Pars primaDe principiis cognitionis humanae

IVeritatem inquirenti, semel in uita de omnibus, quantum fieri potest, esse dubitandum.I.1

Quoniam infantes nati sumus, et uaria de rebus sensibilibus iudicia prius tulimus, quam integrum nostrae rationis usum haberemus, multis praeiudiciis a ueri cognitione auertimur; quibus non aliter uidemur posse liberari, quam si semel in uita de iis omnibus studeamus dubitare, in quibus uel minimam incertitudinis suspicionem reperiemus.

IIDubia etiam pro falsis habenda.I.2

Quin et illa etiam, de quibus dubitabimus, utile erit habere pro falsis, ut tanto clarius, quidnam certissimum et cognitu facillimum sit, inueniamus.

IIIHanc interim dubitationem ad usum uitae non esse referendam.I.3

Sed haec interim dubitatio ad solam contemplationem ueritatis est restringenda. Nam quantum ad usum uitae, quia persaepe rerum agendarum occasio praeteriret, antequam nos dubiis nostris exsoluere possemus, non raro quod tantum est uerisimile cogimur amplecti; uel etiam interdum, etsi e duobus unum altero uerisimilius non appareat, alterutrum tamen eligere.

IVCur possimus dubitare de rebus sensibilibus.I.4

Nunc itaque, cum tantum ueritati quaerendae incumbamus, dubitabimus inprimis, an ullae res sensibiles aut imaginabiles existant: primo, quia deprehendimus interdum sensus errare, ac prudentiae est, nunquam nimis fidere iis, qui nos uel semel deceperunt; deinde, quia quotidie in somnis innumera uidemur sentire aut imaginari, quae nusquam sunt; nulla que sic dubitanti signa apparent, quibus somnum a uigilia certo dignoscat.

VCur etiam de Mathematicis demonstrationibus.I.5

Dubitabimus etiam de reliquis, quae antea pro maxime certis habuimus; etiam de Mathematicis demonstrationibus, etiam de iis principiis, quae hactenus putauimus esse per se nota: tum quia uidimus aliquando nonnullos errasse in talibus, et quaedam pro certissimis ac per se notis admisisse, quae nobis falsa uidebantur; tum maxime, quia audiuimus esse Deum, qui potest omnia, et a quo sumus creati. Ignoramus enim, an forte nos tales creare uoluerit, ut semper fallamur, etiam in iis quae nobis quam notissima apparent; quia non minus hoc uidetur fieri potuisse, quam ut interdum fallamur, quod contingere ante aduertimus. Atque si non a Deo potentissimo, sed uel a nobis ipsis, uel a quouis alio, nos esse fingamus: quo minus potentem originis nostrae authorem assignabimus, tanto magis erit credibile, nos tam imperfectos esse, ut semper fallamur.

VINos habere liberum arbitrium, ad cohibendum assensum in dubiis, sicque ad errorem uitandum.I.6

Sed interim, a quocumque tandem simus, et quantumuis ille sit potens, quantumuis fallax, hanc nihilominus in nobis libertatem esse experimur, ut semper ab iis credendis, quae non plane certa sunt et explorata, possimus abstinere; atque ita cauere, ne unquam erremus.

VIINon posse a nobis dubitari, quin existamus dum dubitamus; atque hoc esse primum, quod ordine philosophando cognoscimus.I.7

Sic autem reiicientes illa omnia, de quibus aliquo modo possumus dubitare, ac etiam falsa esse fingentes, facile quidem supponimus nullum esse Deum, nullum coelum, nulla corpora; nosque etiam ipsos non habere manus, nec pedes, nec denique ullum corpus; non autem ideo nos, qui talia cogitamus, nihil esse: repugnat enim, ut putemus id quod cogitat, eo ipso tempore quo cogitat, non existere. Ac proinde haec cognitio:

Ego cogito, ergo sum

est omnium prima et certissima, quae cuilibet ordine philosophanti occurrat.

VIIIDistinctionem inter animam et corpus, siue inter rem cogitantem et corpoream, hinc agnosci.I.8

Haecque optima uia est ad mentis naturam, eiusque a corpore distinctionem, agnoscendam. Examinantes enim quinam simus nos, qui omnia quae a nobis diuersa sunt supponimus falsa esse, perspicue uidemus, nullam extensionem, nec figuram, nec motum localem, nec quid simile, quod corpori sit tribuendum, ad naturam nostram pertinere, sed cogitationem solam, quae proinde prius et certius quam ulla res corporea cognoscitur; hanc enim iam percepimus, de aliis autem adhuc dubitamus.

IXQuid sit cogitatio.I.9

Cogitationis nomine, intelligo illa omnia, quae nobis consciis in nobis fiunt, quatenus eorum in nobis conscientia est. Atque ita non modo intelligere, uelle, imaginari, sed etiam sentire, idem est hic quod cogitare. Nam si dicam, ego uideo, uel ego ambulo, ergo sum; et hoc intelligam de uisione, aut ambulatione, quae corpore peragitur, conclusio non est absolute certa; quia, ut saepe fit in somnis, possum putare me uidere, uel ambulare, quamuis oculos non aperiam, et loco non mouear, atque etiam forte, quamuis nullum habeam corpus. Sed si intelligam de ipso sensu siue conscientia uidendi aut ambulandi, quia tunc refertur ad mentem, quae sola sentit siue cogitat se uidere aut ambulare, est plane certa.

XQuae simplicissima sunt et per se nota, definitionibus Logicis obscuriora reddi; et talia inter cognitiones studio acquisitas non esse numeranda.I.10

Non hic explico alia multa nomina, quibus iam usus sum, uel utar in sequentibus, quia per se satis nota mihi uidentur. Et saepe aduerti Philosophos in hoc errare, quod ea, quae simplicissima erant ac per se nota, Logicis definitionibus explicare conarentur; ita enim ipsa obscuriora reddebant. Atque ubi dixi hanc propositionem:

Ego cogito, ergo sum

esse omnium primam et certissimam, quae cuilibet ordine philosophanti occurrat, non ideo negaui quin ante ipsam scire oporteat, quid sit cogitatio, quid existentia, quid certitudo; item, quod fieri non possit, ut id quod cogitet non existat, et talia; sed quia hae sunt simplicissimae notiones, et quae solae nullius rei existentis notitiam praebent, idcirco non censui esse numerandas.

XIQuomodo mens nostra notior sit quam corpus.I.11

Iam uero ut sciatur, mentem nostram non modo prius et certius, sed etiam euidentius quam corpus cognosci, notandum est, lumine naturali esse notissimum, nihili nullas esse affectiones siue qualitates; atque ideo ubicumque aliquas deprehendimus, ibi rem siue substantiam, cuius illae sint, necessario inueniri; et quo plures in eadem re siue substantia deprehendimus, tanto clarius nos illam cognoscere. Plura uero in mente nostra, quam in ulla alia re a nobis deprehendi, ex hoc manifestum est, quod nihil plane efficiat, ut aliquid aliud cognoscamus, quin idem etiam multo certius in mentis nostrae cognitionem nos adducat. Ut si terram iudico existere, ex eo quod illam tangam uel uideam, certe ex hoc ipso adhuc magis mihi iudicandum est mentem meam existere: fieri enim forsan potest, ut iudicem me terram tangere, quamuis terra nulla existat; non autem, ut id iudicem, et mea mens quae id iudicat nihil sit; atque ita de caeteris.

XIICur non omnibus aeque innotescat.I.12

Nec aliam ob causam aliter uisum est iis, qui non ordine philosophati sunt, quam quia mentem a corpore nunquam satis accurate distinxerunt. Et quamuis sibi certius esse putarint, se ipsos existere, quam quidquam aliud, non tamen aduerterunt, per se ipsos, mentes solas hoc in loco fuisse intelligendas; sed contra potius intellexerunt sola sua corpora, quae oculis uidebant, et manibus palpabant, quibusque uim sentiendi perperam tribuebant; hocque ipsos a mentis natura percipienda auocauit.

XIIIQuo sensu reliquarum rerum cognitio a Dei cognitione dependeat.I.13

Cum autem mens, quae se ipsam nouit, et de aliis omnibus rebus adhuc dubitat, undiquaque circumspicit, ut cognitionem suam ulterius extendat: primo quidem inuenit apud se multarum rerum ideas, quas quamdiu tantum contemplatur, nihilque ipsis simile extra se esse affirmat nec negat, falli non potest. Inuenit etiam communes quasdam notiones, et ex his uarias demonstrationes componit, ad quas quamdiu attendit, omnino sibi persuadet esse ueras. Sic, exempli causa, numerorum et figurarum ideas in se habet, habetque etiam inter communes notiones, quod si aequalibus aequalia addas, quae inde exsurgent erunt aequalia, et similes; ex quibus facile demonstratur, tres angulos trianguli aequales esse duobus rectis, etc; ac proinde haec et talia sibi persuadet uera esse, quamdiu ad praemissas, ex quibus ea deduxit, attendit. Sed quia non potest semper ad illas attendere, cum postea recordatur se nondum scire, an forte talis naturae creata sit, ut fallatur etiam in iis quae ipsi euidentissima apparent, uidet se merito de talibus dubitare, nec ullam habere posse certam scientiam, priusquam suae authorem originis agnouerit.

XIVEx eo quod existentia necessaria in nostro de Deo conceptu contineatur, recte concludi Deum existere.I.14

Considerans deinde inter diuersas ideas, quas apud se habet, unam esse entis summe intelligentis, summe potentis et summe perfecti, quae omnium longe praecipua est, agnoscit in ipsa existentiam, non possibilem et contingentem tantum, quemadmodum in ideis aliarum omnium rerum, quas distincte percipit, sed omnino necessariam et aeternam. Atque ut ex eo quod, exempli causa, percipiat in idea trianguli necessario contineri, tres eius angulos aequales esse duobus rectis, plane sibi persuadet triangulum tres angulos habere aequales duobus rectis: ita ex eo solo quod percipiat existentiam necessariam et aeternam in entis summe perfecti idea contineri, plane concludere debet ens summe perfectum existere.

XVNon eodem modo in aliarum rerum conceptibus existentiam necessariam, sed contingentem duntaxat contineri.I.15

Magisque hoc credet, si attendat nullius alterius rei ideam apud se inueniri, in qua eodem modo necessariam existentiam contineri animaduertat. Ex hoc enim intelliget, istam ideam entis summe perfecti non esse a se effictam, nec exhibere chimericam quandam, sed ueram et immutabilem naturam, quaeque non potest non existere, cum necessaria existentia in ea contineatur.

XVIPraeiudicia impedire, quominus ista necessitas existentiae Dei ab omnibus clare cognoscatur.I.16

Hoc, inquam, facile credet mens nostra, si se prius omnino praeiudiciis liberarit. Sed quia sumus assueti reliquis omnibus in rebus essentiam ab existentia distinguere, atque etiam uarias ideas rerum, quae nusquam sunt, aut fuerunt, ad arbitrium effingere, facile contingit, cum in entis summe perfecti contemplatione non sumus plane defixi, ut dubitemus an forte eius idea una sit ex iis, quas ad arbitrium effinximus, aut saltem ad quarum essentiam existentia non pertinet.

XVIIQuo cuiusque ex nostris ideis obiectiua perfectio maior est, eo eius causam esse debere maiorem.I.17

Ulterius uero considerantes ideas quas in nobis habemus, uidemus quidem illas, quatenus sunt quidam modi cogitandi, non multum a se mutuo differre, sed quatenus una unam rem, alia aliam repraesentat, esse ualde diuersas; et quo plus perfectionis obiectiuae in se continent, eo perfectiorem ipsarum causam esse debere. Nam quemadmodum, si quis in se habet ideam alicuius machinae ualde artificiosae, merito quaeri potest quaenam sit causa a qua illam habet: an nempe uiderit alicubi talem machinam ab alio factam; an mechanicas scientias tam accurate didicerit, anue tanta sit in eo ingenii uis, ut ipsam nullibi unquam uisam per se excogitare potuerit? Totum enim artificium quod in idea illa obiectiue tantum siue tanquam in imagine continetur, debet in eius causa, qualiscumque tandem sit, non tantum obiectiue siue repraesentatiue, saltem in prima et praecipua, sed reipsa formaliter aut eminenter contineri.

XVIIIHinc rursus concludi Deum existere.I.18

Sic, quia Dei siue entis summi ideam habemus in nobis, iure possumus examinare a quanam causa illam habeamus; tantamque in ea immensitatem inueniemus, ut plane ex eo simus certi, non posse illam nobis fuisse inditam, nisi a re in qua sit reuera omnium perfectionum complementum, hoc est, nisi a Deo realiter existente. Est enim lumine naturali notissimum, non modo a nihilo nihil fieri; nec id quod est perfectius ab eo quod est minus perfectum, ut a causa efficiente et totali, produci; sed neque etiam in nobis ideam siue imaginem ullius rei esse posse, cuius non alicubi, siue in nobis ipsis, siue extra nos, Archetypus aliquis, omnes eius perfectiones reipsa continens, existat. Et quia summas illas perfectiones, quarum ideam habemus, nullo modo in nobis reperimus, ex hoc ipso recte concludimus eas in aliquo a nobis diuerso, nempe in Deo, esse, uel certe aliquando fuisse; ex quo euidentissime sequitur, ipsas adhuc esse.

XIXEtsi Dei naturam non comprehendamus, eius tamen perfectiones omni alia re clarius a nobis cognosci.I.19

Hocque satis certum est et manifestum, iis qui Dei ideam contemplari summasque eius perfectiones aduertere sunt assueti. Quamuis enim illas non comprehendamus, quia scilicet est de natura infiniti ut a nobis, qui sumus finiti, non comprehendatur, nihilominus tamen ipsas clarius et distinctius quam ullas res corporeas intelligere possumus, quia cogitationem nostram magis implent, suntque simpliciores, nec limitationibus ullis obscurantur.

XXNos non a nobis ipsis, sed a Deo factos, eumque proinde existere.I.20

Quia uero non omnes hoc aduertunt, atque etiam quia non, quemadmodum habentes ideam artificiosae alicuius machinae scire solent undenam illam acceperint, ita etiam recordamur ideam Dei nobis aliquando a Deo aduenisse, utpote quam semper habuimus: quaerendum adhuc est, a quonam simus nos ipsi, qui summarum Dei perfectionum ideam in nobis habemus. Nam certe est lumine naturali notissimum, eam rem, quae nouit aliquid se perfectius, a se non esse: dedisset enim ipsa sibi omnes perfectiones, quarum ideam in se habet; nec proinde etiam posse ab ullo esse, qui non habeat in se omnes illas perfectiones, hoc est, qui non sit Deus.

XXIExistentiae nostrae durationem sufficere, ad existentiam Dei demonstrandam.I.21

Nihilque huius demonstrationis euidentiam potest obscurare, modo attendamus ad temporis siue rerum durationis naturam; quae talis est, ut eius partes a se mutuo non pendeant, nec unquam simul existant; atque ideo ex hoc quod iam simus, non sequitur nos in tempore proxime sequenti etiam futuros, nisi aliqua causa, nempe eadem illa quae nos primum produxit, continuo ueluti reproducat, hoc est, conseruet. Facile enim intelligimus nullam uim esse in nobis, per quam nos ipsos conseruemus; illumque in quo tanta est uis, ut nos a se diuersos conseruet, tanto magis etiam se ipsum conseruare, uel potius nulla ullius conseruatione indigere, ac denique Deum esse.

XXIIEx nostro modo existentiam Dei cognoscendi, omnia eius attributa naturali ingenii ui cognoscibilia simul cognosci.I.22

Magna autem in hoc existentiam Dei probandi modo, per eius scilicet ideam, est praerogatiua: quod simul quisnam sit, quantum naturae nostrae fert infirmitas, agnoscamus. Nempe ad eius ideam nobis ingenitam respicientes, uidemus illum esse aeternum, omniscium, omnipotentem, omnis bonitatis ueritatisque fontem, rerum omnium creatorem, ac denique illa omnia in se habentem, in quibus aliquam perfectionem infinitam, siue nulla imperfectione terminatam, clare possumus aduertere.

XXIIIDeum non esse corporeum, nec sentire ut nos, nec uelle malitiam peccati.I.23

Nam sane multa sunt, in quibus etsi nonnihil perfectionis agnoscamus, aliquid tamen etiam imperfectionis siue limitationis deprehendimus; ac proinde competere Deo non possunt. Ita in natura corporea, quia simul cum locali extensione diuisibilitas includitur, estque imperfectio esse diuisibilem, certum est, Deum non esse corpus. Et quamuis in nobis perfectio quaedam sit, quod sentiamus, quia tamen in omni sensu passio est, et pati est ab aliquo pendere, nullo modo Deum sentire putandum est, sed tantummodo intelligere et uelle: neque hoc ipsum ut nos, per operationes quodammodo distinctas, sed ita ut, per unicam, semperque eandem et simplicissimam actionem, omnia simul intelligat, uelit et operetur. Omnia, inquam, hoc est, res omnes: neque enim uult malitiam peccati, quia non est res.

XXIVA Dei cognitione ad creaturarum cognitionem perueniri, recordando eum esse infinitum, et nos finitos.I.24

Iam uero, quia Deus solus omnium quae sunt aut esse possunt uera est causa, perspicuum est optimam philosophandi uiam nos sequuturos, si ex ipsius Dei cognitione rerum ab eo creatarum explicationem deducere conemur, ut ita scientiam perfectissimam, quae est effectuum per causas, acquiramus. Quod ut satis tuto et sine errandi periculo aggrediamur, ea nobis cautela est utendum, ut semper quam maxime recordemur, et Deum authorem rerum esse infinitum, et nos omnino finitos.

XXVCredenda esse omnia quae a Deo reuelata sunt, quamuis captum nostrum excedant.I.25

Ita si forte nobis Deus de se ipso uel aliis aliquid reuelet, quod naturales ingenii nostri uires excedat, qualia iam sunt mysteria Incarnationis et Trinitatis, non recusabimus illa credere, quamuis non clare intelligamus. Nec ullo modo mirabimur multa esse, tum in immensa eius natura, tum etiam in rebus ab eo creatis, quae captum nostrum excedant.

XXVINunquam disputandum esse de infinito, sed tantum ea in quibus nullos fines aduertimus, qualia sunt extensio mundi, diuisibilitas partium materiae, numerus stellarum, etc, pro indefinitis habenda.I.26

Ita nullis unquam fatigabimur disputationibus de infinito. Nam sane, cum simus finiti, absurdum esset nos aliquid de ipso determinare, atque sic illud quasi finire ac comprehendere conari. Non igitur respondere curabimus iis, qui quaerunt an, si daretur linea infinita, eius media pars esset etiam infinita; uel an numerus infinitus sit par anue impar, et talia: quia de iis nulli uidentur debere cogitare, nisi qui mentem suam infinitam esse arbitrantur. Nos autem illa omnia, in quibus sub aliqua consideratione nullum finem poterimus inuenire, non quidem affirmabimus esse infinita, sed ut indefinita spectabimus. Ita, quia non possumus imaginari extensionem tam magnam, quin intelligamus adhuc maiorem esse posse, dicemus magnitudinem rerum possibilium esse indefinitam. Et quia non potest diuidi aliquod corpus in tot partes, quin [&] singulae adhuc ex his partibus diuisibiles intelligantur, putabimus quantitatem esse indefinite diuisibilem. Et quia non potest fingi tantus stellarum numerus, quin plures adhuc a Deo creari potuisse credamus, illarum etiam numerum indefinitum supponemus; atque ita de reliquis.

XXVIIQuae differentia sit inter indefinitum et infinitum.I.27

Haecque indefinita dicemus potius quam infinita: tum ut nomen infiniti soli Deo reseruemus, quia in eo solo omni ex parte, non modo nullos limites agnoscimus, sed etiam positiue nullos esse intelligimus; tum etiam, quia non eodem modo positiue intelligimus alias res aliqua ex parte limitibus carere, sed negatiue tantum earum limites, si quos habeant, inueniri a nobis non posse confitemur.

XXVIIINon causas finales rerum creatarum, sed efficientes esse examinandas.I.28

Ita denique nullas unquam rationes, circa res naturales, a fine quem Deus aut natura in iis faciendis sibi proposuit, desumemus: quia non tantum nobis debemus arrogare, ut eius consiliorum participes esse putemus. Sed ipsum ut causam efficientem rerum omnium considerantes, uidebimus quidnam ex iis eius attributis, quorum nos nonnullam notitiam uoluit habere, circa illos eius effectus qui sensibus nostris apparent, lumen naturale, quod nobis indidit, concludendum esse ostendat; memores tamen, ut iam dictum est, huic lumini naturali tamdiu tantum esse credendum, quandiu nihil contrarium a Deo ipso reuelatur.

XXIXDeum non esse errorum causam.I.29

Primum Dei attributum quod hic uenit in considerationem, est, quod sit summe uerax, et dator omnis luminis: adeo ut plane repugnet ut nos fallat, siue ut proprie ac positiue sit causa errorum, quibus nos obnoxios esse experimur. Nam quamuis forte posse fallere nonnullum ingenii argumentum apud nos homines esse uideatur, nunquam certe fallendi uoluntas nisi ex malitia uel metu et imbecillitate procedit, nec proinde in Deum cadere potest.

XXXHinc sequi omnia quae clare percipimus, uera esse, ac tolli dubitationes ante recensitas.I.30

Atque hinc sequitur, lumen naturae, siue cognoscendi facultatem a Deo nobis datam, nullum unquam obiectum posse attingere, quod non sit uerum, quatenus ab ipsa attingitur, hoc est, quatenus clare et distincte percipitur. Merito enim deceptor esset dicendus, si peruersam illam ac falsum pro uero sumentem nobis dedisset. Ita tollitur summa illa dubitatio, quae ex eo petebatur, quod nesciremus an forte talis essemus naturae, ut falleremur etiam in iis quae nobis euidentissima esse uidentur. Quin et aliae omnes dubitandi causae, prius recensitae, facile ex hoc principio tollentur. Non enim amplius Mathematicae ueritates nobis suspectae esse debent, quia sunt maxime perspicuae. Atque si aduertamus quid in sensibus, quid in uigilia, quidue in somno clarum sit ac distinctum, illudque ab eo quod confusum est et obscurum distinguamus, facile quid in qualibet re pro uero habendum sit agnoscemus. Nec opus est ista pluribus uerbis hoc in loco persequi, quoniam in Meditationibus Metaphysicis iam utcumque tractata sunt, et accuratior eorum explicatio ex sequentium cognitione dependet.

XXXIErrores nostros, si ad Deum referantur, esse tantum negationes; si ad nos, priuationes.I.31

Quia uero, etsi Deus non sit deceptor, nihilominus tamen saepe contingit nos falli, ut errorum nostrorum originem et causam inuestigemus, ipsosque praecauere discamus, aduertendum est, non tam illos ab intellectu quam a uoluntate pendere; nec esse res, ad quarum productionem realis Dei concursus requiratur: sed cum ad ipsum referuntur, esse tantum negationes, et cum ad nos, priuationes.

XXXIIDuos tantum in nobis esse modos cogitandi, perceptionem scilicet intellectus, et operationem uoluntatis.I.32

Quippe omnes modi cogitandi, quos in nobis experimur, ad duos generales referri possunt: quorum unus est perceptio, siue operatio intellectus; alius uero uolitio, siue operatio uoluntatis. Nam sentire, imaginari, et pure intelligere, sunt tantum diuersi modi percipiendi; ut et cupere, auersari, affirmare, negare, dubitare, sunt diuersi modi uolendi.

XXXIIINos non errare, nisi cum de re non satis percepta iudicamus.I.33

Cum autem aliquid percipimus, modo tantum nihil plane de ipso affirmemus uel negemus, manifestum est nos non falli; ut neque etiam cum id tantum affirmamus aut negamus, quod clare et distincte percipimus esse sic affirmandum aut negandum: sed tantummodo cum (ut fit), etsi aliquid non recte percipiamus, de eo nihilominus iudicamus.

XXXIVNon solum intellectum, sed etiam uoluntatem requiri ad iudicandum.I.34

Atque ad iudicandum requiritur quidem intellectus, quia de re, quam nullo modo percipimus, nihil possumus iudicare; sed requiritur etiam uoluntas, ut rei aliquo modo perceptae assensio praebeatur. Non autem requiritur (saltem ad quomodocumque iudicandum) integra et omnimoda rei perceptio; multis enim possumus assentiri, quae nonnisi perobscure et confuse cognoscimus.

XXXVHanc illo latius patere, errorumque causam inde esse.I.35

Et quidem intellectus perceptio, non nisi ad ea pauca quae illi offeruntur, se extendit, estque semper ualde finita. Voluntas uero infinita quodammodo dici potest, quia nihil unquam aduertimus, quod alicuius alterius uoluntatis, uel immensae illius quae in Deo est, obiectum esse possit, ad quod etiam nostra non se extendat: adeo ut facile illam, ultra ea quae clare percipimus, extendamus; hocque cum facimus, haud mirum est quod contingat nos falli.

XXXVIErrores nostros Deo imputari non posse.I.36

Neque tamen ullo modo Deus errorum nostrorum author fingi potest, propterea quod nobis intellectum non dedit omniscium. Est enim de ratione intellectus creati, ut sit finitus; ac de ratione intellectus finiti, ut non ad omnia se extendat.

XXXVIISummam esse hominis perfectionem, quod agat libere, siue per uoluntatem; et per hoc laude uel uituperio dignum reddi.I.37

Quod uero latissime pateat uoluntas, hoc etiam ipsius naturae conuenit; ac summa quaedam in homine perfectio est, quod agat per uoluntatem, hoc est libere, atque ita peculiari quodam modo sit author suarum actionum, et ob ipsas laudem mereatur. Non enim laudantur automata, quod motus omnes ad quos instituta sunt, accurate exhibeant, quia necessario illos sic exhibent; laudatur autem eorum artifex, quod tam accurata fabricarit, quia non necessario, sed libere ipsa fabricauit. Eademque ratione, magis profecto nobis tribuendum est, quod uerum amplectamur, cum amplectimur, quia uoluntarie id agimus, quam si non possemus non amplecti.

XXXVIIIEsse defectum in nostra actione, non in nostra natura, quod erremus; et saepe subditorum culpas aliis dominis, nunquam autem Deo tribui posse.I.38

Quod autem in errores incidamus, defectus quidem est in nostra actione siue in usu libertatis, sed non in nostra natura, utpote quae eadem est, cum non recte, quam cum recte iudicamus. Et quamuis tantam Deus perspicacitatem intellectui nostro dare potuisset, ut nunquam falleremur, nullo tamen iure hoc ab ipso possumus exigere. Nec, quemadmodum inter nos homines, si quis habeat potestatem aliquod malum impediendi, nec tamen impediat, ipsum dicimus esse eius causam: ita etiam, quia Deus potuisset efficere ut nunquam falleremur, ideo errorum nostrorum causa est putandus. Potestas enim, quam homines habent uni in alios, ad hoc est instituta, ut ipsa utantur ad illos a malis reuocandos; ea autem, quam Deus habet in omnes, est quam maxime absoluta et libera: ideoque summas quidem ipsi debemus gratias, pro bonis quae nobis largitus est; sed nullo iure queri possumus, quod non omnia largitus sit, quae agnoscimus largiri potuisse.

XXXIXLibertatem arbitrii esse per se notam.I.39

Quod autem sit in nostra uoluntate libertas, et multis ad arbitrium uel assentiri uel non assentiri possimus, adeo manifestum est, ut inter primas et maxime communes notiones, quae nobis sunt innatae, sit recensendum. Patuitque hoc maxime paulo ante, cum de omnibus dubitare studentes, eo usque sumus progressi, ut fingeremus aliquem potentissimum nostrae originis authorem modis omnibus nos fallere conari; nihilominus enim hanc in nobis libertatem esse experiebamur, ut possemus ab iis credendis abstinere, quae non plane certa erant et explorata. Nec ulla magis per se nota et perspecta esse possunt, quam quae tunc temporis non dubia uidebantur.

XLCertum etiam omnia esse a Deo praeordinata.I.40

Sed quia iam Deum agnoscentes, tam immensam in eo potestatem esse percipimus, ut nefas esse putemus existimare, aliquid unquam a nobis fieri posse, quod non ante ab ipso fuerit praeordinatum: facile possumus nos ipsos magnis difficultatibus intricare, si hanc Dei praeordinationem cum arbitrii nostri libertate conciliare, atque utramque simul comprehendere conemur.

XLIQuomodo arbitrii nostri libertas et Dei praeordinatio simul concilientur.I.41

Illis uero nos expediemus, si recordemur mentem nostram esse finitam; Dei autem potentiam, per quam non tantum omnia, quae sunt aut esse possunt, ab aeterno praesciuit, sed etiam uoluit ac praeordinauit, esse infinitam: ideoque hanc quidem a nobis satis attingi, ut clare et distincte percipiamus ipsam in Deo esse; non autem satis comprehendi, ut uideamus quo pacto liberas hominum actiones indeterminatas relinquat; libertatis autem et indifferentiae, quae in nobis est, nos ita conscios esse, ut nihil sit quod euidentius et perfectius comprehendamus. Absurdum enim esset, propterea quod non comprehendimus unam rem, quam scimus ex natura sua nobis esse debere incomprehensibilem, de alia dubitare, quam intime comprehendimus, atque apud nosmet ipsos experimur.

XLIIQuomodo, quamuis nolimus falli, fallamur tamen per nostram uoluntatem.I.42

Iam uero, cum sciamus errores omnes nostros a uoluntate pendere, mirum uideri potest, quod unquam fallamur, quia nemo est qui uelit falli. Sed longe aliud est uelle falli, quam uelle assentiri iis, in quibus contingit errorem reperiri. Et quamuis reuera nullus sit, qui expresse uelit falli, uix tamen ullus est, qui non saepe uelit iis assentiri, in quibus error ipso inscio continetur. Quin et ipsa ueritatis assequendae cupiditas persaepe efficit, ut ii qui non recte sciunt qua ratione sit assequenda, de iis quae non percipiunt iudicium ferant, atque idcirco ut errent.

XLIIINos nunquam falli, cum solis clare et distincte perceptis assentimur.I.43

Certum autem est, nihil nos unquam falsum pro uero admissuros, si tantum iis assensum praebeamus quae clare et distincte percipiemus. Certum, inquam, quia, cum Deus non sit fallax, facultas percipiendi quam nobis dedit, non potest tendere in falsum; ut neque etiam facultas assentiendi, cum tantum ad ea quae clare percipiuntur se extendit. Et quamuis hoc nulla ratione probaretur, ita omnium animis a natura impressum est, ut quoties aliquid clare percipimus, ei sponte assentiamur, et nullo modo possimus dubitare quin sit uerum.

XLIVNos semper male iudicare, cum assentimur non clare perceptis, etsi casu incidamus in ueritatem; idque ex eo contingere, quod supponamus ea fuisse antea satis a nobis perspecta.I.44

Certum etiam est, cum assentimur alicui rationi quam non percipimus, uel nos falli, uel casu tantum incidere in ueritatem, atque ita nescire nos non falli. Sed sane raro contingit, ut assentiantur iis, quae aduertimus a nobis non esse percepta: quia lumen naturae nobis dictat, nunquam nisi de re cognita esse iudicandum. In hoc autem frequentissime erramus, quod multa putemus a nobis olim fuisse percepta, iisque, memoriae mandatis, tanquam omnino perceptis assentiamur, quae tamen reuera nunquam percepimus.

XLVQuid sit perceptio clara, quid distincta.I.45

Quin et permulti homines nihil plane in tota uita percipiunt satis recte, ad certum de eo iudicium ferendum. Etenim ad perceptionem, cui certum et indubitatum iudicium possit inniti, non modo requiritur ut sit clara, sed etiam ut sit distincta. Claram uoco illam, quae menti attendenti praesens et aperta est: sicut ea clare a nobis uideri dicimus, quae, oculo intuenti praesentia, satis fortiter et aperte illum mouent. Distinctam autem illam, quae, cum clara sit, ab omnibus aliis ita seiuncta est et praecisa, ut nihil plane aliud, quam quod clarum est, in se contineat.

XLVIExemplo doloris ostenditur, claram esse posse perceptionem, etsi non sit distincta; non autem distinctam, nisi sit clara.I.46

Ita, dum quis magnum aliquem sentit dolorem, clarissima quidem in eo est ista perceptio doloris, sed non semper est distincta; uulgo enim homines illam confundunt cum obscuro suo iudicio de natura eius, quod putant esse in parte dolente simile sensui doloris, quem solum clare percipiunt. Atque ita potest esse clara perceptio, quae non sit distincta; non autem ulla distincta, nisi sit clara.

XLVIIAd primae aetatis praeiudicia emendanda, simplices notiones esse considerandas, et quid in quaque sit clarum.I.47

Et quidem in prima aetate mens ita corpori fuit immersa, ut quamuis multa clare, nihil tamen unquam distincte perceperit; cumque tunc nihilominus de multis iudicarit, hinc multa hausimus praeiudicia, quae a plerisque nunquam postea deponuntur. Ut autem nos iis possimus liberare, summatim hic enumerabo simplices omnes notiones, ex quibus cogitationes nostrae componuntur; et quid in unaquaque sit clarum, quidque obscurum, siue in quo possimus falli, distinguam.

XLVIIIOmnia quae sub perceptionem nostram cadunt, spectari ut res rerumue assectiones, uel ut aeternas ueritates; et rerum enumeratio.I.48

Quaecumque sub perceptionem nostram cadunt, uel tanquam res, rerumue affectiones quasdam, consideramus; uel tanquam aeternas ueritates, nullam existentiam extra cogitationem nostram habentes. Ex iis quae tanquam res consideramus, maxime generalia sunt substantia, duratio, ordo, numerus, et si quae alia sunt eiusmodi, quae ad omnia genera rerum se extendunt. Non autem plura quam duo summa genera rerum agnosco: unum est rerum intellectualium, siue cogitatiuarum, hoc est, ad mentem siue ad substantiam cogitantem pertinentium; aliud rerum materialium, siue quae pertinent ad substantiam extensam, hoc est, ad corpus. Perceptio, uolitio, omnesque modi tam percipiendi quam uolendi, ad substantiam cogitantem referuntur; ad extensam autem, magnitudo, siue ipsamet extensio in longum, latum et profundum, figura, motus, situs, partium ipsarum diuisibilitas, et talia. Sed et alia quaedam in nobis experimur, quae nec ad solam mentem, nec etiam ad solum corpus referri debent, quaeque, ut infra suo loco ostendetur, ab arcta et intima mentis nostrae cum corpore unione proficiscuntur: nempe appetitus famis, sitis, etc; itemque, commotiones, siue animi pathemata, quae non in sola cogitatione consistunt, ut commotio ad iram, ad hilaritatem, ad tristitiam, ad amorem, etc; ac denique sensus omnes, ut doloris, titillationis, lucis et colorum, sonorum, odorum, saporum, caloris, duritiei, aliarumque tactilium qualitatum.

XLIXAeternas ueritates non posse ita numerari, sed nec esse opus.I.49

Atque haec omnia tanquam res, uel rerum qualitates seu modos, consideramus. Cum autem agnoscimus fieri non posse, ut ex nihilo aliquid fiat, tunc propositio haec: Ex nihilo nihil fit, non tanquam res aliqua existens, neque etiam ut rei modus consideratur, sed ut ueritas quaedam aeterna, quae in mente nostra sedem habet, uocaturque communis notio, siue axioma. Cuius generis sunt: Impossibile est idem simul esse et non esse: Quod factum est, infectum esse nequit: Is qui cogitat, non potest non existere dum cogitat: et alia innumera, quae quidem omnia recenseri facile non possunt, sed nec etiam ignorari, cum occurrit occasio ut de iis cogitemus, et nullis praeiudiciis excaecamur.

LEas clare percipi, sed non omnes ab omnibus, propter praeiudicia.I.50

Et quidem, quantum ad has communes notiones, non dubium est quin clare ac distincte percipi possint, alioqui enim communes notiones non essent dicendae: ut etiam reuera quaedam ex ipsis non aeque apud omnes isto nomine dignae sunt, quia non aeque ab omnibus percipiuntur. Non tamen, ut puto, quod unius hominis cognoscendi facultas latius pateat quam alterius; sed quia forte communes istae notiones aduersantur praeiudicatis opinionibus quorundam hominum, qui eas idcirco non facile capere possunt: etiamsi nonnulli alii, qui praeiudiciis istis sunt liberi, euidentissime ipsas percipiant.

LIQuid sit substantia, et quod istud nomen Deo et creaturis non conueniat uniuoce.I.51

Quantum autem ad ea, quae tanquam res uel rerum modos spectamus, operae pretium est ut singula seorsim consideremus. Per substantiam nihil aliud intelligere possumus, quam rem quae ita existit, ut nulla alia re indigeat ad existendum. Et quidem substantia quae nulla plane re indigeat, unica tantum potest intelligi, nempe Deus. Alias uero omnes, non nisi ope concursus Dei existere posse percipimus. Atque ideo nomen substantiae non conuenit Deo et illis uniuoce, ut dici solet in Scholis, hoc est, nulla eius nominis significatio potest distincte intelligi, quae Deo et creaturis sit communis.

LIIQuod menti et corpori uniuoce conueniat, et quomodo ipsa cognoscatur.I.52

Possunt autem substantia corporea et mens, siue substantia cogitans, creata, sub hoc communi conceptu intelligi, quod sint res, quae solo Dei concursu egent ad existendum. Verumtamen non potest substantia primum animaduerti ex hoc solo, quod sit res existens, quia hoc solum per se nos non afficit; sed facile ipsam agnoscimus ex quolibet eius attributo, per communem illam notionem, quod nihili nulla sint attributa, nullaeue proprietates aut qualitates. Ex hoc enim quod aliquod attributum adesse percipiamus, concludimus aliquam rem existentem, siue substantiam, cui illud tribui possit, necessario etiam adesse.

LIIICuiusque substantiae unum esse praecipuum attributum, ut mentis cogitatio, corporis extensio.I.53

Et quidem ex quolibet attributo substantia cognoscitur; sed una tamen est cuiusque substantiae praecipua proprietas, quae ipsius naturam essentiamque constituit, et ad quam aliae omnes referuntur. Nempe extensio in longum, latum et profundum, substantiae corporeae naturam constituit; et cogitatio constituit naturam substantiae cogitantis. Nam omne aliud quod corpori tribui potest, extensionem praesupponit, estque tantum modus quidam rei extensae; ut et omnia, quae in mente reperimus, sunt tantum diuersi modi cogitandi. Sic, exempli causa, figura nonnisi in re extensa potest intelligi, nec motus nisi in spatio extenso; nec imaginatio, uel sensus, uel uoluntas, nisi in re cogitante. Sed e contra potest intelligi extensio sine figura uel motu, et cogitatio sine imaginatione uel sensu, et ita de reliquis: ut cuilibet attendenti fit manifestum.

LIVQuomodo claras et distinctas notiones habere possimus, substantiae cogitantis, et corporeae, item Dei.I.54

Atque ita facile possumus duas claras et distinctas habere notiones, siue ideas, unam substantiae cogitantis creatae, aliam substantiae corporeae, si nempe attributa omnia cogitationis ab attributis extensionis accurate distinguamus. Ut etiam habere possumus ideam claram et distinctam substantiae cogitantis increatae et independentis, id est Dei: modo ne illam adaequate omnia quae in Deo sunt exhibere supponamus, nec quidquam etiam in ea esse fingamus, sed ea tantum aduertamus, quae reuera in ipsa continentur, quaeque euidenter percipimus ad naturam entis summe perfecti pertinere. Nec certe quisquam talem ideam Dei nobis inesse negare potest, nisi qui nullam plane Dei notitiam in humanis mentibus esse arbitretur.

LVQuomodo duratio, ordo, numerus etiam distincte intelligantur.I.55

Duratio, ordo, et numerus, a nobis etiam distinctissime intelligentur, si nullum iis substantiae conceptum affingamus, sed putemus durationem rei cuiusque esse tantum modum, sub quo concipimus rem istam, quatenus esse perseuerat. Et similiter, nec ordinem nec numerum esse quicquam diuersum a rebus ordinatis et numeratis, sed esse tantum modos, sub quibus illas consideramus.

LVIQuid sint modi, qualitates, attributa.I.56

Et quidem hic per modos plane idem intelligimus, quod alibi per attributa, uel qualitates. Sed cum consideramus substantiam ab illis affici, uel uariari, uocamus modos; cum ab ista uariatione talem posse denominari, uocamus qualitates; ac denique, cum generalius spectamus tantum ea substantiae inesse, uocamus attributa. Ideoque in Deo non proprie modos aut qualitates, sed attributa tantum esse dicimus, quia nulla in eo uariatio est intelligenda. Et etiam in rebus creatis, ea quae nunquam in iis diuerso modo se habent, ut existentia et duratio, in re existente et durante, non qualitates aut modi, sed attributa dici debent.

LVIIQuaedam attributa esse in rebus, alia in cogitatione. Et quid duratio et tempus.I.57

Alia autem sunt in rebus ipsis, quarum attributa uel modi esse dicuntur; alia uero in nostra tantum cogitatione. Ita, cum tempus a duratione generaliter sumpta distinguimus, dicimusque esse numerum motus, est tantum modus cogitandi; neque enim profecto intelligimus in motu aliam durationem quam in rebus non motis: ut patet ex eo quod, si duo corpora, unum tarde, aliud celeriter per horam moueatur, non plus temporis in uno quam in alio numeremus, etsi multo plus sit motus. Sed ut rerum omnium durationem metiamur, comparamus illam cum duratione motuum illorum maximorum, et maxime aequabilium, a quibus fiunt anni et dies; hancque durationem tempus uocamus. Quod proinde nihil, praeter modum cogitandi, durationi generaliter sumptae superaddit.

LVIIINumerum et uniuersalia omnia esse tantum modos cogitandi.I.58

Ita etiam, cum numerus non in ullis rebus creatis, sed tantum in abstracto, siue in genere consideratur, est modus cogitandi duntaxat; ut et alia omnia quae uniuersalia uocamus.

LIXQuomodo uniuersalia fiant; et quae sint quinque uulgata: genus, species, differentia, proprium, accidens.I.59

Fiunt haec uniuersalia ex eo tantum, quod una et eadem idea utamur ad omnia indiuidua, quae inter se similia sunt, cogitanda: ut etiam unum et idem nomen omnibus rebus per ideam istam repraesentatis imponimus; quod nomen est uniuersale. Ita, cum uidemus duos lapides, nec ad ipsorum naturam, sed ad hoc tantum quod duo sint attendimus, formamus ideam eius numeri quem uocamus binarium; cumque postea duas aues, aut duas arbores uidemus, nec etiam earum naturam, sed tantum quod duae sint consideramus, repetimus eandem ideam quam prius, quae ideo est uniuersalis; ut et hunc numerum eodem uniuersali nomine binarium appellamus. Eodemque modo, cum spectamus figuram tribus lineis comprehensam, quandam eius ideam formamus, quam uocamus ideam trianguli; et eadem postea ut uniuersali utimur ad omnes alias figuras tribus lineis comprehensas animo nostro exhibendas. Cumque aduertimus, ex triangulis alios esse habentes unum angulum rectum, alios non habentes, formamus ideam uniuersalem trianguli rectanguli, quae relata ad praecedentem, ut magis generalem, species uocatur. Et illa anguli rectitudo est differentia uniuersalis, qua omnia triangula rectangula ab aliis distinguuntur. Et quod in iis basis potentia aequalis sit potentiis laterum, est proprietas iis omnibus et solis conueniens. Ac denique, si supponamus aliquos eiusmodi triangulos moueri, alios non moueri, hoc erit in iis accidens uniuersale. Atque hoc pacto quinque uniuersalia uulgo numerantur: genus, species, differentia, proprium, et accidens.

LXDe distinctionibus, ac primo de reali.I.60

Numerus autem, in ipsis rebus, oritur ab earum distinctione: quae distinctio triplex est, realis, modalis, et rationis. Realis proprie tantum est inter duas uel plures substantias: et has percipimus a se mutuo realiter esse distinctas, ex hoc solo quod unam absque altera clare et distincte intelligere possimus. Deum enim agnoscentes, certi sumus ipsum posse efficere quidquid distincte intelligimus: adeo ut, exempli causa, ex hoc solo quod iam habeamus ideam substantiae extensae siue corporeae, quamuis nondum certo sciamus ullam talem reuera existere, certi tamen sumus illam posse existere; atque si existat, unamquamque eius partem, a nobis cogitatione definitam, realiter ab aliis eiusdem substantiae partibus esse distinctam. Itemque, ex hoc solo quod unusquisque intelligat se esse rem cogitantem, et possit cogitatione excludere a se ipso omnem aliam substantiam, tam cogitantem quam extensam, certum est unumquemque, sic spectatum, ab omni alia substantia cogitante atque ab omni substantia corporea realiter distingui. Ac etiamsi supponamus, Deum alicui tali substantiae cogitanti substantiam aliquam corpoream tam arcte coniunxisse, ut arctius iungi non possint, et ita ex illis duabus unum quid conflauisse, manent nihilominus realiter distinctae: quia, quantumuis arcte ipsas uniuerit, potentia, quam ante habebat ad eas separandas, siue ad unam absque alia conseruandam, seipsum exuere non potuit, et quae uel a Deo possunt separari, uel seiunctim conseruari, realiter sunt distincta.

LXIDe distinctione modali.I.61

Distinctio modalis est duplex: alia scilicet inter modum proprie dictum, et substantiam cuius est modus; alia inter duos modos eiusdem substantiae. Prior ex eo cognoscitur, quod possimus quidem substantiam clare percipere absque modo quem ab illa differre dicimus, sed non possimus, uiceuersa, modum illum intelligere sine ipsa. Ut figura et motus distinguuntur modaliter a substantia corporea, cui insunt; ut etiam affirmatio et recordatio a mente. Posterior uero cognoscitur ex eo, quod unum quidem modum absque alio possimus agnoscere, ac uiceuersa; sed neutrum tamen sine eadem substantia cui insunt. Ut si lapis moueatur et sit quadratus, possum quidem intelligere eius figuram quadratam sine motu; et uiceuersa, eius motum sine figura quadrata; sed nec illum motum, nec illam figuram possum intelligere sine lapidis substantia. Distinctio autem, qua modus unius substantiae differt ab alia substantia uel a modo alterius substantiae, ut motus unius corporis ab alio corpore uel a mente, atque ut motus a duratione, realis potius dicenda esse uidetur, quam modalis: quia modi illi non clare intelliguntur sine substantiis realiter distinctis, quarum sunt modi.

LXIIDe distinctione rationis.I.62

Denique distinctio rationis est inter substantiam et aliquod eius attributum, sine quo ipsa intelligi non potest, uel inter duo talia attributa eiusdem alicuius substantiae. Atque agnoscitur ex eo, quod non possimus claram et distinctam istius substantiae ideam formare, si ab ea illud attributum excludamus; uel non possimus unius ex eiusmodi attributis ideam clare percipere, si illud ab alio separemus. Ut, quia substantia quaeuis, si cesset durare, cessat etiam esse, ratione tantum a duratione sua distinguitur; et omnes modi cogitandi, quos tanquam in obiectis consideramus, ratione tantum differunt, tum ab obiectis de quibus cogitantur, tum a se mutuo in uno et eodem obiecto. Memini quidem me alibi hoc genus distinctionis cum modali coniunxisse, nempe in fine responsionis ad primas obiectiones in Meditationes de prima Philosophia: sed ibi non erat occasio de ipsis accurate disserendi, et sufficiebat ad meum institutum, quod utramque a reali distinguerem.

LXIIIQuomodo cogitatio et extensio distincte cognosci possint, ut constituentes naturam mentis et corporis.I.63

Cogitatio et extensio spectari possunt ut constituentes naturas substantiae intelligentis et corporeae; tuncque non aliter concipi debent, quam ipsa substantia cogitans et substantia extensa, hoc est, quam mens et corpus; quo pacto clarissime ac distinctissime intelliguntur. Quin et facilius intelligimus substantiam extensam, uel substantiam cogitantem, quam substantiam solam, omisso eo quod cogitet uel sit extensa. Nonnulla enim est difficultas, in abstrahenda notione substantiae a notionibus cogitationis uel extensionis, quae scilicet ab ipsa ratione tantum diuersae sunt; et non distinctior fit conceptus ex eo quod pauciora in eo comprehendamus, sed tantum ex eo quod illa quae in ipso comprehendimus, ab omnibus aliis accurate distinguamus.

LXIVQuomodo etiam ut modi substantiae.I.64

Cogitatio et extensio sumi etiam possunt pro modis substantiae, quatenus scilicet una et eadem mens plures diuersas cogitationes habere potest; atque unum et idem corpus, retinendo suam eandem quantitatem, pluribus diuersis modis potest extendi: nunc scilicet magis secundum longitudinem, minusque secundum latitudinem uel profunditatem, ac paulo post e contra magis secundum latitudinem, et minus secundum longitudinem. Tuncque modaliter a substantia distinguuntur, et non minus clare ac distincte quam ipsa possunt intelligi: modo non ut substantiae, siue res quaedam ab aliis separatae, sed tantummodo ut modi rerum spectentur. Per hoc enim, quod ipsas in substantiis quarum sunt modi consideramus, eas ab his substantiis distinguimus, et quales reuera sunt agnoscimus. At e contra, si easdem absque substantiis, quibus insunt, uellemus considerare, hoc ipso illas ut res subsistentes spectaremus, atque ita ideas modi et substantiae confunderemus.

LXVQuomodo ipsarum modi sint etiam cognoscendi.I.65

Eadem ratione, diuersos cogitationum modos, ut intellectionem, imaginationem, recordationem, uolitionem, etc; itemque diuersos modos extensionis siue ad extensionem pertinentes, ut figuras omnes, et situs partium, et ipsarum motus, optime percipiemus, si tantum ut modos rerum quibus insunt spectemus; et quantum ad motum, si de nullo nisi locali cogitemus, ac de ui a qua excitatur (quam tamen suo loco explicare conabor) non inquiramus.

LXVIQuomodo sensus, affectus et appetitus, clare cognoscantur, quamuis saepe de iis male iudicemus.I.66

Supersunt sensus, affectus, et appetitus, qui quidem etiam clare percipi possunt, si accurate caueamus, ne quid amplius de iis iudicemus, quam id praecise, quod in perceptione nostra continetur, et cuius intime conscii sumus. Sed perdifficile est id obseruare, saltem circa sensus: quia nemo nostrum est, qui non ab ineunte aetate iudicarit, ea omnia quae sentiebat, esse res quasdam extra mentem suam existentes, et sensibus suis, hoc est, perceptionibus quas de illis habebat, plane similes. Adeo ut uidentes, exempli gratia, colorem, putauerimus nos uidere rem quandam extra nos positam, et plane similem ideae illi coloris, quam in nobis tunc experiebamur; idque ob consuetudinem ita iudicandi, tam clare et distincte uidere nobis uidebamur, ut pro certo et indubitato haberemus.

LXVIIIn ipso de dolore iudicio saepe nos falli.I.67

Idemque plane est de aliis omnibus quae sentiuntur, etiam de titillatione ac dolore. Quamuis enim haec extra nos esse non putentur, non tamen ut in sola mente siue in perceptione nostra solent spectari, sed ut in manu, aut in pede, aut quauis alia parte nostri corporis. Nec sane magis certum est, cum, exempli causa, dolorem sentimus tanquam in pede, illum esse quid extra nostram mentem, in pede existens, quam cum uidemus lumen tanquam in Sole, illud lumen extra nos in Sole existere; sed utraque ista praeiudicia sunt primae nostrae aetatis, ut infra clare apparebit.

LXVIIIQuomodo in istis id, quod clare cognoscimus, ab eo in quo falli possumus, sit distinguendum.I.68

Ut autem hic quod clarum est ab eo quod obscurum distinguamus, diligentissime est aduertendum, dolorem quidem et colorem, et reliqua eiusmodi, clare ac distincte percipi, cum tantummodo ut sensus, siue cogitationes, spectantur. Cum autem res quaedam esse iudicantur, extra mentem nostram existentes, nullo plane modo posse intelligi quaenam res sint, sed idem plane esse, cum quis dicit se uidere in aliquo corpore colorem, uel sentire in aliquo membro dolorem, ac si diceret se id ibi uidere uel sentire, quod quidnam sit plane ignorat, hoc est, se nescire quid uideat aut sentiat. Etsi enim, minus attendendo, sibi facile persuadeat se nonnullam eius habere notitiam, ex eo quod supponat esse quid simile sensui illi coloris aut doloris, quem apud se experitur: si tamen examinet quidnam sit, quod iste sensus coloris uel doloris, tanquam in corpore colorato uel in parte dolente existens, repraesentet, omnino aduertet se id ignorare.

LXIXLonge aliter cognosci magnitudinem figuram, etc, quam colores, dolores, etc.I.69

Praesertim si consideret, se longe alio modo cognoscere, quidnam sit in uiso corpore magnitudo, uel figura, uel motus (saltem localis: Philosophi enim, alios quosdam motus a locali diuersos effingendo, naturam eius sibi minus intelligibilem reddiderunt), uel situs, uel duratio, uel numerus, et similia, quae in corporibus clare percipi iam dictum est: quam quid in eodem corpore sit color, uel dolor, uel odor, uel sapor, uel quid aliud ex iis, quae ad sensus dixi esse referenda. Quamuis enim uidentes aliquod corpus, non magis certi simus illud existere, quatenus apparet figuratum, quam quatenus apparet coloratum: longe tamen euidentius agnoscimus, quid sit in eo esse figuratum, quam quid sit esse coloratum.

LXXNos posse duobus modis de sensibilibus iudicium ferre, quorum uno errorem praecauemus, alio in errorem incidimus.I.70

Patet itaque in re idem esse, cum dicimus nos percipere colores in obiectis, ac si diceremus nos percipere aliquid in obiectis, quod quidem quid sit ignoramus, sed a quo efficitur in nobis ipsis sensus quidam ualde manifestus et perspicuus, qui uocatur sensus colorum. In modo autem iudicandi permagna est diuersitas: nam quamdiu tantum iudicamus aliquid esse in obiectis (hoc est, in rebus, qualescumque demum illae sint, a quibus sensus nobis aduenit), quod quidnam sit ignoramus, tantum abest ut fallamur, quin potius in eo errorem praecauemus, quod aduertentes nos aliquid ignorare, minus procliues simus ad temere de ipso iudicandum. Cum uero putamus nos percipere colores in obiectis, etsi reuera nesciamus quidnam sit, quod tunc nomine coloris appellamus, nec ullam similitudinem intelligere possimus, inter colorem quem supponimus esse in obiectis, et illum quem experimur esse in sensu: quia tamen hoc ipsum non aduertimus, et multa alia sunt, ut magnitudo, figura, numerus, etc, quae clare percipimus non aliter a nobis sentiri uel intelligi, quam ut sunt aut saltem esse possunt in obiectis: facile in eum errorem delabimur, ut iudicemus id, quod in obiectis uocamus colorem, esse quid omnino simile colori quem sentimus, atque ita ut id, quod nullo modo percipimus, a nobis clare percipi arbitremur.

LXXIPraecipuam errorum causam a praeiudiciis infantiae procedere.I.71

Hicque primam et praecipuam errorum omnium causam licet agnoscere. Nempe in prima aetate, mens nostra tam arcte corpori erat alligata, ut non aliis cogitationibus uacaret, quam iis solis, per quas ea sentiebat quae corpus afficiebant: necdum ipsas ad quidquam extra se positum referebat, sed tantum ubi quid corpori incommodum occurrebat, sentiebat dolorem; ubi quid commodum, sentiebat uoluptatem; et ubi sine magno commodo uel incommodo corpus afficiebatur, pro diuersitate partium in quibus et modorum quibus afficiebatur, habebat diuersos quosdam sensus, illos scilicet quos uocamus sensus saporum, odorum, sonorum, caloris, frigoris, luminis, colorum, et similium, quae nihil extra cogitationem positum repraesentant. Simulque etiam percipiebat magnitudines, figuras, motus, et talia; quae illi non ut sensus, sed ut res quaedam, uel rerum modi, extra cogitationem existentes, aut saltem existendi capaces, exhibebantur, etsi hanc inter ista differentiam nondum notaret. Ac deinde, cum corporis machinamentum, quod sic a natura fabricatum est ut propria sua ui uariis modis moueri possit, hinc inde temere se contorquens, casu commodum quid assequebatur aut fugiebat incommodum, mens illi adhaerens incipiebat aduertere id, quod ita assequebatur aut fugiebat, extra se esse; nec tantum illi tribuebat magnitudines, figuras, motus, et talia, quae ut res aut rerum modos percipiebat, sed etiam sapores, odores, et reliqua, quorum in se sensum ab ipso effici aduertebat. Atque omnia tantum referens ad utilitatem corporis, cui erat immersa, eo plus aut minus rei esse putabat in unoquoque obiecto a quo afficiebatur, prout plus aut minus ab ipso afficiebatur. Unde factum est, ut multo plus substantiae, seu corporeitatis, esse putaret in saxis aut metallis, quam in aqua uel aÎre, quia plus duritiei et ponderositatis in iis sentiebat. Quin et aÎrem, quandiu nullum in eo uentum aut frigus aut calorem experiebatur, pro nihilo prorsus ducebat. Et quia non plus luminis a stellis quam ab exiguis flammis lucernarum ipsi affulgebat, idcirco nullas stellas flammis istis maiores sibi repraesentabat. Et quia nec terram in gyrum uerti, nec eius superficiem in globum curuatam esse notabat, ideo procliuior erat ad putandum, et eam immobilem, et eius superficiem planam esse. Milleque aliis eiusmodi praeiudiciis, a prima infantia, mens nostra imbuta est; quae deinde in pueritia non recordabatur fuisse a se sine sufficienti examine recepta, sed tanquam sensu cognita, uel a natura sibi indita, pro uerissimis euidentissimisque admisit.

LXXIIAlteram errorum causam esse, quod praeiudiciorum obliuisci nequeamus.I.72

Et quamuis iam maturis annis, cum mens non amplius tota corpori seruit, nec omnia ad illud refert, sed etiam de rerum, in se ipsis spectatarum, ueritate inquirit, permulta ex iis, quae sic antea iudicauit, falsa esse deprehendat: non tamen ideo facile ipsa ex memoria sua expungit, et quamdiu in ea haerent, uariorum errorum causae esse possunt. Ita, exempli causa, quoniam a prima aetate stellas imaginati sumus perexiguas, etsi iam rationes Astronomicae perspicue nobis ostendant ipsas esse quam maximas, tantum tamen praeiudicata opinio adhuc ualet, ut nobis perdifficile sit, ipsas aliter quam prius imaginari.

LXXIIITertiam causam esse, quod defatigemur, ad ea, quae sensibus praesentia non sunt, attendendo; et ideo assueti simus de illis, non ex praesenti perceptione, sed ex praeconcepta opinione iudicare.I.73

Praeterea mens nostra non sine aliqua difficultate ac defatigatione potest ad ullas res attendere; omniumque difficillime ad illa attendit, quae nec sensibus, nec quidem imaginationi praesentia sunt: siue quia talem, ex eo quod corpori coniuncta sit, habet naturam; siue quia in primis annis, cum tantum circa sensus et imaginationes occuparetur, maiorem de ipsis quam de caeteris rebus cogitandi usum et facilitatem acquisiuit. Hinc autem fit, ut iam multi nullam substantiam intelligant, nisi imaginabilem, et corpoream, et etiam sensibilem. Neque enim norunt ea sola esse imaginabilia, quae in extensione, motu et figura consistunt, etsi alia multa intelligibilia sint; nec putant quidquam posse subsistere, quod non sit corpus; nec denique ullum corpus non sensibile. Et quia reuera nullam rem, qualis ipsa est, sensu solo percipimus, ut infra clare ostendetur, hinc accidit, ut plerique in tota uita nihil nisi confuse percipiant.

LXXIVQuartam causam esse, quod conceptus nostros uerbis, quae rebus accurate non respondent, alligemus.I.74

Et denique, propter loquelae usum, conceptus omnes nostros uerbis, quibus eos exprimimus, alligamus, nec eos nisi simul cum istis uerbis memoriae mandamus. Cumque facilius postea uerborum quam rerum recordemur, uix unquam ullius rei conceptum habemus tam distinctum, ut illum ab omni uerborum conceptu separemus, cogitationesque hominum fere omnium circa uerba magis quam circa res uersantur: adeo ut persaepe uocibus non intellectis praebeant assensum, quia putant se illas olim intellexisse, uel ab aliis qui eas recte intelligebant accepisse. Quae omnia, quamuis accurate hic tradi non possint, quia natura humani corporis nondum fuit exposita, necdum probatum est ullum corpus existere, uidentur tamen satis posse intelligi, ut iuuent ad claros et distinctos conceptus ab obscuris et confusis dignoscendos.

LXXVSumma eorum quae obseruanda sunt, ad recte philosophandum.I.75

Itaque ad serio philosophandum, ueritatemque omnium rerum cognoscibilium indagandam: primo, omnia praeiudicia sunt deponenda, siue accurate est cauendum, ne ullis ex opinionibus olim a nobis receptis fidem habeamus, nisi prius, iis ad nouum examen reuocatis, ueras esse comperiamus. Deinde, ordine est attendendum ad notiones, quas ipsimet in nobis habemus, eaeque omnes et solae, quas sic attendendo clare ac distincte cognoscemus, iudicandae sunt uerae. Quod agentes, inprimis aduertemus nos existere, quatenus sumus naturae cogitantis; et simul etiam, et esse Deum, et nos ab illo pendere, et ex eius attributorum consideratione caeterarum rerum ueritatem posse indagari, quoniam ille est ipsarum causa; et denique, praeter notiones Dei et mentis nostrae, esse etiam in nobis notitiam multarum propositionum aeternae ueritatis, ut quod ex nihilo nihil fiat, etc; itemque, naturae cuiusdam corporeae, siue extensae, diuisibilis, mobilis, etc; itemque, sensuum quorundam qui nos afficiunt, ut doloris, colorum, saporum, etc, quamuis nondum sciamus quae sit causa, cur ita nos afficiant. Et haec conferentes cum iis quae confusius antea cogitabamus, usum claros et distinctos omnium rerum cognoscibilium conceptus formandi acquiremus. Atque in his paucis praecipua cognitionis humanae principia contineri mihi uidentur.

LXXVIAutoritatem diuinam perceptioni nostrae esse praeferendam: sed ea seclusa non decere philosophum aliis quam perceptis assentiri.I.76

Praeter caetera autem, memoriae nostrae pro summa regula est infigendum, ea quae nobis a Deo reuelata sunt, ut omnium certissima esse credenda. Et quamuis forte lumen rationis, quam maxime clarum et euidens, aliud quid nobis suggerere uideretur, soli tamen authoritati diuinae potius quam proprio nostro iudicio fidem esse adhibendam. Sed in iis, de quibus fides diuina nihil nos docet, minime decere hominem philosophum aliquid pro uero assumere, quod uerum esse nunquam perspexit; et magis fidere sensibus, hoc est, inconsideratis infantiae suae iudiciis, quam maturae rationi.

Pars prima. De principiis cognitionis humanae — Principia philosophiae - LibreTimes