imaginatur, sed etiam sentit: hocque opere neruorum, qui, filorum instar, a cerebro ad omnia reliqua membra protenduntur, iisque sic annexi sunt, ut uix ulla pars humani corporis tangi possit, quin hoc ipso moueantur aliquot neruorum extremitates per ipsam sparsae, atque earum motus ad alias eorum neruorum extremitates, in cerebro circa sedem animae collectas, transferatur, ut in Dioptricae capite quarto satis fuse explicui. Motus autem qui sic in cerebro a neruis excitantur, animam siue mentem intime cerebro coniunctam diuersimode afficiunt, prout ipsi sunt diuersi. Atque hae diuersae mentis affectiones, siue cogitationes, ex istis motibus immediate consequentes, sensuum perceptiones, siue, ut uulgo loquimur, sensus appellantur.
CLXXXIX What perception (SENSUS) is, and how we perceive.
We must know, therefore, that although the human soul is united to the whole body, it has, nevertheless, its principal seat in the brain, where alone it not only understands and imagines, but also perceives; and this by the medium of the nerves, which are extended like threads from the brain to all the other members, with which they are so connected that we can hardly touch any one of them without moving the extremities of some of the nerves spread over it; and this motion passes to the other extremities of those nerves which are collected in the brain round the seat of the soul, [Footnote: *** FOOTNOTE NOT VISIBLE IN PAGE IMAGE (#98, Text p 195)] as I have already explained with sufficient minuteness in the fourth chapter of the Dioptrics. But the movements which are thus excited in the brain by the nerves variously affect the soul or mind, which is intimately conjoined with the brain, according to the diversity of the motions themselves. And the diverse affections of the mind or thoughts that immediately arise from these motions, are called perceptions of the senses (SENSUUM PERCEPTIONES), or, as we commonly speak, sensations (SENSUS).
CXCDe sensuum distinctione: ac primo de internis, hoc est, de animi affectibus, et de appetitibus naturalibus.IV.190
Horum sensuum diuersitates primo ab ipsorum neruorum diuersitate, ac deinde a diuersitate motuum, qui in singulis neruis fiunt, dependent. Neque tamen singuli nerui faciunt singulos sensus a reliquis diuersos, sed septem tantum praecipuas differentias in iis notare licet, quarum duae pertinent ad sensus internos, aliae quinque ad externos. Nempe nerui qui ad uentriculum, oesophagum, fauces, aliasque interiores partes, explendis naturalibus desideriis destinatas, protenduntur, faciunt unum ex sensibus internis, qui appetitus naturalis uocatur. Neruuli uero qui ad cor et praecordia, quamuis perexigui sint, faciunt alium sensum internum, in quo consistunt omnes animi commotiones, siue pathemata, et affectus, ut laetitiae, tristitiae, amoris, odii, et similium. Nam, exempli caussa, sanguis rite temperatus, facile ac plus solito in corde se dilatans, neruulos circa orificia sparsos ita laxat et mouet, ut inde alius motus in cerebo sequatur, qui naturali quodam sensu hilaritatis afficit mentem: ac etiam aliae quaeuis caussae, neruulos istos eodem modo mouentes, eundem illum laetitiae sensum dant. Ita imaginatio fruitionis alicuius boni, non ipsa sensum laetitiae in se habet, sed spiritus ex cerebro ad musculos, quibus illi nerui inserti sunt, mittit, eorumque ope
CXC Of the distinction of the senses; and, first, of the internal, that is, of the affections of the mind (passions), and the natural appetites.
The varieties of these sensations depend, firstly, on the diversity of the nerves themselves, and, secondly, of the movements that are made in each nerve. We have not, however, as many different senses as there are nerves. We can distinguish but seven principal classes of nerves, of which two belong to the internal, and the other five to the external senses. The nerves which extend to the stomach, the oesophagus, the fauces, and the other internal parts that are subservient to our natural wants, constitute one of our internal senses. This is called the natural appetite (APPETITUS NATURALIS). The other internal sense, which embraces all the emotions (COMMOTIONES) of the mind or passions, and affections, as joy, sadness, love, hate, and the like, depends upon the nerves which extend to the heart and the parts about the heart, and are exceedingly small; for, by way of example, when the blood happens to be pure and well tempered, so that it dilates in the heart more readily and strongly than usual, this so enlarges and moves the small nerves scattered around the orifices, that there is thence a corresponding movement in the brain, which affects the mind with a certain natural feeling of joy; and as often as these same nerves are moved in the same way, although this is by other causes, they excite in our mind the same feeling (sensus, sentiment). Thus, the imagination of the enjoyment of a good does not contain in itself the feeling of joy, but it causes the animal spirits to pass from the brain to the muscles in which these nerves are inserted; and thus dilating the orifices of the heart, it also causes these small nerves to move in the way appointed by nature to afford the sensation of joy. Thus, when we receive news, the mind first of all judges of it, and if the news be good, it rejoices with that intellectual joy (GAUDIUM INTELLECTUALE) which is independent of any emotion (COMMOTIO) of the body, and which the Stoics did not deny to their wise man [although they supposed him exempt from all passion]. But as soon as this joy passes from the understanding to the imagination, the spirits flow from the brain to the muscles that are about the heart, and there excite the motion of the small nerves, by means of which another motion is caused in the brain, which affects the mind with the sensation of animal joy (LAETITIA ANIMALIS). On the same principle, when the blood is so thick that it flows but sparingly into the ventricles of the heart, and is not there sufficiently dilated, it excites in the same nerves a motion quite different from the preceding, which, communicated to the brain, gives to the mind the sensation of sadness, although the mind itself is perhaps ignorant of the cause of its sadness. And all the other causes which move these nerves in the same way may also give to the mind the same sensation. But the other movements of the same nerves produce other effects, as the feelings of love, hate, fear, anger, etc., as far as they are merely affections or passions of the mind; in other words, as far as they are confused thoughts which the mind has not from itself alone, but from its being closely joined to the body, from which it receives impressions; for there is the widest difference between these passions and the distinct thoughts which we have of what ought to be loved, or chosen, or shunned, etc., [although these are often enough found together]. The natural appetites, as hunger, thirst, and the others, are likewise sensations excited in the mind by means of the nerves of the stomach, fauces, and other parts, and are entirely different from the will which we have to eat, drink, [and to do all that which we think proper for the conservation of our body]; but, because this will or appetition almost always accompanies them, they are therefore named appetites.