Epistola dedicatoriaSerenissimae Principi Elisabethae

Serenissima Princeps,

Maximum fructum percepi scriptorum, quae antehac in lucem edidi, quod ea perlegere dignata sis, quodque, eorum occasione in notitiam tuam admissus, tales dotes tuas esse cognouerim, ut e re gentis humanae esse putem, eas seculis in exemplum proponi. Non deceret me uel adulari, uel aliquid non satis perspectum affirmare, praesertim hoc in loco, in quo ueritatis fundamenta iacere conaturus sum; et scio non affectatum ac simplex Philosophi iudicium generosae modestiae tuae gratius fore, quam magis exornatas blandiorum hominum laudationes. Quapropter ea tantum scribam, quae uera esse ratione uel experientia cognosco, et hic in exordio eodem modo ac in toto reliquo libro philosophabor.

Magnum est discrimen inter ueras et apparentes uirtutes; nec non etiam ex ueris, inter illas quae ab accurata rerum cognitione deueniunt, et illas quae cum aliqua ignoratione coniunctae sunt. Per apparentes, intelligo uitia quaedam non ualde frequentia, uitiis aliis notioribus opposita; quae quoniam ab iis magis distant quam intermediae uirtutes, idcirco magis solent celebrari. Sic quia plures inueniuntur qui pericula timide refugiunt, quam qui se inconsiderate in ipsa coniiciant, uitio timiditatis temeritas tanquam uirtus opponitur, et magis quam uera fortitudo uulgo aestimatur; sic saepe prodigi pluris fiunt quam liberales; sicque nulli facilius ad magnam pietatis famam perueniunt, quam superstitiosi uel hypocritae.

Inter ueras autem uirtutes, multae non a sola recti cognitione, sed etiam ab errore aliquo nascuntur: sic saepe a simplicitate bonitas, a metu pietas, a desperatione fortitudo exsurgit. Atque hae ab inuicem diuersae sunt, ut etiam diuersis nominibus designantur; sed illae purae et sincerae, quae ex sola recti cognitione profluunt, unam et eandem omnes habent naturam, et sub uno sapientiae nomine continentur. Quisquis enim firmam et efficacem habet uoluntatem recte semper utendi sua ratione, quantum in se est, idque omne quod optimum esse cognoscit exsequendi, reuera sapiens est, quantum ex natura sua esse potest; et per hoc unum, iustitiam, fortitudinem, temperantiam, reliquasque omnes uirtutes habet, sed ita inter se coniunctas, ut nullae supra caeteras emineant; et idcirco, quamuis multo sint praestantiores iis quae aliqua uitiorum mistura distinctae sunt, quia tamen multitudini minus sunt notae, non tantis laudibus solent extolli.

Praeterea, cum duo ad sapientiam ita descriptam requirantur, perceptio scilicet intellectus et propensio uoluntatis: eius quidem quod a uoluntate dependet nemo non est capax, sed quidam aliis multo perspicaciorem habent intellectum. Et quamuis sufficere debeat iis qui sunt natura tardiusculi, quod, etsi multa ignorent, modo tamen firmam et constantem retineant uoluntatem nihil omittendi, quo ad recti cognitionem perueniant, atque id omne quod rectum iudicabunt exsequendi, pro modulo suo sapientes et hoc nomine Deo gratissimi esse possint: multo tamen praestantiores illi sunt, in quibus, cum firmissima recte agendi uoluntate, perspicacissimum ingenium et summa ueritatis cognoscendae cura reperitur.

Summam autem esse in Celsitudine tua istam curam, ex eo perspicuum est, quod nec aulae auocamenta, nec consueta educatio quae puellas ad ignorantiam damnare solet, impedire potuerint, quominus omnes bonas artes et scientias inuestigaris. Deinde summa etiam et incomparabilis ingenii tui perspicacitas ex eo apparet, quod omnia istarum scientiarum arcana penitissime inspexeris, ac breuissimo tempore accurate cognoueris. Maiusque adhuc eiusdem rei habeo argumentum mihi peculiare, quod te unam hactenus inuenerim, quae tractatus antehac a me uulgatos perfecte omnes intelligas. Obscurissimi enim plerisque aliis, etiam maxime ingeniosis et doctis, esse uidentur; et fere omnibus usu uenit ut, si uersati sint in Metaphysicis, a Geometricis abhorreant; si uero Geometriam excoluerint, quae de prima Philosophia scripsi non capiant: solum agnosco ingenium tuum, cui omnia aeque perspicua sunt, et quod merito idcirco incomparabile appello. Cumque considero tam uariam et perfectam rerum omnium cognitionem non esse in aliquo Gymnosophista iam sene, qui multos annos ad contemplandum habuerit, sed in Principe puella, quae forma et aetate non caesiam Mineruam, aut aliquam ex Musis, sed potius Charitem refert, non possum in summam admirationem non rapi.

Denique non tantum ex parte cognitionis, sed etiam ex parte uoluntatis, nihil ad absolutam et sublimem sapientiam requiri, quod non in moribus tuis eluceat, animaduerto. Apparet enim in illis eximia quaedam cum maiestate benignitas et mansuetudo, perpetuis fortunae iniuriis lacessita, sed nunquam efferata nec fracta. Haecque ita me sibi deuinxit, ut non modo Philosophiam hanc meam Sapientiae, quam in Te suspicio, dicandam et consecrandam putem (quia nempe ipsa nihil aliud est quam studium sapientiae), sed etiam non magis Philosophus audire uelim, quam Serenissimae Celsitudinis

tuae Deuotissimus cultor

Des-Cartes.

This division carries no reference to align on.