Pars tertiaDe mundo adspectabili
IOpera Dei nimis ampla cogitari non posse.III.1
Inuentis iam quibusdam principiis rerum materialium, quae non a praeiudiciis sensuum, sed a lumine rationis ita petita sunt, ut de ipsorum ueritate dubitare nequeamus, examinandum est, an ex iis solis omnia naturae phaenomena possimus explicare. Incipiendumque ab iis quae maxime uniuersalia sunt, et a quibus reliqua dependent: nempe a generali totius huius mundi adspectabilis constructione. De qua ut recte philosophemur, duo sunt inprimis obseruanda. Unum, ut attendentes ad infinitam Dei potentiam et bonitatem, ne uereamur nimis ampla, et pulchra, et absoluta eius opera imaginari; sed e contra caueamus, ne si quos forte limites, nobis non certo cognitos, in ipsis supponamus, non satis magnifice de Creatoris potentia sentire uideamur.
IICauendum esse, ne nimis superbe de nobis ipsis sentientes, fines quos Deus sibi proposuit in creando mundo, a nobis intelligi supponamus.III.2
Alterum, ut etiam caueamus, ne nimis superbe de nobis ipsis sentiamus. Quod fieret non modo, si quos limites, nobis nulla cognitos ratione nec diuina reuelatione, mundo uellemus affingere, tanquam si uis nostrae cogitationis, ultra id quod a Deo reuera factum est, ferri posset; sed etiam maxime, si res omnes propter nos solos ab illo creatas esse fingeremus; uel tantum, si fines quos sibi proposuit in creando uniuerso, ingenii nostri ui comprehendi posse putaremus.
IIIQuo sensu dici possit omnia propter hominem facta esse.III.3
Quamuis enim in Ethicis sit pium dicere, omnia a Deo propter nos facta esse, ut nempe tanto magis ad agendas ei gratias impellamur, eiusque amore incendamur; ac quamuis etiam suo sensu sit uerum, quatenus scilicet rebus omnibus uti possumus aliquo modo, saltem ad ingenium nostrum in iis consideran- dis exercendum, Deumque ob admiranda eius opera suspiciendum: nequaquam tamen est uerisimile, sic omnia propter nos facta esse, ut nullus alius sit eorum usus; essetque plane ridiculum et ineptum id in Physica consideratione supponere; quia non dubitamus, quin multa existant, uel olim extiterint, iamque esse desierint, quae nunquam ab ullo homine uisa sunt aut intellecta, nunquamque ullum usum ulli praebuerunt.
IVDe phaenomenis, siue experimentis; et quis eorum usus ad philosophandum. \[&] P.III.4
Principia autem quae iam inuenimus, tam uasta sunt et tam foecunda, ut multo plura ex iis sequantur, quam in hoc mundo aspectabili contineri uideamus; ac etiam multo plura, quam mens nostra cogitando perlustrare unquam possit. Sed iam breuem historiam praecipuorum naturae phaenomen %gre w %end n (quorum causae hic sunt inuestigandae), nobis ob oculos proponemus; non quidem ut ipsis tanquam rationibus utamur ad aliquid probandum: cupimus enim rationes effectuum a causis, non autem e contra causarum ab effectibus deducere; sed tantum ut ex innumeris effectibus, quos ab iisdem causis produci posse iudicamus, ad unos potius quam alios considerandos mentem nostram determinemus.
VQuae sit ratio distantiae et magnitudinis inter Solem, Terram et Lunam.III.5
Nobis quidem, primo intuitu, Terra caeteris omnibus mundi corporibus multo maior esse uidetur, et Sol et Luna caeteris stellis; sed uisus defectum indubitatis ratiociniis emendantes, inprimis aduertimus Lunae a Terra distantiam circiter triginta Terrae diametros aequare, Solis uero sexcentas aut septingentas. Quas distantias cum apparentibus Solis et Lunae diametris conferentes, facile ex ipsis colligimus, Lunam quidem esse multo minorem Terra, sed Solem esse multo maiorem.
VIQuae sit distantia reliquorum planetarum a Sole.III.6
Agnoscimus etiam, uisu ratione adiuto, Mercurium plus ducentis Terrae diametris a Sole distare; Venerem plus quadringentis; Martem noningentis aut mille; Iouem tribus millibus et amplius; ac Saturnum quinque aut sex millibus.
VIIFixas non posse supponi nimis remotas.III.7
Quantum autem ad Fixas, non permittunt quidem phaenomena, ut ipsas a Sole aut Terra non magis quam Saturnum distare arbitremur; sed nulla obstant, quominus ad quantumlibet immensam distantiam remotas esse supponamus: colligiturque ex motibus coeli infra explicandis, eas a nobis esse adeo distantes, ut Saturnus ad ipsas comparatus uideatur admodum propinquus.
VIIITerram e coelo conspectam, non apparituram esse, nisi ut Planetam, Ioue aut Saturno minorem.III.8
Ex quibus manifestum est, Lunam et Terram, si ex Ioue uel Saturno conspicerentur, multo minores esse apparituras, quam appareant Iupiter et Saturnus e Terra conspecti; nec forte etiam Solem maiorem uisum iri, si respiceretur ex Fixis, quam Fixae nobis e Terra uidentur: atque idcirco, ut sine praeiudicio partes mundi aspectabilis inter se comparemus, cauendum esse ne Lunam, uel Terram, uel Solem magnitudine Stellas superare arbitremur.
IXSolem et Fixas propria luce fulgere.III.9
Differunt autem inter se Stellae, non modo quod unae aliis sint maiores; sed etiam quod quaedam propria luce fulgeant, aliae uero tantum aliena. Ut inprimis de Sole dubium esse non potest, quin lucem qua oculos nostros perstringit, in se habeat: neque enim tantam ab omnibus Fixis simul sumptis mutuari potest, cum ipsae tantam ad nos non mittant, nec tamen a nobis magis distent quam a Sole; ac nullum aliud corpus apparet magis radiosum, a quo illam accipiat: si quod autem esset, procul dubio appareret. Idem de omnibus Stellis fixis facile credetur ab iis, qui considerabunt quam uiuidos radios uibrent, ac quantum a nobis et a Sole sint remotae: si enim alicuius Stellae fixae tam uicini essemus quam Solis, credibile est eam ipso non minorem, nec minus lucidam esse apparituram.
XLunam et alios Planetas lucem a Sole mutuari.III.10
Contra uero Lunam uidemus, ea tantum parte splendere quam Soli habet obuersam; unde cognoscimus illam esse proprio lumine destitutam, et tantum radios a Sole acceptos uersus oculos nostros reflectere. Quod idem etiam de Venere perspicillorum ope obseruatur. Idemque de Mercurio, Marte, Ioue et Saturno non difficulter persuadetur, ex eo quod eorum lumen obtusius siue placidius sit quam Fixarum, et a Sole non adeo distent, quin possint ab ipso illuminari.
XITerram ratione luminis a Planetis non differre.III.11
Denique idem de Terra experimur: conflata enim est ex opacis corporibus, quae Solis radios excipientia, illos non minus ualide quam Luna reflectunt; quin etiam nubibus est inuoluta, quae licet multo minus opacae sint, quam pleraeque aliae eius partes, saepe tamen ipsas uidemus, cum a Sole illustrantur, non minus albicantes esse quam Lunam; adeo ut sit satis manifestum, eam ratione luminis a Luna, Venere, Mercurio, aliisque Planetis non differre.
XIILunam, cum noua est, a Terra illuminari.III.12
Quod etiam confirmatur, ex eo quod, Luna existente inter Solem et Terram, eius facies quae a Sole non illustratur, debile quoddam lumen ostendat, quod facile coniicimus ad illam peruenire a Terra, quae tunc radios a Sole receptos eam uersus reflectit; minuitur enim paulatim, prout pars Terrae a Sole illuminata ab ea se auertit.
XIIISolem inter Fixas, et Terram inter Planetas posse numerari.III.13
Atque omnino, si Terram ex Ioue respiceremus, minor quidem, sed forte non minus lucida nobis appareret, quam hinc Iupiter appareat; ex uicinioribus autem Planetis, maior uideretur; sed ex Fixis, propter nimiam earum distantiam, omnem conspectum effugeret. Ex quibus sequitur ipsam inter Planetas, et Solem inter Stellas fixas posse numerari.
XIVFixas eandem semper a se mutuo distantiam retinere, non autem Planetas.III.14
Differunt etiam inter se Stellae in eo, quod illae quas Fixas uocamus, eandem semper a se mutuo distantiam, eundemque ordinem seruent; aliae autem assidue inter se situm mutent: unde Planetae siue errantes appellantur.
XVEasdem Planetarum apparentias per uarias hypotheses posse explicari.III.15
Equidem, ut in medio mari, tempore tranquillo, cum quis ex una naui alias eminus respicit inter se situm mutantes, saepe potest dubitare quibusnam ex illis, et annon etiam suae, motus (a quo procedit ista situs uariatio) sit tribuendus: ita errores Planetarum, e Terra conspecti, tales apparent, ut ex ipsis solis cognosci non possit, quibusnam corporibus sint proprie tribuendi. Cumque sint ualde inaequales et implicati, non facile est illos explicare, nisi ex uariis modis, quibus possunt intelligi, unum aliquem eligamus, secundum quem ipsos fieri supponamus. In quem finem inuentae sunt ab Astronomis tres diuersae hypotheses, hoc est, positiones, quae non ut uerae, sed tantum ut phaenomenis explicandis idoneae, considerantur.
XVIHypothesin Ptolemaei apparentiis non satisfacere.III.16
Harum prima est Ptolemaei, quae quoniam multis phaenomenis aduersatur (ut inprimis incremento et decremento luminis, quod in Venere sicut in Luna obseruatur), iam uulgo ab omnibus Philosophis reiici solet, ideoque hic a me praetermittetur.
XVIIHypotheses Copernici et Tychonis non differre in quantum hypotheses.III.17
Secunda est Copernici, et tertia Tychonis Brahe: quae duae, quatenus sunt tantum hypotheses, eodem modo phaenomenis satisfaciunt, et non magna inter ipsas differentia est, nisi quod illa Copernici aliquanto simplicior sit et clarior; adeo ut Tycho non habuerit occasionem illam mutandi, nisi quia non hypothesin dumtaxat, sed ipsam rei ueritatem explicare conabatur.
XVIIITychonem uerbo minus, sed re plus motus Terrae tribuere, quam Copernicum.III.18
Quippe, cum Copernicus non dubitasset motum Terrae tribuere, hoc Tycho tanquam in Physica ualde absurdum, atque a communi hominum sensu alienum, uoluit emendare; sed, quia ueram motus naturam non satis considerauit, uerbo tantum asseruit Terram quiescere, ac re ipsa plus motus ei concessit quam alter.
XIXMe accuratius quam Copernicum, et uerius quam Tychonem, Terrae motum negare.III.19
Quapropter ego, in hoc tantum ab utroque dissentiens, quod omnem motum uerius quam Tycho, et curiosius quam Copernicus, sim terrae detracturus: illam hic proponam hypothesin, quae omnium simplicissima, et tam ad phaenomena intelligenda, quam ad eorum causas naturales inuestigandas accommodatissima esse uidetur: ipsamque tantum pro hypothesi, non pro rei ueritate haberi uelim.
XXFixas supponendas esse a Saturno quammaxime distantes.III.20
Primo, quia nondum certi sumus, quantum a nobis distent Stellae fixae, nec possumus eas fingere tam remotas, ut hoc phaenomenis repugnet: ne simus contenti supponere ipsas esse supra Saturnum, ut uulgo omnes admittunt, sed libertatem sumamus quantumlibet altiores existimandi. Si enim earum altitudinem cum distantiis hic supra terram nobis notis uellemus comparare, illa, quae iam iis ab omnibus conceditur, non esset minus incredibilis quam quaeuis maior; si uero ad Dei creatoris omnipotentiam respiciamus, nulla potest cogitari tam magna, ut ideo sit minus credibilis quam quaeuis minor. Atque non tantum ad Planetarum, sed etiam ad Cometarum phaenomena commode explicanda, maximum spatium inter illas et sphaeram Saturni ponendum esse, infra ostendam.
XXISolem instar flammae ex materia quidem ualde mobili constare, sed non ideo ex uno loco in alium migrare.III.21
Secundo, quia Sol in hoc conuenit cum Fixis, et cum flamma, quod lumen a se ipso emittat: putemus eundem etiam in motu cum flamma, et in situ cum Fixis, conuenire. Nempe nihil quidem hic supra terram uidemus esse mobilius flamma; nam et alia corpora, iuxta quae posita est, nisi sint admodum solida et dura, particulatim dissoluit, ac secum mouet. Sed tamen eius motus fit tantum secundum partes, et tota migrare non solet ex uno loco in alium, nisi ab aliquo alio corpore, cui adhaereat, deferatur; qua ratione possumus etiam existimare Solem constare quidem ex materia ualde fluida et mobili, quae omnes coeli circumiacentis partes secum rapit; sed in hoc nihilominus Stellas fixas imitari, quod non ex una coeli regione in aliam migret.
XXIISolem a flamma differre, quod non ita egeat alimento.III.22
Neque incongrua uideri debet Solis cum flamma comparatio, ex eo quod nullam flammam hic uideamus quae non continuo egeat alimento; quod idem de Sole non obseruatur. Ex legibus enim naturae, non minus flamma, quam quoduis aliud corpus, ubi semel existit, semper existere perseuerat, nisi ab aliqua causa externa destruatur; sed, quia constat materia quammaxime fluida et mobili, assidue hic supra terram a materia circumiacente dissipatur; atque ideo eget alimento, non ut eadem quae iam existit conseruetur, sed tantum ut, dum ipsa extinguitur, semper alia noua in eius locum substituatur. Solem autem non ita destruunt partes coeli ei uicinae, ideoque non ita eget alimento quo reparetur. Sed tamen etiam infra ostendetur, nouam semper materiam in Solem ingredi, et [&] aliam ex eo elabi.
XXIIIFixas omnes in eadem sphaera non uersari, sed unamquamque uastum spatium circa se habere, aliis Fixis destitutum.III.23
Hicque notandum est, si Sol in situ non differat a Fixis, ipsas omnes in unius alicuius sphaerae circumferentia non uersari, quemadmodum multi supponunt, quia ille in eadem ista sphaerae circumferentia esse non potest. Sed, ut Sol uastum quoddam circa se spatium habet, in quo nulla Stella fixa continetur: ita singulae Fixae ab omnibus aliis ualde remotae esse debent, et unae multo magis quam aliae, a nobis et a Sole distare. Sic in hac figura, si S sit Sol, F f erunt Stellae fixae; atque aliae innumerae, supra et infra, et ultra huius figurae planum, per omnes spatii dimensiones sparsae intelligentur.
XXIVCoelos esse fluidos.III.24
Tertio, putandum est, non tantum Solis et Fixarum, sed totius etiam coeli materiam fluidam esse, siue liquidam: quod iam uulgo omnes Astronomi concedunt, quia uident phaenomena Planetarum uix aliter posse explicari.
XXVCoelos omnia corpora in se contenta secum deferre.III.25
Sed in hoc multi mihi uidentur errare, quod fluiditatem coelo tribuentes, illud tanquam spatium plane uacuum imaginentur, ita ut motibus quidem aliorum corporum non resistat, sed praeterea nullam habeat uim ad ipsa secum deferenda: neque enim in rerum natura ullum tale uacuum esse potest, ac fluidis omnibus hoc est commune, ut ideo tantum non resistant aliorum corporum motibus, quod in seipsis etiam habeant motum. Et quia hic motus facile in omnes partes determinatur, eius ui, cum in unam aliquam partem est determinatus, necessario secum deferunt alia omnia corpora in se contenta, quae a nulla causa externa retinentur, quantumuis ipsa sint. solida et quiescentia et dura; ut ex ante dictis est manifestum.
XXVITerram in coelo suo quiescere, sed nihilominus ab eo deferri.III.26
Quarto, cum uideamus Terram nullis columnis suffultam, nullisque funibus appensam, sed circumquaque fluidissimo tantum coelo cinctam esse, putemus quidem illam quiescere, ac nullam habere propensionem ad motum, quandoquidem nullam aduertimus. Sed ne putemus hoc obstare, quominus ab isto coelo deferatur, et eius motibus immota obsequatur: ut nauis, nullis uentis nec remis impulsa, nullisque anchoris alligata, in medio mari quiescit, etsi forte aquae ingens moles, occulto cursu delabens, ipsam secum ferat.
XXVIIIdemque sentiendum esse de omnibus Planetis.III.27
Et quemadmodum caeteri Planetae in hoc cum Terra conueniunt, quod sint opaci et radios Solis reflectant, non immerito arbitrabimur illos etiam in hoc ei similes esse, quod unusquisque quiescat in ea coeli regione in qua uersatur; quodque omnis uariatio situs quae in illis obseruatur, ex eo tantum procedat, quod omnis materia coeli, quae illos continet, moueatur.
XXVIIITerram, proprie loquendo, non moueri, nec ullos Planetas, quamuis a coelotransferantur.III.28
Hicque oportet eorum meminisse quae de natura motus supra dicta sunt: nempe illum quidem (si proprie loquamur, et secundum rei ueritatem), esse tantum translationem unius corporis ex uicinia eorum corporum, quae ipsum immediate contingunt et tanquam quiescentia spectantur, in uiciniam aliorum. Sed saepe etiam ex usu uulgi actionem omnem, qua corpus aliquod ex uno loco in alium migrat, motum uocari; et hoc sensu dici posse, eandem rem eodem tempore moueri ac non moueri, prout eius locum uarie determinamus. Unde sequitur nullum in Terra, nec etiam in aliis Planetis, motum proprie dictum reperiri: quia non transferuntur ex uicinia partium coeli quae illos immediate contingunt, quatenus istae partes coeli ut immotae considerantur. Ad hoc enim deberent ab omnibus simul seiungi, quod non fit; sed quia materia coeli fluida est, nunc unae eius particulis, nunc aliae, a Planeta quem contingunt remouentur, idque per motum qui illis tantum tribui debet, non autem Planetae: quemadmodum partiales translationes aquae et aÎris, quae in terrae superficie fiunt, non tribui solent ipsi terrae, sed illis aquae et aÎris partibus quae transferuntur.
XXIXNullum etiam motum Terrae esse tribuendum, quamuis motus improprie iuxta usum uulgi sumatur; sed tunc recte dici, alios Planetas moueri.III.29
Motum autem sumendo iuxta usum uulgi, dicendum quidem est Planetas alios omnes moueri, nec non etiam Solem et Fixas; sed non, nisi admodum incongrue, idem de Terra dici potest. Vulgus enim a Terrae partibus, ut immobilibus spectatis, Stellarum loca determinat; hasque eatenus moueri iudicat, quatenus a locis ita determinatis recedunt: quod commodum est ad usum uitae, ideoque rationi consentaneum. Quin etiam omnes ab ineunte aetate putauimus, Terram non esse globosam, sed planam, et in ea esse ubique idem sursum et idem deorsum, eosdemque mundi cardines, Orientem, Occidentem, Meridiem, et Septentrionem; quibus idcirco usi sumus ad reliquorum omnium corporum loca designanda. Sed si quis philosophus, animaduertens Terram esse globum in coelo fluido et mobili contentum, Solem autem et Stellas fixas eundem semper inter se situm seruare, his utatur ut immotis ad illius locum determinandum, et ideo affirmet ipsam moueri, absque ratione loquetur. Nam primo, iuxta philosophicum sensum, locus determinari non debet per corpora ualde remota, quales sunt Fixae, sed per contigua eius quod dicitur moueri. Ac deinde, iuxta usum uulgi, non est cur Fixas consideret ut immotas, potius quam Terram, nisi quod putet ultra ipsas non esse ulla alia corpora, a quibus separentur, et quorum respectu dici possint moueri, Terra autem quiescere, illo sensu quo dicit Terram moueri respectu Fixarum. Atqui hoc putare a ratione est alienum: cum enim mens nostra sit talis naturae, ut nullos in mundo limites agnoscat, quisquis ad immensitatem Dei et sensuum nostrorum infirmitatem attendet, aequius esse iudicabit suspicari, ultra illas omnes Stellas fixas quas uidemus, forte esse alia corpora, ad quae comparata Terra quiescere, ipsae autem omnes simul moueri dici possint, quam suspicari nulla posse talia esse.
XXXPlanetas omnes circa Solem a coelo deferri.III.30
Sic itaque sublato omni scrupulo de Terrae motu, putemus totam materiam coeli in qua Planetae uersantur, in modum cuiusdam uorticis, in cuius centro est Sol, assidue gyrare, ac eius partes Soli uiciniores celerius moueri quam remotiores, Planetasque omnes (e quorum numero est Terra) inter easdem istius coelestis materiae partes semper uersari. Ex quo solo, sine ullis machinamentis, omnia ipsorum phaenomena facillime intelligentur. Ut enim in iis fluminum locis, in quibus aqua in se ipsam contorta uorticem facit, si uariae festucae illi aquae incumbant, uidebimus ipsas simul cum ea deferri, et nonnullas etiam circa propria centra conuerti, et eo celerius integrum gyrum absoluere, quo centro uorticis erunt uiciniores; et denique, quamuis semper motus circulares affectent, uix tamen unquam circulos omnino perfectos describere, sed nonnihil in longitudinem et latitudinem aberrare: ita eadem omnia de Planetis absque ulla difficultate possumus imaginari, et per hoc unum cuncta eorum phaenomena explicantur.
XXXIQuomodo singuli Planetae deferantur.III.31
Sit itaque S Sol, et omnis materia coelestis eum circumiacens ita moueatur in easdem partes, nempe ab Occidente per Meridiem uersus Orientem, siue ab A per B uersus C, supponendo polum Borealem supra huius figurae planum eminere: ut ea quae est circa Saturnum, impendat fere annos triginta ad eum per totum circulum %saturnus% deferendum; ea uero quae est circa Iouem, intra annos 12 illum cum eius asseclis deferat per circulum %iuppiter%; sicque Mars duobus annis, Terra cum Luna uno anno, Venus octo mensibus, et Mercurius tribus, circuitus suos in circulis %mars%, %terra%, %uenus%, %mercurius%, materia coeli eos deferente, absoluant.
XXXIIQuomodo etiam Solis maculae.III.32
Nec non etiam corpora quaedam opaca, perspicillorum ope nobis conspicua, quae dicuntur Solis maculae, ipsiusque superficiei contigua sunt, spatio uiginti sex dierum eum circumeant.
XXXIIIQuomodo etiam Terra circa proprium centrum, et Luna circa Terram uehatur.III.33
Ac praeterea, ut saepe in aquarum uorticibus uidi contingere, in maiori illo coelestis materiae uortice sint alii minores uortices, unus in cuius centro sit Iupiter, alter in cuius centro sit Terra, qui in easdem partes ac maior uortex ferantur; et ille qui habet Iouem in centro, deferat circa ipsum quatuor eius asseclas, tali celeritate, ut remotissimus diebus 16, sequens diebus 7, tertius horis 85, et centri proximus horis 42 unum circuitum perficiat; sicque, dum semel in maiori /94/. circulo circa Solem ferentur, minores suos circulos circa Iouem aliquoties percurrant. Eodemque modo uortex, qui habet Terram in centro, efficiat ut Luna mensis spatio eam circumeat, ipsa autem Terra singulis diebus circa proprium axem integrum gyrum absoluat; ita ut eodem tempore quo Terra et Luna circulum communem semel peragrabunt, Terra 365 uicibus circa proprium centrum, et Luna duodecies circa Terram uertatur.
XXXIVMotus coelorum non esse perfecte circulares.III.34
Denique, ne putemus omnia centra Planetarum accurate in eodem plano semper consistere, nec circulos quos describunt esse omnino perfectos; sed, ut in omnibus aliis rebus naturalibus contingere uidemus, ista tantum praeterpropter talia esse, ac etiam labentibus saeculis continuo mutari arbitremur.
XXXVDe aberratione Planetarum in latitudinem.III.35
Nempe, si haec figura repraesentet planum, in quo centrum Terrae toto anno uersatur, quod uocatur planum Eclipticae atque ope Fixarum in coelo determinatur, putandum est unumquemque ex aliis Planetis in alio quodam plano uersari, ad hoc nonnihil inclinato, et ipsum intersecante in linea quae transit per centrum Solis: ita ut Sol in omnibus istis planis reperiatur. Exempli causa, orbita Saturni secat nunc Eclipticam in signis Cancri et Capricorni, supra ipsam autem attollitur, hoc est, uersus Boream inclinatur in Libra, et infra eandem uersus Austrum deprimitur in Ariete, angulusque ipsius inclinationis est circiter graduum 2 1/2. Sicque aliorum Planetarum orbitae secant Eclipticam in aliis locis; sed inclinatio in Ioue et Marte est minor, in Venere uno circiter gradu maior, et in Mercurio maxima: est enim fere 7 graduum. Ac praeterea etiam Solis maculae (saltem si uerae sint obseruationes Scheineri SI, post cuius diligentiam nihil circa istarum macularum phaenomena desiderari posse uidetur), in planis 7 gradibus aut amplius ad Eclipticam inclinatis, circa Solem uoluuntur; adeo ut earum motus hac in re non differat a motibus Planetarum. Luna etiam circa Terram fertur, in plano quod 5 gradibus ab Ecliptica deflectit; et Terra circa proprium axem in plano Aequatoris 23 1/2 gradibus ab Ecliptica deflectente; quod planum Aequatoris ipsa secum defert. Atque hae Planetarum aberrationes ab Ecliptica uocantur motus in latitudinem.
XXXVIDe motu in longitudinem.III.36
Ipsorum autem circuitiones circa Solem uocantur motus in longitudinem. Hique etiam in eo aberrant, quod non aequaliter ubique a Sole distent; sed hac aetate, Saturnus ab eo remotior est in Sagittario quam in Geminis, uicesima circiter distantiae suae parte; Iupiter in Libra remotior est quam in Ariete; sicque alii Planetae habent Aphelia et Perihelia sua aliis in locis. Post aliquot autem saecula, haec omnia mutata esse deprehendentur; ac singuli Planetae, nec non etiam Terra, planum in quo nunc est Ecliptica, diuersis in locis secabunt, et paulo magis uel minus ab illa deflectent; et illorum maximae ac minimae a Sole distantiae in aliis signis reperientur.
XXXVIIPhaenomena omnia per hanc hypothesin facillime intelligi.III.37
Iam uero non opus est ut ostendam, quo pacto ex hac hypothesi sequantur phaenomena diei et noctis, aestatis et hyemis, siue accessus Solis ad Tropicos, et eiusdem recessus, phasium Lunae, Eclipsium, stationum et retrogradationum quae apparent in Planetis, praecessionis aequinoctiorum, uariationis in obliquitate Eclipticae, ac similia: facile enim ab illis, qui uel prima elementa Astronomiae didicerunt, intelligentur.
XXXVIIIIuxta Tychonis hypothesin dicendum esse, Terram mouericirca proprium centrum.III.38
Sed breuiter adhuc dicam, quo pacto ex hypothesi Braheana, quam uulgo iam admittunt illi omnes qui Copernicanam repudiant, plus motus Terrae quam per hanc tribuatur. Primo, manente Terra iuxta eorum opinionem immobili, necesse est ut totum coelum, una cum stellis, circa ipsam singulis diebus uoluatur: quod intelligi non potest, quin simul intelligatur fieri translationem omnium partium Terrae, ex uicinia partium coeli quas tangunt in uiciniam aliarum; cumque haec translatio sit reciproca, ut supra dictum est, et eadem plane uis siue actio ad illam requiratur in Terra atque in coelo, nulla ratio est cur, propter ipsam, coelo potius quam Terrae motum tribuamus. Quinimo, iuxta superius dicta, Terrae duntaxat est tribuendus: quia fit secundum totam eius superficiem, non autem eodem modo secundum totam superficiem coeli, sed tantum secundum partem concauam, Terrae contiguam, quae ad conuexam comparata perexigua est. Nec refert si dicant, se non tantum putare concauam coeli stellati superficiem a terra separari, sed simul etiam conuexam ab alio coelo illud ambiente, nempe a coelo crystallino uel Empyreo; atque hanc esse rationem cur illum motum coelo potius tribuant quam terrae. Nullum enim haberi potest argumentum, quo probetur fieri talem separationem totius superficiei conuexae coeli stellati ab alio coelo ipsum ambiente; sed plane ex arbitrio illam fingunt. Atque ita, iuxta ipsorum hypothesin, ratio cur motus sit terrae tribuendus, est certa et euidens; ratio uero cur illum coelo tribuant, et Terrae quietem, est incerta et a sola illorum imaginatione efficta.
XXXIXAc etiam illam moueri circa Solem motu annuo.III.39
Ex eadem Tychonis hypothesi, Sol motu annuo circa Terram gyrans, non modo Mercurium et Venerem, sed etiam Martem, Iouem et Saturnum, qui ab eo remotiores sunt quam Terra, secum ducit: quod intelligi non potest, praesertim in coelo fluido, quale illud supponunt, quin tota coeli materia interiacens simul feratur, et interim Terra ui aliqua separetur a partibus istius materiae sibi contiguis, atque in ea circulum describat. Quapropter haec rursus separatio, quae est totius Terrae, ac peculiarem in ea actionem requirit, eius motus erit dicendus.
XLTerrae translationem nullam efficere aspectus diuersitatem in Fixis, propter maximam ipsarum distantiam.III.40
Unus autem adhuc in mea hypothesi scrupulus manet, ex eo quod, si Sol eundem semper situm inter Fixas seruet, necesse sit Terram, quae circa illum fertur, ad ipsas accedere ac recedere toto suae orbitae interuallo: quod tamen ex phaenomenis non potuit hactenus deprehendi. Sed hoc excusatur per immensam distantiam, quam inter nos et Fixas esse supponimus; talem scilicet, ut totus ille circulus qui a Terra describitur circa Solem, si ad eam comparetur, instar puncti sit habendus. Quod fateor incredibile uideri posse, magnalia Dei considerare non assuetis, et Terram ut praecipuam partem uniuersi, ac domicilium hominis, propter quem caetera omnia facta sint, spectantibus; sed Astronomis, qui iam omnes sciunt illam ad coelum comparatam instar puncti esse, non ita mirum uideri debet.
XLIHanc etiam Fixarum distantiam requiri ad motus Cometarum, quos iam constat esse in coelo.III.41
Ac praeterea Cometae, quos iam satis constat in nostro aÎre non uersari, ut nimis rudis antiquitas opinabatur, uastissimum istud spatium inter sphaeram Saturni et Fixas requirunt, ad omnes suas excursiones absoluendas: adeo enim uariae sunt, adeo immanes, et a Fixarum stabilitate atque a regulari Planetarum circa Solem circuitione adeo discrepantes, ut absque eo ad nullas naturae leges reuocari posse uideantur. Neque nos mouere debet quod Tycho et alii Astronomi, qui diligenter eorum parallaxes inuestigarunt, dixerint tantum illos esse supra Lunam, uersus sphaeram Veneris aut Mercurii, non autem supra ipsum Saturnum: hoc enim non minus recte ex suis calculis concludere potuissent, quam illud. Sed cum disputarent contra ueteres, qui Cometas inter meteora sublunaria numerabant, contenti fuerunt ostendere illos in coelo esse; nec ausi sunt omnem altitudinem, quam calculo deprehendebant, iis tribuere, ne minus facile crederetur.
XLIIOmnia quae hic in Terra uidemus, ad phaenomena etiam pertinere, sed non opus esse initio ad cuncta respicere.III.42
Praeter haec autem generaliora, possent adhuc particularia multa, non modo circa Solem, Planetas, Cometas et Fixas, sed praecipue etiam circa Terram (nempe illa omnia quae in eius superficie uidemus), inter phaenomena hic recenseri. Ut enim ueram huius mundi aspectabilis naturam agnoscamus, non satis est aliquas causas inuenire, per quas ea quae in coelo eminus aspicimus explicentur; sed ex iisdem etiam, illa omnia quae in Terra cominus intuemur, deduci debent. Atqui non opus est, ut illa omnia consideremus ad rerum generaliorum causas determinandas; sed tum demum ipsas postea recte a nobis determinatas fuisse cognoscemus, cum ex iisdem non ea dumtaxat ad quae respeximus, sed alia etiam omnia, de quibus antea non cogitauimus, explicari aduertemus.
XLIIIVix fieri posse quin causae, ex quibus omnia phaenomenaclare deducuntur, sint uerae.III.43
Et certe, si nullis principiis utamur nisi euidentissime perspectis, si nihil nisi per Mathematicas consequentias ex iis deducamus, et interim illa quae sic ex ipsis deducemus, cum omnibus naturae phaenomenis accurate consentiant, iniuriam Deo facere uideremur, si causas rerum, hoc pacto a nobis inuentas, falsas esse suspicaremur, tanquam si nos tam imperfectos genuisset, ut ratione nostra recte utendo fallamur.
XLIVMe tamen eas, quas hic exponam, pro hypothesibus tantum haberi uelle.III.44
Verumtamen, ne etiam nimis arrogantes esse uideamur, si de tantis rebus philosophando, genuinam earum ueritatem a nobis inuentam esse affirmemus, malim hoc in medio relinquere, atque omnia quae deinceps sum scripturus tanquam hypothesin proponere. Quae quamuis falsa esse existimetur, satis magnum operae pretium me fecisse arbitrabor, si omnia quae ex ipsa deducentur cum experimentis consentiant: ita enim ex ea tantundem utilitatis ad uitam, atque ex ipsius ueritatis cognitione, percipiemus.
XLVMeque etiam hic nonnullas assumpturum, quas constat falsas esse.III.45
Quinimo etiam, ad res naturales melius explicandas, earum causas altius hic repetam, quam ipsas unquam extitisse existimem. Non enim dubium est, quin mundus ab initio fuerit creatus cum omni sua perfectione: ita ut in eo et Sol et Terra et Luna, et Stellae extiterint; ac etiam in Terra non tantum fuerint semina plantarum, sed ipsae plantae; nec Adam et Eua nati sint infantes, sed facti sint homines adulti. Hoc fides Christiana nos docet, hocque etiam ratio naturalis plane persuadet. Attendendo enim ad immensam Dei potentiam, non possumus existimare illum unquam quidquam fecisse, quod non omnibus suis numeris fuerit absolutum. Sed nihilominus, ut ad plantarum uel hominum naturas intelligendas, longe melius est considerare, quo pacto paulatim ex seminibus nasci possint, quam quo pacto a Deo in prima mundi origine creati sint: ita, si quae principia possimus excogitare, ualde simplicia et cognitu facilia, ex quibus tanquam ex seminibus quibusdam, et sidera et Terram, et denique omnia quae in hoc mundo aspectabili deprehendimus, oriri potuisse demonstremus, quamuis ipsa nunquam sic orta esse probe sciamus, hoc pacto tamen eorum naturam longe melius exponemus, quam si tantum, qualia iam sint, describeremus. Et quia talia principia mihi uideor inuenisse, ipsa breuiter hic exponam.
XLVIQuaenam sint ea, quae hic assumo ad phaenomena omnia explicanda.III.46
Ex antedictis iam constat, omnium mundi corporum unam et eandem esse materiam, in quaslibet partes diuisibilem, ac iam reipsa in multas diuisam, quae diuersimode mouentur, motusque habent aliquo modo circulares, et semper eandem motuum quantitatem in uniuerso conseruant. At quam magnae sint istae partes materiae, quam celeriter moueantur, et quales circulos describant, non possumus sola ratione determinare: quia potuerunt ista innumeris modis diuersis a Deo temperari, et quemnam prae caeteris elegerit, sola experientia docere debet. Iamque idcirco nobis liberum est, quidlibet de illis assumere, modo omnia, quae ex ipso consequentur, cum experientia At quam magnae sint istae partes materiae, quam celeriter moueantur, et quales circulos describant, non possumus sola ratione determinare: quia potuerunt ista innumeris modis diuersis a Deo temperari, et quemnam prae caeteris elegerit, sola experientia docere debet. Iamque idcirco nobis liberum est, quidlibet de illis assumere, modo omnia, quae ex ipso consequentur, cum experientia consentiant. Itaque, si placet, supponemus omnem illam materiam, ex qua hic mundus adspectabilis est compositus, fuisse initio a Deo diuisam in particulas quam-proxime inter se aequales, et magnitudine mediocres, siue medias inter illas omnes, ex quibus iam coeli atque astra componuntur; easque omnes tantundem motus in se habuisse, quantum iam in mundo reperitur; et aequaliter fuisse motas, tum singulas circa propria sua centra, et separatim a se mutuo, ita ut corpus fluidum componerent, quale coelum esse putamus; tum etiam plures simul, circa alia quaedam puncta aeque a se mutuo remota, et eodem modo disposita ac iam sunt centra Fixarum; nec non etiam circa alia aliquanto plura, quae aequent numerum Planetarum. Ita scilicet ut illae omnes, quae continebantur in spatio AEI, uerterentur circa punctum S, et quae continebantur in spatio AEV, circa F, et ita de caeteris: sicque tot uarios uortices componerent, quot iam astra sunt in mundo.
XLVIIHarum suppositionum falsitatem non impedire, quominus ea quae ex ipsis deducentur, uera et certa esse possint.III.47
Quae pauca sufficere mihi uidentur, ut ex iis tanquam causis omnes qui in hoc mundo apparent effectus secundum leges naturae supra expositas oriantur. Et non puto alia simpliciora, uel intellectu faciliora, uel etiam probabiliora rerum principia posse excogitari. Etsi enim forte etiam ex Chao per leges naturae idem ille ordo qui iam est in rebus deduci posset, idque olim susceperim explicandum: quia tamen confusio minus uidetur conuenire cum summa Dei rerum creatoris perfectione, quam proportio uel ordo, et minus distincte etiam a nobis percipi potest, nullaque proportio, nullusue ordo simplicior est, et cognitu facilior, quam ille qui constat omnimoda aequalitate: idcirco hic suppono omnes materiae particulas initio fuisse, tam in magnitudine quam in motu, inter se aequales, et nullam in uniuerso inaequalitatem relinquo, praeter illam quae est in situ Fixarum, et quae unicuique coelum noctu intuenti tam clare apparet, ut negari plane non possit. Atque omnino parum refert, quid hoc pacto supponatur, quia postea iuxta leges naturae est mutandum. Et uix aliquid supponi potest, ex quo non idem effectus (quanquam fortasse operosius) per easdem naturae leges deduci possit: cum [&] enim illarum ope materia formas omnes quarum est capax, successiue assumat, si formas istas ordine consideremus, tandem ad illam quae est huius mundi poterimus deuenire: adeo ut hic nihil erroris ex falsa suppositione sit timendum.
XLVIIIQuomodo omnes coelestis materiae particulae factae sint sphaericae.III.48
Itaque, ut naturae legum efficacitatem in proposita hypothesi ostendere incipiamus, considerandum est illas particulas, in quas totam huius mundi materiam initio diuisam fuisse supponimus, non potuisse quidem initio esse sphaericas, quia plures globuli, simul iuncti, spatium continuum non replent; sed cuiuscumque figurae tunc fuerint, eas non potuisse successu temporis non fieri rotundas, quandoquidem uarios habuerunt motus circulares. Cum enim in principio satis magna ui motae fuerint, ut unae ab aliis seiungerentur, eadem illa uis perseuerans, haud dubie satis magna etiam fuit, ad earum omnes angulos, dum sibi mutuo postea occurrerunt, atterendos: ad hoc enim non tanta, quam ad illud, requirebatur. Et ex hoc solo, quod alicuius corporis anguli sic atterantur, facile intelligimus illud tandem fieri rotundum: quia hoc in loco nomen anguli ad omne id, quod in tali corpore ultra figuram sphaericam prominet, est extendendum.
XLIXCirca istas particulas sphaericas aliam esse debere materiam subtiliorem.III.49
Cum autem nullibi spatia omni corpore uacua esse possint, cumque rotundae illae materiae particulae, simul iunctae, perexigua quaedam interualla circa se relinquant: necesse est ista interualla quibusdam aliis materiae ramentis minutissimis, figuras ad ipsa implenda aptas habentibus, easque pro ratione loci occupandi perpetuo mutantibus, impleri. Nempe, dum earum materiae particularum, quae fiunt rotundae, anguli paulatim atteruntur, id quod ex ipsis eraditur adeo est minutum, et tantam celeritatem acquirit, ut sola ui sui motus in ramenta innumerabilia diuidatur; sicque impleat omnes angulos, quos aliae materiae particulae subingredi non possunt.
LHuius subtilioris materiae particulas facillime diuidi.III.50
Notandum enim est, quo minora sunt ista particularum aliarum ramenta, eo facilius moueri, atque in alia adhuc minutiora comminui posse: quia quo minora, eo plus habent superficiei, pro ratione suae molis: et occurrunt aliis corporibus secundum superficiem, diuiduntur uero secundum molem.
LIEasdem celerrime moueri.III.51
Notandum etiam est ipsa multo celerius agitari, quam alias materiae particulas, a quibus tamen suam agitationem acquirunt: quia, dum hae per rectas et patentes uias feruntur, expellunt ista per obliquas et angustas. Eadem ratione, qua uidemus ex folle, quamuis lente claudatur, aÎrem tamen ualde celeriter egredi, propter angustiam uiae per quam transit. Iamque supra demonstratum est, aliquam materiae portionem celerrime moueri, ac in partes reipsa indefinitas diuidi debere, ut uarii motus circulares et inaequales sine rarefactione uel uacuo fieri possint; nec ulla alia, praeter hanc, ad id apta reperitur.
LIITria esse huius mundi aspectabilis elementa.III.52
Iam itaque duo habemus genera materiae ualde diuersa, quae duo prima elementa huius mundi aspectabilis dici possunt. Primum est illius, quae tantam uim habet agitationis, ut aliis corporibus occurrendo, in minutias indefinitae paruitatis diuidatur, et figuras suas ad omnes angulorum ab iis relictorum angustias implendas accommodet. Alterum est eius, quae diuisa est in particulas sphaericas, ualde quidem minutas, si cum iis corporibus, quae oculis cernere possumus, comparentur; sed tamen certae ac determinatae quantitatis, et diuisibiles in alias multo minores. Tertiumque paulo post inueniemus, constans partibus uel magis crassis, uel figuras minus ad motum aptas habentibus. Et ex his tribus omnia huius mundi aspectabilis corpora componi ostendemus: nempe Solem et Stellas fixas ex primo, Coelos ex secundo, et Terram cum Planetis et Cometis ex tertio. Cum enim Sol et Fixae lumen ex se emittant, Coeli illud transmittant, Terra, Planetae, ac Cometae remittant: triplicem hanc differentiam in aspectum incurrentem, non male ad tria elementa referemus.
LIIITres etiam in illo coelos distingui posse.III.53
Non male etiam omnem materiam, in spatio AEI comprehensam, quae gyrat circa centrum S, pro primo coelo sumemus; et omnem illam, quae circa centra F, f, innumerabiles alios uortices componit, pro secundo; et denique quidquid ultra illos duos coelos reperitur, pro tertio. Existimamusque hoc tertium, respectu secundi, esse immensum, et secundum, respectu primi, permagnum. Sed tertii coeli consideratio non est huius loci: quia nullo modo a nobis spectari potest in hac uita, et de mundo tantum aspectabili tractamus. Vortices autem, quorum centra F, f, omnes simul pro uno tantum coelo numeramus, quia sub una et eadem ratione a nobis considerantur; sed uorticem S, licet hic non appareat ab aliis diuersus, pro peculiari tamen coelo, et quidem omnium primo, sumimus: quia Terram habitationem nostram paulo post in illo inueniemus, ideoque multo plura in ipso habebimus spectanda quam in reliquis, et nomina rebus, non propter ipsas, sed tantum ad nostras de iis cogitationes explicandas, imponere solemus.
LIVQuomodo Sol et Fixae formatae sint.III.54
Creuit autem initio paulatim materia primi elementi, ex eo quod particulae secundi assiduo motu se inuicem magis ac magis attererent; cumque maior eius quantitas fuit in uniuerso, quam necesse erat ad implenda exigua illa spatia, quae inter particulas sphaericas secundi elementi sibi mutuo incumbentes reperiuntur, quidquid ex ea residui fuit, postquam spatia ista impleta sunt, ad centra S, F, f, confluxit; ibique corpora quaedam sphaerica fluidissima composuit: nempe Solem in centro S, ac Stellas fixas in aliis centris. Postquam enim particulae secundi elementi fuerunt magis attritae, minus spatii occuparunt quam prius, nec ideo ad centra usque se extenderunt, sed ab iis aequaliter omni ex parte recedentes, loca ibi sphaerica reliquerunt, a materia primi elementi, ex omnibus circumiacentibus locis eo affluente, replenda.
LVQuid sit lux.III.55
Ea enim est lex naturae, ut corpora omnia quae in orbem aguntur, quantum in se est, a centris sui motus recedant. Atque hic illam uim, qua sic globuli secundi elementi, nec non etiam materia primi circa centra S, F, congregata, recedere conantur ab istis centris, quam potero accuratissime explicabo. In ea enim sola lucem consistere infra ostendetur; et ab ipsius cognitione multa alia dependent.
LVIQuis conatus ad motum in rebus inanimatis sit intelligendus.III.56
Cum dico globulos secundi elementi recedere conari a centris circa quae uertuntur, non putandum est idcirco me illis aliquam cogitationem affingere, ex qua procedat iste conatus; sed tantum ipsos ita esse sitos, et ad motum incitatos, ut reuera sint eo uersus ituri, si a nulla alia causa impediantur.
LVIIQuomodo in eodem corpore conatus ad diuersos motus simul esse possint.III.57
Quia uero frequenter multae causae diuersae agunt simul in idem corpus, atque unae aliarum effectus impediunt, prout ad has uel illas respicimus, dicere possumus ipsum eodem tempore tendere, siue ire conari, uersus diuersas partes. Ut, exempli causa, lapis A, in funda EA, circa centrum E rotatus, tendit quidem ab A uersus B, si omnes causae, quae occurrunt ad eius motum determinandum, simul spectentur, quia reuera eo uersus fertur. Sed si respiciamus ad solam uim motus quae in ipso est, dicemus illum, cum est in puncto A, tendere uersus C, iuxta legem motus supra expositam: ponentes scilicet lineam AC esse rectam, quae tangit circulum in puncto A. Si enim lapis e funda egrederetur, eo temporis momento, quo ueniendo ex L peruenit ad punctum A, reuera pergeret ab A uersus C, non uersus B; ac quamuis funda hunc effectum impediat, non tamen impedit conatum. Si denique non respiciamus ad totam istam uim motus, sed tantum ad illam eius partem quae a funda impeditur, eam scilicet distinguentes ab alia eius parte quae sortitur suum effectum, dicemus hunc lapidem, dum est in puncto A, tendere tantum uersus D, siue recedere conari a centro E secundum lineam rectam EAD.
LVIIIQuomodo ea quae circulariter mouentur, conentur recedere a centro sui motus.III.58
Quod ut clare intelligatur, conferamus motum quo lapis, in puncto A existens, ferretur uersus C, si a nulla alia ui impediretur, cum motu quo formica, in eodem puncto A existens, moueretur etiam uersus C, si linea EY esset baculus, supra quem recta incederet ab A uersus Y, dum interim ipse baculus uerteretur circa centrum E, ac eiusdem baculi punctum A describeret circulum ABF, essentque hi duo motus ita inter se contemperati, ut formica perueniret ad X cum baculus esset in C, et ad Y cum baculus esset in G, atque ita ipsa semper existeret in linea recta ACG. Ac deinde conferamus etiam eam uim, qua idem lapis, actus in funda secundum lineam circularem ABF, recedere conatur a centro E, secundum lineas rectas AD, BC, FG, cum conatu qui remaneret in formica, si uinculo uel glutino aliquo detineretur in puncto A supra baculum EY, dum interim iste baculus eam deferret circa centrum E per lineam circularem ABF; ac ipsa totis uiribus conaretur ire uersus Y, atque ita recedere a centro E secundum lineas rectas EAY, EBY, et similes.
LIXQuanta sit uis istius conatus.III.59
Scio quidem motum istius formicae fore initio tardissimum, atque ideo eius conatum, si tantum ad principium motus referatur, non uideri magnum esse posse: atqui profecto non plane nullus est, et dum sortitur effectum, augetur, adeo ut motus ex eo proueniens satis celer esse possit. Nam, ut adhuc alio utamur exemplo, si EY sit canalis, in quo globulus A contineatur, primo quidem temporis momento, quo iste canalis agetur in gyrum circa centrum E, globulus A motu tantum tardissimo progredietur uersus Y; sed secundo momento paulo celerius incedet: priorem enim uim retinebit, ac praeterea nouam acquiret a nouo conatu recedendi a centro E: quia, quandiu durat motus circularis, tamdiu ille conatus durat, et quasi renouatur singulis momentis. Atque hoc experientia confirmat: si enim canalis EY ualde celeriter agatur circa centrum E, breui globulus, in eo existens, ab A ad Y perueniet. Idemque etiam experimur in funda: quo celerius enim lapis in ea rotatur, eo magis funis intenditur; atque ista tensio, a sola ui qua lapis recedere conatur a centro sui motus exorta, exhibet nobis istius uis quantitatem.
LXHunc conatum reperiri in materia coelorum.III.60
Quod uero hic de lapide in funda, uel de globulo in canali circa centrum E rotato, dictum est, facile intelligitur eodem modo de omnibus globulis secundi elementi: quod nempe unusquisque satis magna ui recedere conetur a centro uorticis in quo gyratur: retinetur enim hinc inde ab aliis globulis circumpositis, non aliter quam lapis a funda. Sed praeterea ista uis in illis multum augetur, ex eo quod superiores ab inferioribus, et omnes simul a materia primi elementi, in centro cuiusque uorticis congregata, premantur. Ac primo quidem, ut accurate omnia distinguantur, de solis istis globulis hic agemus; nec ad materiam primi elementi magis attendemus, quam si spatia omnia, quae ab illa occupantur, uacua essent, hoc est, quam si plena essent materia, quae aliorum corporum motus nullo modo iuuaret, nec impediret. Nullam enim aliam esse posse spatii uacui ueram ideam, ex antedictis est manifestum.
LXIIpsum efficere, ut corpora Solis et Fixarum sint rotunda.III.61
Cum globuli omnes qui uoluuntur circa S, in uortice AEI, conentur recedere ab S, ut iam demonstratum est, satis patet illos, qui sunt in linea recta SA, premere se mutuo omnes uersus A; et illos, qui sunt in linea recta SE, premere se uersus E, atque ita de caeteris: adeo ut, si non sint satis multi ad occupandum omne spatium inter S et circumferentiam AEI, totum quod non occupant, relinquatur uersus S. Et quoniam ii qui sibi mutuo incumbunt (exempli causa, ii qui sunt in linea recta SE), non omnes instar baculi simul uertuntur, sed uni citius, alii tardius circuitum suum absoluunt, ut infra fusius exponetur, spatium quod relinquunt uersus S, non potest non esse rotundum. Etsi enim fingeremus plures globulos initio fuisse in linea recta SE, quam in SA uel SI, adeo ut infimi lineae SE uiciniores essent centro S, quam infimi lineae SI: quia [&] tamen infimi illi citius circuitum absoluissent quam superiores, nonnulli ex ipsis adiunxissent se statim extremitati lineae SI, ut sic tanto magis recederent ab S; ideoque nunc omnes infimi istarum linearum aequaliter remoti sunt a puncto S, et ita spatium BCD, quod circa illud relinquunt, est rotundum.
LXIIEundem efficere, ut materia coelestis ab omnibus punctis circumferentiae cuiusque stellae uel Solis recedere conetur.III.62
Praeterea notandum est, non modo globulos omnes qui sunt in linea recta SE, se inuicem premere uersus E; sed etiam unumquemque ex ipsis premi ab omnibus aliis, qui continentur inter lineas rectas ab illo ad circumferentiam BCD ductas, et ipsam tangentes. Ita, exempli causa, globulus F premitur ab omnibus aliis, qui sunt intra lineas BF et DF, siue in spatio triangulari BFD, non autem sic a reliquis: adeo ut, si locus F esset uacuus, uno et eodem temporis momento, globuli omnes in spatio BFD contenti accederent, quantum possent, ad illum replendum, non autem ulli alii. Nam, quemadmodum uidemus eandem uim grauitatis, quae lapidem in libero aÎre cadentem recta ducit ad centrum terrae, illum etiam oblique eo deferre, cum impeditur eius motus rectus a plani alicuius decliuitate: ita non dubium est quin eadem uis, qua globuli omnes in spatio BFD contenti recedere conantur a centro S secundum lineas rectas ab illo centro eductas, sufficiat ad ipsos etiam inde remouendos, per lineas a centro isto declinantes.
LXIIIGlobulos materiae coelestis se mutuo non impedire in isto conatu.III.63
Hocque exemplum grauitatis rem aperte declarabit, si consideremus globos plumbeos in uase BFD contentos, et sibi mutuo sic incumbentes, ut, foramine facto in fundo uasis F, globus 1 ui grauitatis suae descendat; simul enim alii duo 2, 2, illum sequentur, et hos subsequentur alii tres 3, 30, 3, et sic de caeteris; ita ut eodem temporis momento, quo infimus 1 incipiet moueri, alii omnes, in spatio triangulari BFD contenti, simul descendant, reliquis immotis. Ubi quidem notare licet duos globos 2, 2, postquam aliquantulum sequuti sunt globum 1 descendentem, se mutuo impedire ne ulterius pergant. Sed idem in globulis secundi elementi locum non habet: cum enim in perpetuo sint motu, quamuis aliquando possit contingere, ut eodem plane modo sint dispositi ac globi plumbei in hac figura depicti, hoc non nisi per minimum temporis punctum, quod instans uocant, durare potest, et ideo continuitatem earum motus non interrumpit. Ac praeterea notandum est uim luminis, non in aliqua motus duratione consistere, sed tantummodo in pressione siue in prima praeparatione ad motum, etsi forte ex ea motus ipse non sequatur.
LXIVOmnes lucis proprietates in isto conatu inueniri: adeo ut lux eius ope cerni posset tanquam ex stellis manans, etsi nulla uis esset in ipsis stellis.III.64
Ex quibus clare percipitur, quo pacto actio illa, quam pro luce accipio, a Solis uel cuiuslibet Stellae fixae corpore in omnes partes aequaliter se diffundat; et in minimo temporis momento ad quamlibet distantiam extendatur; et id quidem secundum lineas rectas, non a solo corporis lucidi centro, sed etiam a quibuslibet aliis eius superficiei punctis eductas. Unde reliquae omnes lucis proprietates deduci possunt. Quodque forte multis paradoxum uidebitur, haec omnia ita se haberent in materia coelesti, etiamsi nulla plane esset uis in Sole, alioue astro circa quod gyratur: adeo ut, si corpus Solis nihil aliud esset quam spatium uacuum, nihilominus eius lumen, non quidem tam forte, sed quantum ad reliqua, non aliter quam nunc cerneremus, saltem in circulo secundum quem materia coeli mouetur; nondum enim hic omnes sphaerae dimensiones consideramus. Ut autem etiam possimus explicare, quidnam sit in ipso Sole ac Stellis, quo ista uis luminis augeatur et secundum omnes sphaerae dimensiones diffundatur, nonnulla de coelorum motu [&] sunt praemittenda.
LXVCuiusque uorticis coelorum polos, tangere partes aliorum uorticum ab eorum polis remotas.III.65
Quacumque ratione moti fuerint ab initio singuli eorum uortices, iam debent esse ita inter se compositi, ut unusquisque in eam partem feratur, secundum quam reliquorum omnium circumstantium motus minus illi aduersantur: quia tales sunt leges naturae, ut motus cuiusque corporis alterius occursu facile possit inflecti. Quamobrem si ponamus primum uorticem, cuius centrum S, ferri ab A per E uersus I, alius uortex ei uicinus, cuius centrum F, ferri debet ab A per E uersus V, si nulli alii circumiacentes impediant: sic enim eorum motus optime inter se consentient. Eodemque modo tertius uortex, cuius centrum non sit in plano SAFE, sed supra illud extans, cum centris S et F triangulum constituat, et qui duobus aliis uorticibus AEI et AEV in linea AE iungatur, ferri debet ab A per E sursum uersus. Quo posito quartus uortex, cuius centrum f, ferri non potest ab E uersus I, ut eius motus conueniat cum motu primi, quia sic aduersaretur motibus secundi et tertii; nec ab E uersus V, quemadmodum secundus, quia repugnarent primus et tertius; nec denique ab E sursum uersus, ut tertius, quia repugnarent primus et secundus: atque ideo superest, ut unum ex polis suis habeat uersus E, aliumque in parte opposita uersus B, uertaturque circa axem EB, ab I ad V.
LXVIMotus istorum uorticum aliquo modo inflecti, ut inter se consentiant.III.66
Atque hic etiam notari debet, nonnihil adhuc contrarietatis in istis motibus fore, si trium priorum uorticum eclipticae, hoc est, circuli a polis remotissimi, sibi mutuo directe occurrant in puncto E, in quo sit polus quarti uorticis. Nam si, exempli causa, IVX sit illa eius pars, quae est circa polum E, uertiturque in orbem secundum ordinem notarum IVX, primus uortex radet illam secundum lineam rectam EI, aliasque ipsi parallelas, et secundus uortex eandem radet secundum lineam EV, et tertius secundum lineam EX, qua ratione motui eius circulari nonnihil repugnabunt. Sed hoc facile natura per leges motus emendat, trium priorum uorticum eclipticas nonnihil inflectendo in eam partem, secundum quam uertitur quartus IVX; quo fit ut illi postea ipsum radant, non secundum lineas rectas EI, EV, EX, sed secundum obliquas 1 I, 2 V, 3 X, et ita cum ipsius motu plane consentiant.
LXVIIDuorum uorticum polos se mutuo tangere non posse.III.67
Nec sane ullus mihi uidetur excogitari posse alius modus, secundum quem uariorum istorum uorticum motus sibi mutuo minus aduersentur. Si enim duorum polos se mutuo tangere supponamus, uel ambo in easdem partes ferentur, et ita in unum uorticem coalescent; uel in contrarias, et ita sibi mutuo quammaxime repugnabunt. Atque ideo, quamuis non tantum mihi assumam, ut omnium coeli uorticum situs et motus ausim determinare, puto tamen generaliter posse affirmari, atque hic satis esse demonstratum, polos cuiusque uorticis non tam uicinos esse polis aliorum uorticum contiguorum, quam partibus ab ipsorum polis ualde remotis.
LXVIIIVortices istos esse magnitudine inaequales.III.68
Praeterea, inexplicabilis illa uarietas quae apparet in situ Fixarum, plane ostendere uidetur, illos uortices qui circa ipsas uoluuntur, non esse inter se aequales. Quod autem nulla Stella fixa esse possit, nisi in centro alicuius talis uorticis, ex ipsarum luce iudico esse manifestum: lucem enim accuratissime per tales uortices, ac sine illis nulla alia ratione, posse explicari, partim ex iam dictis, partim ex infra dicendis patebit. Et cum nihil plane aliud in Fixis sensu percipiamus, praeter ipsarum lucem et apparentem situm, nullam habemus rationem aliud iis tribuendi, quam quod ad haec duo explicanda requiri iudicamus. At non magis requiritur ad lucem explicandam, ut uortices materiae coelestis circa ipsas uoluantur, quam ad apparentem earum situm, ut isti uortices sint magnitudine inaequales. Sed sane si sint inaequales, necesse est, ut quorundam partes a polis remotae tangant aliorum partes polis uicinas: quia maiorum et minorum similes partes ad inuicem applicari non possunt.
LXIXMateriam primi elementi ex polis cuiusque uorticis fluere uersus centrum, et ex centro uersus alias partes.III.69
Ex his autem cognosci potest, materiam primi elementi fluere continuo uersus centrum cuiusque uorticis, ex aliis circumiacentibus uorticibus, per partes eius polis uicinas; ac uice uersa, ex ipso in alios circumiacentes uortices effluere, per partes ab eiusdem polis remotas. Nam si ponamus, exempli causa, AYBM esse uorticem primi coeli, in cuius centro est Sol, eiusque polos esse A australem, et B borealem, circa quos totus gyrat; quatuorque circumiacentes uortices K, O, L, C, gyrare circa axes TT, YY, ZZ, et MM, ita ut ille tangat duos O et C in ipsorum polis, et alios duos K et L in partibus ab eorum polis ualde remotis: patet ex antedictis, omnem eius materiam recedere conari ab axe AB, atque ideo maiori ui tendere uersus partes Y et M, quam uersus A et B. Cumque in Y et M occurrat polis uorticum O et C, in quibus non magna est uis ad ei resistendum; et in A et B occurrat partibus uorticum K et L, quae ab eorum polis sunt remotissimae, ac proinde maiorem habent uim ad eundum ab L et K uersus S, quam partes circumpolares uorticis S ad eundum uersus L et K: non dubium est, quin materia, quae est in K et L, progredi debeat uersus S, atque illa, quae est in S, uersus O et C.
LXXIdem de materia secundi elementi non posse intelligi.III.70
Atque id quidem non tantum de materia primi elementi, sed etiam de globulis secundi esset intelligendum, si nullae causae peculiares horum motum eo uersus impedirent. Verum, quia multo celerior est agitatio primi elementi quam secundi, semperque ipsi liber est transitus per illos exiguos angulos, qui a globulis secundi occupari non possunt, etsi fingeremus omnem materiam, tam primi quam secundi elementi, contentam in uortice L, uno et eodem tempore a loco medio inter centra S et L progredi coepisse uersus S, intelligeremus tamen illam primi elementi citius ad centrum S peruenire debuisse, quam illam secundi. Atqui materia primi elementi, sic in spatium S ingressa, tanta ui protrudit globulos secundi, non modo uersus eclipticam eg uel MY, sed maxime etiam uersus polos fd uel AB, quemadmodum mox explicabo, ut hac ratione impediat, ne illi qui ueniunt ex uortice L, propius accedant uersus S, quam usque ad certum aliquem terminum, qui hic litera B notatus est. Idemque de uortice K, et aliis omnibus est iudicandum.
LXXIQuae sit ratio huius diuersitatis.III.71
Praeterea etiam considerare oportet, particulas secundi elementi quae uoluuntur circa centrum L, non solum habere uim recedendi ab isto centro, sed etiam perseuerandi in sua celeritate; quae duo sibi quodammodo aduersantur: quia, dum gyrant in uortice L, a uicinis aliis uorticibus, qui supra et infra planum huius figurae intelligendi sunt, intra certos terminos cohibitae, non possunt euagari uersus B, quin tardius moueantur inter L et B, quam inter L et alios uicinos uortices, extra planum huius figurae intelligendos; et quidem tanto tardius, quanto spatium LB erit maius. Nam, cum circulariter moueantur, non possunt plus temporis impendere in transeundo inter L et istos alios uortices, quam inter L et B. Atque idcirco, uis quam habent ad recedendum a centro L, efficit quidem ut nonnihil euagentur uersus B, quia ibi occurrunt partibus circumpolaribus uorticis S, quae non difficulter ipsis cedunt; sed ex aduerso uis quam habent, ad retinendam celeritatem sui motus, impedit ne usque adeo euagentur, ut ad S perueniant. Quod idem non habet locum in materia primi elementi: etsi enim in hoc consentiat cum particulis secundi, quod simul cum ipsis gyrando, recedere conetur a centris uorticum in quibus continetur; in eo tamen maxime dissentit, quod non opus sit ut quidquam de sua celeritate remittat, cum ab istis centris recedit, quia ubique fere aequales inuenit uias, ad motus suos continuandos: nempe in angustiis angulorum, qui a globulis secundi elementi non implentur. Quamobrem non dubium est, quin materia ista primi elementi continuo fluat uersus S, per partes polis A et B uicinas, non modo ex uorticibus K et L, sed etiam ex pluribus aliis, qui non exhibentur in hac figura; quia non omnes in eodem plano sunt intelligendi, nec uerum eorum situm, nec magnitudinem, nec numerum possum determinare. Non etiam dubium est, quin eadem materia effluat ex S uersus uortices O et C, ac etiam uersus plures, sed quorum nec situm, nec magnitudinem, nec numerum definio. Ut neque definio, an eadem illa materia ex O et C statim reuertatur ad K et L, an potius digrediatur ad multos alios uortices, a primo coelo remotiores, antequam circulum sui motus absoluat.
LXXIIQuomodo moueatur materia, quae Solem componit.III.72
Sed paulo diligentius est considerandum, quomodo ipsa moueatur in spatio d e f g. Nempe illa eius pars, quae uenit ab A, recta pergit usque ad d, ubi globulis secundi elementi occurrens, illos uersus B propellit; eodemque modo alia pars, quae uenit a B, recta pergit usque ad f, ubi occurrit globulis secundi elementi, quos repellit uersus A. Et statim tam quae est uersus d, quam quae uersus f, reflectitur in omnes partes uersus eclipticam e g, omnesque globulos secundi elementi circumiacentes aequaliter pellit; ac denique per meatus, qui sunt inter istos globulos circa eclipticam e g, uersus M et Y elabitur. Praeterea, dum ista materia primi elementi proprio motu sic recta fertur ab A et B uersus d et f, fertur etiam circulariter motu totius uorticis circa axem AB, adeo ut singula eius ramenta lineas spirales, siue in modum cochleae contortas, describant; quae spirales postea, cum ad d et f peruenerunt, inde utrimque reflectuntur uersus eclipticam eg. Et quia spatium defg maius est quam meatus, per quos materia primi elementi in illud ingreditur, uel ex ipso egreditur, idcirco semper ibi aliqua eius materiae pars manet, corpusque fluidissimum componit, quod perpetuo circa axem fd se ipsum rotat.
LXXIIIVarias esse inaequalitates in situ corporis Solis.III.73
Notandumque est in primis, hoc corpus sphaericum esse debere. Quamuis enim ob inaequalitatem uorticum non putandum sit, omnino aequalem copiam materiae primi elementi summitti uersus S, a uorticibus uicinis unius poli atque a uicinis alterius; nec etiam istos uortices ita esse sitos, ut materiam illam in partes directe oppositas mittant; nec alios uortices, primum coelum uersus eius eclipticam tangentes, certum aliquem ipsius circulum, qui pro ecliptica sumi possit, eodem modo respicere, materiamque ex S per omnes partes istius circuli, aliasque ipsi uicinas egredientem, pari facilitate in se admittere: non tamen inde ullae inaequalitates in figura Solis argui possunt, sed tantum in eius situ, motu et quantitate. Nempe si uis materiae primi elementi, uenientis a polo A uersus S, maior sit quam uenientis a polo B, illa quidem materia priusquam alterius occursu repelli possit, longius progredietur uersus B, quam haec altera uersus A; sed ita longius progrediendo, eius uis minuetur; ac iuxta leges naturae, se mutuo tandem ambae repellent illo in loco, in quo earum uires erunt inter se plane aequales, atque ibi corpus Solis constituent: quod proinde remotius erit a polo A, quam a polo B. Sed non maiori ui pellentur globuli secundi elementi, in eius circumferentiae parte d, quam in parte f, nec ideo circumferentia ista minus erit rotunda. Item, si materia primi elementi facilius egrediatur ex S uersus O, quam uersus C (illic scilicet liberius spatium inueniendo), hoc ipso corpus S nonnihil accedet uersus O, et isto accessu spatium interiectum minuendo, ibi tandem sistetur, ubi uis erit utrimque aequalis. Atque ita, quamuis ad solos quatuor uortices L, C, K, O, respiceremus, modo tantum eos supponamus esse inter se inaequales, inde sequitur, Solem S, nec in spatio medio inter O et C, nec etiam in medio inter L et K, esse debere. Maiorque adhuc in eius situ inaequalitas potest intelligi ex eo, quod alii plures uortices ipsum circumstent.
LXXIVVarias etiam esse in eius materiae motu.III.74
Praeterea, si materia primi elementi, ueniens ex uorticibus K et L, non secundum lineas tam rectas feratur [&] uersus S, quam uersus alias aliquas partes, exempli causa, quae uenit ex K uersus e, quae autem ex L uersus g: hinc fiet ut poli fd, circa quos tota Solis materia uertetur, non sint in lineis rectis a K et L ad S ductis, sed Australis f aliquanto magis uersus e accedat, et Borealis d uersus g. Item, si linea recta SM, per quam materia primi elementi facillime egreditur ab S uersus C, transeat per punctum circumferentiae fed, uicinius puncto d quam puncto f; ac linea SY, per quam ista materia praecipue tendit ab S uersus O, transeat per punctum circumferentiae fgd, uicinius puncto f quam puncto d: hinc fiet ut e g Solis ecliptica, siue planum in quo mouetur illa eius materia, quae maximum circulum describit, paulo magis inclinetur a parte e uersus polum d, quam uersus polum f, sed tamen non tantum quam linea recta SM; atque ex parte g magis inclinetur uersus f quam uersus d, sed etiam non tantum quam recta SY. Unde sequetur axem, circa quem tota Solis materia uertitur, et cuius extremitates sunt poli fd, non esse lineam accurate rectam, sed nonnihil [&] curuam siue inflexam; materiamque istam aliquanto celerius gyrare inter e et d, uel inter f et g, quam inter e et f, uel d et g; ac forte etiam, non omnino aequali celeritate gyrare inter e et d, atque inter f et g.
LXXVEas tamen non impedire ne eius figura sit rotunda.III.75
Quod tamen non potest impedire, ne ipsius corpus sit quam-proxime rotundum: quia interim alius eius motus, a polis uersus eclipticam, inaequalitates istas compensat. Eademque ratione, qua uidemus ampullam uitream ex eo solo fieri rotundam, quod aÎr in eius materiam igne liquefactam per tubum ferreum immittatur; quia nempe iste aÎr non maiori ui ab ampullae orificio in eius fundum tendit, quam inde in omnes alias partes reflectitur, et aeque facile illas omnes pellit: ita materia primi elementi, corpus Solis per eius polos ingressa, debet omnes globulos secundi elementi circumiacentes, aequaliter undequaque repellere; non minus illos in quos oblique tantum reflectitur, quam illos in quos directe impingit.
LXXVIDe motu primi elementi, dum uersatur inter globulos secundi.III.76
Notandum deinde materiam istam primi elementi, quamdiu uersatur inter globulos secundi, habere quidem motum rectum, a polis AB ad Solem, et a Sole ad eclipticam YM, ac circularem circa polos toti coelo AMBY communem; sed praeterea etiam, maximam et praecipuam partem suae agitationis impendere in minutiarum suarum figuris assidue mutandis, ut omnes exiguos angulos, per quos transit, accurate possit implere. Unde fit, ut eius uis, ualde diuisa, debilior sit; ac singulae eius minutiae motibus globulorum secundi elementi sibi uicinorum obsequantur, semperque paratae sint ad exeundum ex illis angustiis, in quibus ad tam obliquos motus coguntur, atque ad recta pergendum uersus quascumque partes. Eam autem materiam, quae est in corpore Solis coaceruata, ualde multum [&] uirium ibi habere, propter consensum suarum omnium partium in eosdem celerrimos motus, omnesque illas suas uires impendere in globulis secundi elementi circumiacentibus hinc inde propellendis.
LXXVIIQuomodo Solis lumen non modo uersus Eclipticam, sed etiam uersus polos se diffundat.III.77
Atque ex his potest intelligi, quantum materia primi elementi conferat ad illam actionem, in qua lucem consistere ante monuimus; et quomodo illa actio non modo uersus eclipticam, sed etiam uersus polos in omnes partes se diffundat. Nam primo, si putemus esse aliquod spatium in H, sola materia primi elementi repletum, et tamen satis magnum ad unum aut plures ex globulis secundi recipiendos, non dubium est quin, uno et eodem temporis momento, globuli omnes contenti in cono dHf, cuius basis est concauum hemisphaerium def, uersus illud accedant.
LXXVIIIQuomodo uersus Eclipticam se diffundat.III.78
Iamque id supra ostensum est de globulis contentis in triangulo, cuius basis erat semicirculus eclipticae solaris, quamuis nondum ulla actio primi elementi spectaretur; sed nunc hoc ipsum de iisdem, simulque etiam de reliquis in toto cono contentis, huius primi elementi ope clarius patebit. Ea enim eius pars, quae corpus Solis componit, tam globulos secundi elementi qui sunt uersus eclipticam e, quam etiam eos qui sunt uersus polos d, f, ac denique omnes qui sunt in cono dHf, uersus H propellit; neque enim ipsa maiori ui mouetur uersus e, quam uersus d et f, aliasque partes intermedias: illa uero quae iam supponitur esse in H, tendit uersus C, unde per K et L uersus S tanquam in circulum regrediatur. Ideoque non impedit ne globuli isti ad H accedant, et eorum accessu spatium quod prius ibi erat, corpori Solis accrescat, impleaturque materia primi elementi, a centris K, L, et similibus eo confluente.
LXXIXQuam facile ad motum unius exigui corporis, alia quammaxime ab eo remota moueantur.III.79
Quin ipsa potius ad hoc iuuat; cum enim omnis motus tendat in lineam rectam, materia maxime agitata in H existens, magis propendet ad inde egrediendum quam ad remanendum: quo enim spatium in quo uersatur est angustius, eo magis inflectere cogitur suos motus. Et idcirco minime mirum esse debet, quod saepe, ad motum alicuius minutissimi corporis, alia corpora, per quantumuis magna spatia diffusa, simul moueantur; nec proinde etiam, cur non tantum Solis, sed et Stellarum quam-maxime remotarum, actio ad terram usque in minimo temporis momento perueniat.
LXXXQuomodo lumen Solis tendat uersus polos.III.80
Si deinde putemus spatium N sola materia primi elementi plenum esse, facile intelligemus omnes globulos secundi, qui continentur in cono gNe, a materia primi, quae, in Sole existens, a d uersus f, simulque uersus totum hemisphaerium e f g, magna ui mouetur, eo uersus pelli debere, quamuis ex se ipsis nullam forte habeant propensionem ad istum motum; neque enim etiam ei repugnant, ut neque materia primi elementi, quae est in N; ipsa enim paratissima est ad eundum uersus S, ibique spatium implendum, quod, ex eo quod globuli hemisphaerii concaui efg uersus N ferentur, corpori Solis accrescet. Nec ulla est difficultas, quod, uno et eodem tempore, globuli secundi elementi ab S uersus N, et materia primi ab N uersus S, tanquam motibus contrariis debeant ferri: cum enim haec materia primi non transeat nisi per illa angustissima interualla, quae globuli secundi non replent, eius motus ab ipsis non impeditur; ut neque uidemus in illis horologiis, quibus clepsydrarum loco nunc utimur, arenam ex uase superiori descendentem impedire quominus aÎr ex inferiori per interstitia eius granulorum adscendat.
LXXXIAn aequalis sit eius uis in polis et in ecliptica.III.81
Quaeri tantum potest, an tanta ui pellantur globuli contenti in cono eN g uersus N, a sola materia Solis, quam globuli fHd uersus H ab eadem materia Solis, ac simul a proprio motu; quod non uidetur, si H et N ab S aequidistent. Sed quemadmodum, ut iam notatum est, minor est distantia uersus polos, inter Solem et circumferentiam coeli quod illum ambit, quam uersus eclipticam: ita tunc ad summum illa uis esse potest aequalis, cum eadem est proportio inter lineas HS et NS, quae est inter MS et AS. Unumque tantum habemus in natura phaenomenum, ex quo eius rei experimentum capi possit: nempe, cum forte aliquis Cometa tantam coeli partem pererrat, ut primo uisus in ecliptica, uideatur deinde uersus unum ex polis, ac postea rursus in ecliptica; tunc enim habita ratione eius distantiae, potest aestimari, an eius lumen (quod a Sole esse infra ostendam), caeteris paribus, maius appareat uersus eclipticam quam uersus polum.
LXXXIIGlobulos secundi elementi Soli uicinos minores esse, ac celerius moueri quam remotiores, usque ad certam distantiam, ultra quam sunt omnes magnitudine aequales, et eo celerius mouentur, quo sunt a Sole remotiores.III.82
Superest adhuc notandum, circa globulos secundi elementi, eos qui proximi sunt centro cuiusque uorticis, minores esse ac celerius moueri, quam illos qui paulo magis ab eo distant, idque usque ad certum terminum, ultra quem superiores inferioribus celerius mouentur, et quantum ad magnitudinem, sunt aequales. Ut hic, exempli causa, in primo coelo putandum est, omnium minutissimos globulos secundi elementi esse iuxta superficiem Solis defg, et paulo remotiores gradatim esse maiores, usque ad superficiem sphaeroidis HNQR, ultra quam omnes sunt aequales; atque illos qui sunt in hac superficie HNQR, omnium tardissime moueri; adeo ut forte globuli H, Q, triginta annos uel etiam plures impendant in absoluendo uno circuitu circa polos A, B, superiores autem uersus M et Y, itemque inferiores uersus e et g celerius moueantur, et tam supremi quam infimi, circuitus suos intra paucas hebdomadas absoluant.
LXXXIIICur remotissimi celerius moueantur quam aliquanto minus remoti.III.83
Et primo quidem, quod superiores uersus M et Y celerius ferri debeant, quam inferiores uersus H et Q, facile demonstratur. Ex eo enim quod supposuerimus, omnes in principio fuisse magnitudine aequales (ut par fuit, quia nullum habuimus ipsarum inaequalitatis argumentum), et quod spatium in quo tanquam in uortice circulariter aguntur, non sit accurate rotundum; tum quia alii uortices circumiacentes non sunt aequales, tum etiam quia illud debet esse angustius, e regione centri cuiusque ex istis uorticibus uicinis, quam e regione aliarum eius partium: necesse est ut aliquando quaedam ex ipsis celerius quam aliae moueantur, cum nempe ordinem debent mutare, ut ex uia latiori transeant in angustiorem. Sic, exempli causa, duo globi qui sunt inter puncta A et B, non possunt transire inter duo uiciniora C et D, nisi unus alium praecedat; et manifestum est eum qui praecedit, altero celerius moueri. Deinde, quia omnes globuli primi coeli tota sua ui recedere conantur a centro S, statim atque aliquis ex ipsis celerius quam uicini mouetur, ille, hoc ipso maiorem habens uim, magis a centro illo recedit; et ita semper superiores illi sunt qui celerius mouentur. Quanta autem sit ista eorum celeritas, sola experientia docere potest; nullamque habemus eius experientiam, nisi in Cometis, quos ex uno coelo in aliud migrare infra ostendam; ut neque possumus determinare tarditatem circuli HQ, nisi ex motu Saturni, quem in illo uel infra illum esse demonstrabo.
LXXXIVCur solis proximi celerius etiam ferantur, quam paulo remotiores.III.84
Quod uero, infra terminum HQ, globuli propiores centro S celerius circulum suum absoluant quam remotiores, probatur ex circumuolutione materiae solaris, omnem illam coeli partem sibi uicinam secum rapientis: neque enim potest dubitari, cum ipsa sit celerrime agitata, et semper aliquid sui per angustos meatus, qui sunt inter globulos secundi elementi, uersus eclipticam emittat et uersus polos recipiat, quin habeat uim secum rapiendi globulos istos usque ad certam distantiam. Huiusque distantiae terminum designamus ellipsi HNQR, non circulo: quamuis enim Sol sit sphaericus, ac non minori ui pellat materiam coeli circumiacentem uersus polos quam uersus eclipticam, illa actione in qua eius lucem consistere diximus, non potest tamen idem intelligi de hac altera actione, qua istam coeli materiam secum in orbem rapit, quia pendet a solo eius motu circulari circa suum axem; qui motus procul dubio potentior est in ecliptica, quam uersus polos; et ideo hic H et Q magis distare debent ab S, quam N et R. Atque hinc infra ratio reddetur, cur Cometarum caudae aliquando rectae, aliquando curuae appareant.
LXXXVCur iidem Solis proximi, sint remotioribus minores.III.85
Cum autem hic, intra terminum HQ, inferiores globuli materiae coelestis celerius moueantur quam superiores, debent etiam esse minores; si enim essent maiores uel aequales, hoc ipso haberent plus uirium, ideoque superiores euaderent. Sed ubi semel contingit, aliquem tanto esse minorem iis qui supra ipsum sunt, ut magis ab iis magnitudine superetur, quam illos celeritate superet, semper postea illis inferior manere debet. Etsi uero globulos istos in principio quam accuratissime aequales a Deo factos fuisse supponamus, fieri tamen non potuit, lapsu temporis, ob inaequalitatem spatiorum quae percurrunt, et inaequalitatem eorum motus inde ortam, ut paulo ante demonstratum est, quin aliqui aliis minores euaderent, iique essent satis multi ad spatium HNQR implendum. Neque enim consideramus hoc spatium, cum magnitudine totius uorticis AYBM comparatum, nisi tanquam admodum paruum; ut etiam magnitudo Solis, ad ipsum comparata, perexigua est intelligenda; quamuis ista eorum proportio non potuerit hic in figura exhiberi, quia nimis uasta esse debuisset. Notandum etiam est uarias esse alias inaequalitates in motibus partium coeli, praesertim earum quae sunt inter S et H uel Q, de quibus paulo post commodius agetur.
LXXXVIGlobulos secundi elementi uariis modis simul moueri, quo fit ut plane sphaerici reddantur.III.86
Denique non est omittendum, materiam primi elementi, uenientem ex uorticibus K,L, et similibus, praecipue quidem ferri uersus Solem, sed plurimas tamen etiam eius partes per totum uorticem AYBM dispergi, atque inde ad alios C, O, et similes transire, ac fluendo circa globulos secundi elementi, efficere ut ipsi tum circa propria centra, tum forte etiam aliis modis moueantur. Cumque sic isti globuli non una tantum ratione, sed multis diuersis eodem tempore agitentur, hinc clare percipitur ipsos, cuiuscumque figurae fuerint in principio, nunc debere esse plane sphaericos, non instar cylindri, aut cuiusuis sphaeroidis, una tantum ex parte rotundos.
LXXXVIIVarios esse gradus celeritatis in minutiis primi elementi.III.87
Postquam autem naturam primi et secundi elementi sic utcumque explicuimus, ut tandem de tertio agere possimus, considerandum est, materiam primi non esse aequaliter agitatam secundum omnes suas minutias, sed saepe in perexigua eius quantitate innumeros reperiri diuersos gradus celeritatis. Quod perfacile demonstratur, tum ex modo quo eius generationem supra descripsimus, tum etiam ex continuo eius usu: finximus enim eam genitam esse ex eo, quod particulae secundi elementi, nondum sphaericae, sed angulosae, ac totum spatium in quo erant implentes, moueri non potuerint, quin earum anguli attererentur, ac minutiae, ab iis attritu isto separatae, figuras suas diuersimode mutarent, pro ratione diuersi loci occupandi, sicque primi elementi formam assumerent; nuncque adhuc eodem modo putamus, illud primum elementum inseruire implendis omnibus spatiorum angustiis, quae circa alia corpora reperiuntur. Unde manifestum est unasquasque ex eius minutiis maiores initio non fuisse quam anguli particularum ex quibus exscindebantur; siue quam spatium, quod tres globuli, se mutuo contingentes, in medio sui relinquunt; atque ideo quasdam ex ipsis plane indiuisas manere potuisse, dum aliae interim egredientes ex angustis spatiis, quorum figura mutabatur magis et magis, indefinite diuidi debuerunt. Sint, exempli causa, tres globuli A, B, C, quorum duo primi A et B, se mutuo tangentes in G, circa propria centra tantum uertantur, dum interim tertius C, tangens primum in E, uoluetur supra ipsum ab E uersus I, donec puncto D tangat secundum in puncto F: manifestum est materiam primi elementi, quae continetur in spatio triangulari FGI, siue ex pluribus ramentis constet, siue tantum ex uno, posse interim manere immotam; sed illam quae est in spatio FIED necessario moueri, et nullum tam exiguum eius ramentum inter puncta D et F posse designari, quod non sit maius eo quod inde aufertur singulis momentis. Quia globulus C, accedendo ad B, efficit ut linea DF transeat per innumeros diuersos gradus breuitatis.
LXXXVIIIEas eius minutias quae minimum habent celeritatis, \[&] facile id ipsum quod habent aliis transferre, ac sibi mutuo adhaerere.III.88
Sic igitur in materia primi elementi, quaedam sunt ramenta reliquis minus diuisa, et minus celeriter agitata; quae cum supponantur excisa fuisse ex angulis particularum secundi, cum nondum in globulos tornatae erant, et omnia spatia sola implebant, non possunt non habere figuras ualde angulosas, et ad motum ineptas. Unde fit ut facile sibi mutuo adhaereant, magnamque partem suae agitationis transferant in illa alia ramenta, quae minutissima sunt, et celerrime agitantur. Quia, iuxta leges naturae, maiora corpora, caeteris paribus, facilius id quod habent agitationis in minora transferunt, quam nouam ullam agitationem ab istis aliis recipiant.
LXXXIXTales minutias sibi mutuo adhaerentes, praecipue inueniri in ea materia primi elementi, quae a polis ad centra uorticum fertur.III.89
Et quidem talia ramenta praecipue reperiuntur in ea materia primi elementi, quae a polis uersus medium coeli secundum lineas rectas mouetur: eius enim partes quamminimum agitatae sufficiunt ad istum motum rectum, non autem ad alios magis obliquos et uarios, qui fiunt in aliis locis; ex quibus idcirco expelli solent in uiam istius motus recti, et ibi congregantur in exiguas massas, quarum figuram hic uelim diligenter considerari.
XCQualis sit figura istarum minutiarum, quae particulae striatae deinceps uocabuntur.III.90
Nempe, cum saepe transeant per angusta illa spatia triangularia, quae in medio trium globulorum secundi elementi, se mutuo tangentium, reperiuntur, debent induere figuram in sua latitudine et profunditate triangularem. Quantum autem ad longitudinem, non facile est ipsam determinare, quia non uidetur ab alia causa pendere, quam a copia materiae ex qua istae massulae conflantur; sed sufficit illas concipere tanquam exiguas columnas, tribus striis in modum cochlearum intortis excauatas, ita ut gyrando transire possint per illos angustos meatus, figuram habentes trianguli curuilinei FGI, qui semper inter tres globulos secundi elementi se mutuo tangentes reperiuntur. Quippe ex eo quod sint oblongae, ac motu celerrimo transeant inter istos globulos secundi elementi, dum interim ipsi alio motu circa polos coeli rotantur, clare intelligitur illarum strias in modum cochlearum debere esse intortas; et quidem magis uel minus intortas, prout transeunt per partes axi uorticis remotiores aut uiciniores: quia globuli secundi elementi celerius in illis quam in istis rotantur, ut ante dictum est.
XCIIstas particulas ab oppositis polis uenientes, contrario modo esse intortas.III.91
Ac etiam ex eo quod ipsae ueniant uersus medium coeli ex partibus contrariis, unae scilicet ab Australi, aliae a Boreali, dum interim totus uortex circa suum axem in unas et easdem partes mouetur: manifestum est illas quae ueniunt a polo Australi, non in easdem partes debere intortas esse, ac illas quae ueniunt a polo Boreali, sed plane in contrarias. Quod animaduersione ualde dignum puto, quia hinc uires magnetis infra explicandae praecipue dependent.
XCIITres tantum strias in ipsis esse.III.92
Sed ne quis forte existimet, me sine ratione affirmare, tres tantum strias in istis primi elementi particulis esse posse, cum tamen globuli secundi non ita semper omnes se mutuo possint contingere, ut tantum triangularia spatia circa se relinquant, uelim hic notari, alia quaeuis loca ampliora, quae inter globulos istos saepe reperiuntur, habere semper suos angulos plane aequales iis trianguli FGI, ac, quantum ad caetera, esse in perpetua mutatione: adeo ut particulae striatae primi elementi, per illa transeuntes, eam etiam figuram quam descripsimus, debeant induere. Nam, exempli causa, quatuor globuli A, B, C, H, se tangentes in punctis K, L, G, E, relinquunt in medio sui spatium quadrangulare, cuius quisque angulus est omnino aequalis unicuique ex angulis trianguli FGI; cumque quatuor isti globuli mouentur, spatium istud assidue figuram mutat, fitque nunc quadratum, nunc oblongum, ac etiam interdum in duo alia spatia triangularia diuiditur; unde fit ut materia primi elementi minus agitata, quae in eo exsistit, ad unum uel duos ex eius angulis debeat confluere, ac residuum spatii relinquerem ateriae mobiliori, et figuras suas facilius mutanti, ut eas ad omnes istorum globulorum motus accommodet. Atque si forte unum ex eius ramentis, in uno ex istis angulis existens, extendat se ibi uersus partem illi angulo oppositam, ultra spatium aequale triangulo FGI, debebit inde expelli, ac proinde imminui, cum accidet ut tertius globulus tangat duos illos, qui angulum in quo uersatur conficiunt. Nempe, si materia minus agitata, occupans angulum G, extendat se uersus D ultra lineam FI, inde extrudetur a globulo C, atque eatenus minuetur, cum hic globulus C accedet ad B, ut claudat triangulum GFI. Et quia particulae primi elementi, quae in eo maximae sunt, et reliquis minus agitatae, per longos coeli tractus transeundo, non possunt non saepe ita uersari inter tres globulos ad se inuicem accedentes, non uidentur posse induere ullam figuram determinatam, et aliquandiu in ipsis permanentem, praeter illam quam descripsimus.
XCIIIInter particulas striatas, et omnium minutissimas, uarias esse aliarum magnitudines in primo elemento.III.93
Etsi autem hae particulae oblongae ac striatae ualde differant a reliqua materia primi elementi, non tamen illas ab hac distinguimus, quandiu tantum inter globulos secundi uersantur: tum quia nullum peculiarem earum effectum ibi aduertimus; tum etiam, quia multas alias, non multo minores, nec celerius agitatas, in ea contineri arbitramur, ita ut inter omnium minutissimas et istas striatas, innumeri sint aliarum gradus, ut facile ex inaequalitate uiarum quas perlabuntur, agnosci potest.
XCIVQuomodo ex iis maculae in Solis uel stellarum superficie generentur.III.94
Sed quando materia ista primi elementi ad corpus Solis alteriusue sideris peruenit, ibi omnes eius minutiae maxime agitatae, cum nullis globulorum secundi elementi obicibus impediantur, in similes motus consentire laborant. Unde fit ut illae striatae, nec non etiam aliae multae paulo minores, quae ob figuras nimis angulosas, molemue nimis magnam, tantam agitationem refugiunt, ab aliis minutissimis separentur, ac sibi mutuo facile adhaerentes, propter inaequalitatem suarum figurarum, moles aliquando permagnas componant, quae, intimae coeli superficiei contiguae, sideri ex quo emerserunt adiunguntur, et ibi resistentes illi actioni, in qua uim luminis consistere supra diximus, similes sunt illis maculis quae in Solis superficie conspici solent. Eadem enim ratione, qua uidemus aquam liquoresque alios quoscumque, cum igni admoti efferuescunt, atque aliquas particulas diuersae a reliquis naturae ac minus ad motum aptas in se continent, densam spumam ex particulis istis conflatam emittere, quae supra ipsorum superficiem natare, figurasque admodum irregulares et mutabiles habere solet: ita perspicuum est materiam Solis, utrimque ex eius polis uersus eclipticam ebullientem, debere particulas suas striatas, aliasque omnes quae facile sibi mutuo adhaerent, ac difficulter communi ipsius motui obsequuntur, ex se tanquam spumam expellere.
XCVHinc cognosci praecipuas harum macularum proprietates.III.95
Atque hinc facile est cognoscere, cur Solis maculae non soleant apparere circa eius polos, sed potius in partibus eclipticae uicinis; et cur figuras habeant ualde uarias et incertas; et denique cur in orbem circa Solis polos, si non tam celeriter quam eius substantia, saltem simul cum ea parte coeli quae illi proxima est, moueantur.
XCVIQuomodo istae maculae dissoluantur, ac nouae generentur.III.96
At uero, quemadmodum plerique liquores eandem spumam, quam initio efferuescendo emittunt, rursus postea diutius ebulliendo resorbent et absumunt: ita putandum est, eadem facilitate qua materia macularum e corpore Solis emergit, atque in eius superficie cumulatur, paulo post etiam imminui, et partim in eius substantiam refundi, partimque per coelum uicinum dispergi. (Non enim ex toto Solis corpore, sed tantum ex materia quae recens in illum ingressa est, maculae istae formantur.) Ac reliqua materia quae diutius in eo permansit, iamque, ut ita loquar, excocta est et defaecata, summa ui semper gyrans, partim eas quae iam factae sunt abradit, dum interim alia in parte nouae generantur ex noua materia Solem ingrediente: unde fit ut non omnes in iisdem locis appareant. Et sane tota Solis superficies, partibus circumpolaribus exceptis, materia ex qua componuntur tegi solet. Atqui maculae tantum esse dicuntur, ubi materia illa est tam densa et stipata, ut uim luminis a Sole uenientis notabiliter obtundat.
XCVIICur in quarundam extremitate colores iridis appareant.III.97
Praeterea potest contingere, ut maculae istae, cum sunt paulo crassiores et densiores, prius in sua circumferentia quam in medio atterantur a puriore materia Solis eas circumfluente; sicque ut extremitates earum circumferentiae, in acutum desinentes, eius lumini peruiae sint: unde sequitur ipsas ibi Iridis coloribus pingi debere, ut antehac de prismate uitreo in Meteoris, cap 8, explicui. Et tales aliquando colores in illis obseruantur.
XCVIIIQuomodo maculae in faculas uertantur, uel contra.III.98
Saepe etiam contingit, ut materia Solis, circa maculas istas fluendo, supra ipsarum extremitates assurgat; tuncque, inter illas et coeli uicini superficiem intercepta, cogitur ad motum solito celeriorem: eodem modo quo fluminum rapiditas semper est maior in locis uadosis et angustis, quam in latis et profundis. Unde sequitur Solis lumen ibi aliquanto fortius esse debere. Atque ita maculae in faculas conuerti solent, hoc est, quaedam solaris superficiei partes, quae prius aliis erant obscuriores, postea fiunt lucidiores. Ac uice uersa faculae in maculas mutari uidentur, cum, his una ex parte in subtiliorem Solis materiam demersis, magna copia nouae materiae alia ex parte ipsis accedit et adhaeret.
XCIXIn quales particulas maculae dissoluantur.III.99
Cum autem istae maculae dissoluuntur, non abeunt in minutias plane similes iis ex quibus fuerant conflatae: sed partim in tenuiores, ac simul solidiores, siue figuras minus angulosas habentes; quo nomine ad motum sunt aptiores, et ideo facile per meatus, qui sunt inter globulos coeli circumiacentis, uersus alios uortices tendunt; partim in tenuissimas, quae ex aliarum angulis erasae, uel in purissimam Solis substantiam conuertuntur, uel abeunt etiam uersus coelum; partim denique in crassiores, quae ex pluribus striatis, aliisue simul iunctis compositae, uersus coelum expelluntur, ubi, cum sint nimis magnae ad transeundum per illos angustos meatus, quos globuli secundi elementi circa se relinquunt, ipsa etiam globulorum istorum loca subingrediuntur, et quia figuras habent ualde irregulares et ramosas, non tam facile ac illi globuli moueri possunt.
CQuomodo ex ipsis aether circa Solem et stellas generetur. Huncque aetherem et istas maculas ad tertium elementum referri.III.100
Sed sibi mutuo nonnihil adhaerentes, componunt ibi magnam quandam molem, rarissimam, et aÎri (siue potius aetheri) terrae circumfuso non absimilem, quae a sole circumquaque forte usque ad sphaeram Mercurii, uel etiam ultra illam, se extendit. Nec tamen aether iste in immensum crescere potest, etiamsi nouae semper particulae ex macularum dissolutione ipsi accedant, quia globulorum secundi elementi per illud et circa illud continua agitatio facile potest totidem alias dissoluere, ac rursus in materiam primi elementi conuertere. Quippe omnes Solis aliorumque siderum maculas, ut et totum aetherem ipsis circumfusum, quoniam eius partes ad motum minus aptae sunt quam globuli secundi elementi, ad tertium elementum referimus.
CIMacularum productionem et dissolutionem a causis ualde incertis pendere.III.101
Sed uero macularum productio uel dissolutio a tam minutis et tam incertis causis dependet, ut minime sit mirandum, si quando nullae prorsus in Sole appareant, uel si e contra nonnunquam sint tam multae, ut totum eius lumen obscurent. Ex hoc enim quod pauca aliqua ex ramentis primi elementi sibi inuicem adhaerescant, fit unius maculae rudimentum, cui facile postea plura alia iunguntur, quae, nisi in priora illa impingendo partem suae agitationis amitterent, sibi mutuo non possent adhaerere.
CIIQuomodo eadem macula totum aliquod sidus tegere possit.III.102
Notandumque est maculas istas, cum primum generantur, esse corpora mollissima et rarissima, ideoque facile frangere impetum ramentorum primi elementi, quae in ipsas impingunt, et illa sibi adiungere. Paulatim autem postea interiorem earum superficiem, continuo motu substantiae solaris cui contigua est, non tantum abradi et perpoliri, sed etiam condensari et indurari, alia interim earum superficie, quae coelo obuersa est, molli et rara remanente. Ideoque ipsas non facile dissolui, ex eo quod materia Solis interiorem earum superficiem lambat, nisi simul etiam earum oras circumfluat et transcendat, sed contra potius semper augeri, quamdiu istae earum orae, supra Solis superficiem eminentes, eius materiae occursu non densantur. Hincque potest contingere, ut aliquando una et eadem macula supra totam superficiem alicuius sideris se extendat, ibique diu permaneat, priusquam dissolui possit.
CIIICur Sol aliquando uisus sit obscurior; et cur quarundam stellarum magnitudines apparentes mutentur.III.103
Sic referunt quidam historici, Solem aliquando per plures dies continuos, aliquando etiam per integrum annum, solito pallidiorem, Lunae instar, sine radiis lucem tristem praebuisse. Notarique potest multas stellas nunc minores maioresue apparere, quam olim ab Astronomis descriptae sunt. Cuius non alia ratio esse uidetur, quam quod pluribus paucioribusue maculis earum lux obtundatur.
CIVCur aliquae fixae dispareant, uel ex improuiso appareant.III.104
Quinetiam fieri potest, ut aliquod sidus tot et tam densis maculis inuoluatur, ut uisum nostrum prorsus effugiat: sicque olim Pleiades numeratae sunt septem, quae iam sex tantum conspiciuntur. Itemque fieri potest, ut aliquod sidus, nobis antea non uisum, breuissimo tempore atque ex improuiso, magna luce affulgeat. Nempe, si totum eius corpus ingenti et crassa macula fuerit hactenus contectum, iamque accidat ut materia primi elementi, solito copiosius ad illud affluens, supra exteriorem istius maculae superficiem se diffundat, breuissimo tempore totam conteget; atque tunc istud sidus non minorem lucem ex se emittet, quam si nulla plane macula inuolueretur. Potestque postea, uel diu aeque fulgidum remanere, uel paulatim rursus obscurari. Sicque contigit, in fine anni 1 5 7 2, quandam stellam, prius non uisam, in signo Cassiopeiae apparuisse, quae maximam initio habuit lucem, et sensim postea obscurata, initio anni 1 5 7 4 disparuit. Ac etiam aliae nonnullae in coelo iam lucent, quae olim non apparebant: quarum rerum causa hic fusius est explicanda.
CVMultos esse meatus in maculis, per quos libere transeunt particulae striatae.III.105
Sit, exempli causa, sidus I circumquaque tectum macula defg, quae non potest esse tam densa, quin poros siue meatus habeat permultos, per quos omnis materia primi elementi, etiam illa quae constat particulis striatis supra descriptis, transire possit. Cum enim in principio suae generationis fuerit mollissima et rarissima, tales pori facile in ipsa formati sunt; cumque postea densabatur, particulae istae striatae, aliaeque primi elementi, continuo per illos transeundo, non permiserunt ut plane clauderentur; sed tantum eousque angustati sunt, ut nullae materiae particulae, striatis primi elementi crassiores, uiam per ipsos habere possint; ac etiam ut ii meatus, qui particulas striatas ab uno polo uenientes admittunt, non aptae sint ad easdem, si regrederentur, nec etiam ad illas quae ueniunt ab alio polo et contrario modo sunt intortae, recipiendas.
CVIQuae sit dispositio istorum meatuum, et cur particulae striatae per illos retrogredi non possint.III.106
Nempe particulae striatae primi elementi, uenientes non ab uno aliquo puncto duntaxat, sed a tota coeli regione quae est uersus polum A, et tendentes non uersus unicum punctum I, sed uersus totum medium coeli HIQ, formant sibi meatus in macula defg, secundum lineas rectas axi fd parallelas, uel nonnihil utrimque uersus d conuergentes, horumque meatuum aditus in tota eius superficiei medietate efg sparsi sunt, et exitus in alia medietate edg: ita scilicet ut particulae striatae, uenientes a parte A, facile quidem ipsos ingredi possint per partem efg, et egredi per aduersam edg, non autem unquam regredi per hanc edg, nec egredi per efg. Quia, cum tota ista macula non constet nisi ex ramentis primi elementi minutissimis, quae, sibi mutuo adhaerentia, quosdam quasi ramulos componunt, particulae striatae, uenientes a parte f, istorum ramulorum extremitates, sibi in meatibus istis occurrentes, inflectere debuerunt uersus d; ideoque, si per eosdem meatus eis esset regrediendum a d uersus f, istae ramulorum extremitates nonnihil assurgentes ipsarum transitum impedirent. Eodemque modo particulae striatae, uenientes a parte B, meatus alios sibi excauarunt, quorum ingressus in tota superficie edg sparsi sunt, et egressus in aduersa efg.
CVIICur etiam quae ueniunt ab uno polo, non transeant per eosdem meatus, quam quae ueniunt ab alio.III.107
Notandumque est istos etiam meatus cochlearum instar esse excauatos, ad formam particularum striatarum quas admittunt, ideoque illos qui unis patent, non patere aliis a polo opposito uenientibus, et contrario modo intortis.
CVIIIQuomodo materia primi elementi per istos meatus fluat.III.108
Ita igitur materia primi elementi utrimque ex polis per istos meatus ad sidus I potest peruenire; ac quia eius particulae striatae caeteris sunt crassiores, ideoque maiorem habent uim ad pergendum secundum lineas rectas, non solent in eo manere, sed ingressae per f, protinus egrediuntur per d, atque ibi occurrentes globulis secundi elementi, uel materiae primi a B uenienti, non possunt ulterius pergere secundum lineas rectas, sed, in omnes partes reflexae, per aetherem circumfusum xx uersus hemisphaerium efg reuertuntur; et quotquot ingredi possunt meatus maculae, uel macularum, quae ibi sidus istud tegunt, per illos rursus progrediuntur ab f ad d; sicque assidue per medium sidus transeundo, et per aetherem circumfusum redeundo, quendam ibi quasi uorticem componunt. Quae uero ab istis meatibus capi non possunt, uel occursu particularum huius aetheris dissoluuntur, uel per partes uicinas eclipticae QH in coelum abire coguntur. Quippe notandum est particulas striatas, quae singulis momentis ad superficiem sideris I appellunt, non esse tam multas, ut repleant omnes meatus ad mensuram suam excauatos in maculis efg: quia etiam in coelo non replent omnia interualla, quae sunt inter globulos secundi elementi; sed magna copia subtilioris materiae illis admixta esse debet, propter uarios istorum globulorum motus; quae materia subtilior cum ipsis ingrederetur istos meatus, nisi particulae striatae, ab alio sideris hemisphaerio reflexae, maiorem haberent uim ad illos occupandos. Quae uero hic de particulis striatis per hemisphaerium efg ingredientibus sunt dicta, de iis etiam quae ingrediuntur per hemisphaerium edg sunt intelligenda: quod nempe sibi alios meatus, a prioribus plane diuersos, excauarint, per quos semper plurimae fluunt a d uersus f in sidere I ac maculis ipsum circumdantibus; et deinde, in omnes partes reflexae, per aetherem xx reuertuntur ad d, cum interim tot dissoluuntur, uel exeunt uersus eclipticam, quot nouae a polo B accedunt.
CIXQuod alii etiam meatus illos decussatim intersecent.III.109
Residuum autem materiae primi elementi, quod in spatio I continetur, circa axem fd gyrando, semper inde recedere conatur; ideoque quosdam exiguos meatus sibi ab initio formauit, semperque postea conseruat in macula defg, qui priores decussatim intersecant, et per quos aliquid istius materiae solet effluere, quia semper aliquid per priores, simul cum particulis striatis, ingreditur. Cum enim omnes maculae partes sibi inuicem adhaereant, non potest circumferentia defg nunc maior fieri, nunc minor: ideoque semper aequalis quantitas materiae primi elementi debet in sidere I contineri.
CXQuod lumen stellae per maculam uix possit transire.III.110
Et ideo etiam illa uis, in qua lumen consistere supra diximus, uel nulla prorsus in ipso, uel non nisi admodum debilis esse potest. Nam, quatenus eius materia circa axem fd rotatur, uis omnis qua recedere conatur ab isto axe, in macula frangitur, et ad globulos secundi elementi non pertingit; nec etiam illa, qua eius particulae striatae, ab uno polo uenientes, recta uersus alium tendunt, quicquam potest praestare: non modo quia istae particulae ualde exiguae sunt, respectu globulorum coelestium in quos impingunt, ac etiam aliquanto tardius, quam reliqua materia primi elementi, mouentur; sed praecipue quia illae quae ab uno polo ueniunt, non magis istos globulos in unam partem propellunt, quam aliae, ex alio polo uenientes, in aduersam.
CXIDescriptio stellae ex improuiso apparentis.III.111
Materia autem coelestis in toto uortice, hoc sidus I circumiacente, comprehensa, suas interim uires potest retinere, quamuis forte illae non sufficiant ad sensum luminis in oculis nostris excitandum: fierique potest ut interim iste uortex praeualeat aliis uorticibus sibi uicinis, et fortius illos premat quam ab ipsis prematur. Unde sequeretur sidus I augeri debere, nisi macula defg, illud circumscribens, id impediret. Nam, si iam circumferentia uorticis I sit AYBM, putandum est eius globulos, circumferentiae isti proximos, eandem habere uim ad progrediendum ultra ipsam, uersus alios [&] uortices circumpositos, ac globulos horum uorticum ad progrediendum uersus I, non maiorem nec minorem: haec enim unica ratio est, cur eius circumferentia ibi potius quam alibi terminetur. Si autem, caeteris immutatis, contingat ut minuatur illa uis, qua, exempli causa, materia uorticis O tendit uersus I (hocque uariis ex causis potest contingere, ut si eius materia in alios uortices transeat, uel multae maculae circa sidus in O existens generentur, etc), necesse est, ex legibus naturae, ut globuli uorticis I, qui sunt in circumferentia Y, ultra ipsam pergant uersus P; et quia reliqui omnes, qui sunt inter I et Y, eo uersus etiam tendunt, inde augeretur spatium in quo est sidus I, nisi macula defg ipsum terminaret; sed quia haec macula non permittit illud augeri, globuli coelestes ei proximi paulo maiora solito interualla circa se relinquent, et plus materiae primi elementi in iis interuallis continebitur, quae, quandiu in ipsis erit dispersa, non magnas uires habere potest. Si autem contingat particulas primi elementi, per poros maculae exeuntes et in globulos illos impingentes, uel aliam quamuis causam, aliquos ex istis globulis a maculae superficie seiungere, materia primi elementi, spatium intermedium statim replens, satis uirium habebit ad alios globulos istis uicinos ab eadem maculae superficie seiungendos; et quo plures ab illa ita seiunget, eo plus uirium acquiret: ideoque breuissimo tempore, ac tanquam in momento, supra totam istam superficiem se diffundet; ibique non aliter gyrans, quam ea quae intra maculam continetur, non minori ui pellet globulos coeli circumpositos, quam eosdem pelleret ipsum sidus I, si nulla macula illud inuoluens eius actionem impediret: atque ita magna luce ex improuiso fulgebit.
CXIIDescriptio Stellae paulatim disparentis.III.112
Iam uero, si forte contingat, istam maculam esse tam tenuem et raram, ut a materia primi elementi, supra eius exteriorem superficiem sic effusa, dissoluatur, non facile postea sidus I rursus disparebit: ad hoc enim opus esset, ut noua macula ipsum totum rursus inuolueret. Sed si crassior sit quam ut ita queat dissolui, densabitur exterior eius superficies, ob impulsum materiae ipsam circumfluentis: atque interim si mutentur causae, ob quas prius minuta fuerat illa uis, qua materia uorticis O tendit uersus I, iamque e contra augeatur, repelletur rursus materia uorticis I a P uersus Y, et hoc ipso materia primi elementi, supra maculam defg diffusa, minuetur, et simul nouae maculae in eius superficie generabuntur, quae paulatim ipsius lumen obtundent; et denique, si causa perseueret, plane tollent, atque omnem locum istius materiae primi elementi occupabunt. Cum enim globuli uorticis I, qui sunt in exteriori eius circumferentia APBM, magis solito prementur, magis etiam prement illos, qui sunt in interiori circumferentia xx, quique ita pressi, et ramosis particulis aetheris illius, quem circa sidera generari diximus, intertexti, non facilem transitum praebebunt particulis striatis, aliisue non minutissimis materiae primi elementi, supra maculam defg diffusae: unde fiet, ut ipsae ibi perfacile in maculas congregentur.
CXIIIIn omnibus maculis multos meatus a particulis striatis excauari.III.113
Obiterque hic est notandum, particulas striatas in omnibus istis macularum corticibus continuos sibi meatus excauare, ac per omnes simul, tanquam per unam solam maculam, transire. Formantur enim istae maculae ex ipsa materia primi elementi, et ideo initio sunt mollissimae, istisque striatis particulis facilem uiam praebent. Quod idem de aethere circumfuso dici non potest; quamuis enim crassiores eius particulae nonnulla etiam istorum meatuum uestigia retineant, quoniam ex macularum dissolutione genitae sunt: quia tamen motui globulorum secundi elementi obsequuntur, non semper eundem situm seruant, nec ideo particulas striatas recta pergentes, nisi admodum difficulter, admittunt.
CXIVEandem stellam posse per uices apparere ac disparere.III.114
Sed facile fieri potest, ut eadem stella fixa per uices appareat et dispareat, singulisque uicibus quibus disparebit, nouo cortice macularum inuoluatur. Talis enim alternatio est naturae ualde familiaris, in corporibus quae mouentur: ita scilicet ut, cum ab aliqua causa uersus certum terminum impulsa sunt, non in eo subsistant, sed ulterius pergant, donec rursus ab alia causa uersus ipsum repellantur. Ita, dum pondus funi appensum, ui grauitatis ab uno latere ad perpendiculum suum descendit, impetum acquirit, a quo ultra istud perpendiculum in oppositum latus fertur, donec rursus grauitas, isto impetu superato, illud uersus perpendiculum moueat, et inde nouus in eo impetus oriatur. Ita, uase semel moto, liquor in eo contentus multoties it et redit, antequam ad quietem reducatur. Et ita, cum omnes coelorum uortices in quodam aequilibrio consistant, ubi unius materia semel ab isto aequilibrio recessit, potest multoties nunc in unam, nunc in aduersam partem excurrere, antequam ab isto motu quiescat.
CXVTotum aliquando uorticem, in cuius centro est stella, destrui posse.III.115
Fieri etiam potest ut totus uortex, in quo talis aliqua stella fixa continetur, ab aliis circumiacentibus uorticibus absorbeatur, et eius stella, in aliquem ex istis uorticibus abrepta, mutetur in Planetam uel Cometam. Nempe duas tantum causas supra inuenimus, quae impediant ne uni uortices ab aliis destruantur; harumque una, quae consistit in eo, quod materia unius uorticis obiectu uicinorum impediatur ne uersus alium quem possit euagari, non potest in omnibus locum habere. Nam si, exempli causa, materia uorticis S a uorticibus L et N ita utrimque prematur, ut hoc impediat ne uersus D ulterius progrediatur, non potest eadem ratione impediri a uortice D, ne se diffundat uersus L et N, nec etiam ab ullis aliis, nisi qui sint ei uiciniores, pro ratione suae magnitudinis; atque adeo in omnium maxime uicinis non habet locum. Altera autem causa, quod nempe materia primi elementi, in centro cuiusque uorticis sidus componens, globulos secundi circa illud existentes a se repellat uersus alios uortices uicinos, locum quidem habet in omnibus iis uorticibus, quorum sidera nullis maculis inuoluuntur; sed non dubium est, quin densiorum macularum interuentus eam tollat; praesertim earum, quae plurium corticum instar sibi mutuo incumbunt.
CXVIQuomodo destrui possit, antequam multae maculae circa eius stellam sint congregatae.III.116
Atque hinc patet non esse quidem periculum, ne ullus uortex ab aliis uicinis destruatur, quamdiu sidus quod in centro suo habet, nullis maculis est inuolutum; sed, cum illis tegitur et obruitur, pendere tantum a situ, quem iste uortex inter alios obtinet, ut uel citius uel tardius ab ipsis absorbeatur. Nempe si talis sit eius situs, ut uicinorum aliorum uorticum cursui ualde resistat, citius ab illis destruetur, quam ut multi macularum cortices circa eius sidus densari possint; sed si minori sit ipsis impedimento, lente tantum minuetur; interimque maculae, sidus in eius medio positum obsidentes, densiores fient, pluresque ac plures tam supra quam etiam intra illud congregabuntur. Sic, exempli causa, uortex N ita situs est, ut aperte cursum uorticis S magis impediat quam ulli alii uicini; quapropter facile ab hoc uortice S abripietur, statim atque aliquot maculis illius sidus erit inuolutum: ita scilicet, ut circumferentia uorticis S, quae iam terminatur linea OPQ, terminetur postea linea ORQ; totaque materia, quae continetur intra lineas OPQ et ORQ, ei accedat, eiusque cursum sequatur, reliqua materia, quae est inter lineas ORQ et OMQ, in alios uicinos uortices abeunte. Nihil enim aliud uorticem N in eo situ, in quo nunc esse supponitur, potest conseruare, quam magna uis materiae primi elementi, in eius centro existentis, quae globulos secundi circumquaque ita propellit, ut eius impulsui potius quam motibus uicinorum uorticum obsequantur: quae uis interuentu macularum debilitatur et frangitur.
CXVIIQuomodo permultae maculae circa aliquam stellam esse possint, antequam eius uortex destruatur.III.117
Vortex autem C inter quatuor S, F, G, H, duosque alios M et N, qui supra istos quatuor intelligendi sunt, ita est constitutus, ut quamuis densae maculae circa eius sidus congregentur, nunquam tamen totus possit euerti, quandiu isti sex sunt uiribus inter se aequale. Quippe suppono uortices S, F, et tertium M, ipsis incumbentem supra punctum D, circa propria centra gyrare a D uersus C: itemque tres alios G, H, et sextum N, supra ipsos positum, uerti ab E uersus C; uorticem autem C ita inter hos sex esse constitutum, ut ipsos solos tangat, et eius centrum ab eorum sex centris aequidistet, axisque, circa quem gyratur, sit in linea DE. Qua ratione istorum septem uorticum motus inter se optime conueniunt; et quantumuis multis maculis sidus uorticis C obruatur, adeo ut perexiguas, uel etiam plane. nullas habeat uires ad globulos coeli circa se positos secum in orbem rapiendos, non tamen ulla est ratio, cur alii sex illud e loco suo expellant, quamdiu inter se sunt aequales.
CXVIIIQuomodo istae multae maculae generentur.III.118
Sed ut sciamus quo pacto tam multae maculae circa illud generari potuerint, putemus ipsum initio non minorem fuisse, quam unum ex aliis sex ei circumiacentibus, ita ut circumferentiam suam usque ad puncta 1, 2, 3, 4 extenderet; sidusque permagnum in centro suo habuisse, utpote quod componebatur ex materia primi elementi, quae per D ex tribus uorticibus S, F, M, et per E ex tribus aliis G, H, N, uersus C recta tendebat, et inde non regrediebatur, nisi in eosdem illos uortices uersus K et L; adeo ut istud sidus satis uirium habere potuerit, ad totam materiam coeli 1 2 3 4 secum in gyrum agendam. Sed quia, propter inaequalitatem et incommensurabilitatem quantitatum et motuum, quae in aliis partibus uniuersi reperitur, nihil in perpetuo aequilibrio stare potest, ubi forte uortex C minus uirium habere coepit quam alii circumiacentes, pars eius materiae in ipsos migrauit, et quidem cum impetu; ita ut ea pars quae sic migrauit, fuerit maior quam ista inaequalitas exigebat, ideoque rursus postea nonnihil materiae in ipsum ex aliis remigrauit, atque ita per uices. Cumque interim multi macularum cortices circa eius sidus generarentur, magis ac magis illius uires minuebantur, et idcirco, singulis uicibus, minus materiae in illum regrediebatur quam ab ipso exiisset, donec tandem perexiguus euaserit, uel etiam totus fuerit absorptus, solo eius sidere excepto, quod, multis maculis circumuallatum, in materiam aliorum uorticum abire non potest, nec etiam ab istis aliis uorticibus e loco, in quo est, extrudi, quamdiu isti uortices sunt inter se aequales. Sed interim eius maculae magis ac magis densari debent, ac tandem, ubi unus aliquis ex uicinis uorticibus, aliis maior et potentior euadet, ut si uortex H extendat suam superficiem usque ad lineam 5 6 7, tunc facile uortex H totum sidus C, non hic amplius fluidum et lucidum, sed, Cometae uel Planetae instar, durum et opacum, secum abducet.
CXIXQuomodo Stella fixa mutetur in Cometam uel in Planetam.III.119
Iam uero considerandum est, qua ratione debeat moueri talis globus opacus et durus, ex multarum macularum congerie compositus, cum primum ab aliquo uortice sibi uicino abreptus est. Nempe ita gyrat cum [&] materia a qua abripitur, ut quandiu minus habet agitationis quam ipsa, uersus centrum circa quod gyrat detrudatur. Et quia omnes partes eiusdem uorticis non eadem celeritate mouentur, nec sunt eiusdem magnitudinis; sed a circumferentia usque ad certum terminum earum motus gradatim fit tardior, ac deinde ab isto termino usque ad centrum gradatim fit celerior, et ipsae sunt minutiores, ut supra dictum est: si globus in illo uortice descendens adeo sit solidus, ut priusquam peruenerit ad terminum in quo partes uorticis omnium tardissime mouentur, acquirat agitationem aequalem agitationi earum partium, inter quas uersatur, non ulterius descendit, sed ex illo uortice in alios transit, et est Cometa. Si uero minus habeat soliditatis, atque idcirco infra terminum illum descendat, ibi postea ad certam distantiam a sidere, quod illius uorticis centrum occupat, semper manens, circa ipsum rotatur, et est Planeta.
CXXQuo feratur talis Stella, cum primum desinit fixa esse.III.120
Putemus, exempli causa, materiam uorticis AEIO, nunc primum secum abripere sidus N, et consideremus uersus quam partem illud feret. Nempe cum omnis ista materia gyret circa centrum S, ideoque inde recedere conetur, ut supra explicui, non dubium est quin ea quae iam uersatur in O, pergendo per R ad Q, detrudat hoc sidus secundum lineam rectam uersus S: atque ex natura grauitatis infra explicanda, intelligetur istum motum sideris N, alteriusue cuiusuis corporis, uersus centrum uorticis in quo uersatur, dici posse eius descensum. Sic, inquam, ipsum detrudit initio, cum nondum intelligimus in eo esse alium motum; sed statim etiam illud circumquaque ambiendo, secum defert motu circulari ab N uersus A; cumque hic motus circularis ei det uim recedendi a centro S, pendet tantum ab eius soliditate, ut uel multum descendat uersus S, nempe si perexigua sit eius soliditas; uel contra, si magna sit, ab S recedat.
CXXIQuid per corporum soliditatem, et quid per eorum agitationem intelligamus.III.121
Per soliditatem hic intelligo quantitatem materiae tertii elementi, ex qua maculae hoc sidus inuoluentes componuntur, cum eius mole et superficie comparatam. Quippe uis, qua materia uorticis AEIO id defert circulariter circa centrum S, aestimanda est a magnitudine superficiei, secundum quam ipsi occurrit; quia quo maior est ista superficies, eo plus materiae in hoc agit. Vis autem, qua ista materia uersus idem centrum S ipsum pellit, aestimanda est a magnitudine spatii quod ab eo occupatur. Quamuis enim omnis illa materia, quae est in uortice AEIO, conetur recedere ab S, non tamen omnis agit in sidus N, sed tantum ea eius pars, quae reipsa inde recedit, cum hoc accedit; haecque est aequalis spatio quod ab eo fuit occupatum. Denique uis quam idem sidus N a proprio suo motu acquirit ad perseuerandum in eodem illo motu, quam ipsius agitationem uoco, non aestimanda est ab eius superficie, nec a tota eius mole, sed tantum ab ea eius molis parte, quae constat materia tertii elementi, hoc est, particulis materiae sibi mutuo adhaerentibus, ex quibus maculae ipsum inuoluentes componuntur. Quantum enim ad materiam primi, uel etiam secundi elementi, quae in eo est, cum assidue ex ipso egrediatur, et noua redeat in locum exeuntis, non potest noua ista materia accedens uim retinere quae priori iam egressae fuit impressa, et praeterea uix ulla ei fuit impressa, sed tantum motus, qui aliunde in ea erat, determinatus est uersus certam partem; atque haec determinatio a uariis causis assidue potest mutari.
CXXIISoliditatem non a sola materia, sed etiam a magnitudine ac figura pendere.III.122
Sic uidemus hic supra terram aurum, plumbum et alia metalla, cum semel mota sunt, maiorem agitationem siue maiorem uim ad perseuerandum in suo motu retinere, quam ligna et lapides eiusdem magnitudinis et figurae; ac etiam idcirco magis solida esse putantur, siue plus habere in se materiae tertii elementi, ac pauciores poros qui materia primi et secundi replentur. Sed auri globulus esse potest tam minutus, ut non tantam uim habiturus sit, ad motum sibi impressum retinendum, quam globus lapideus uel ligneus multo maior. Potestque etiam massa auri tales figuras induere, ut globus ligneus ipsa minor maioris agitationis sit capax: nempe si extendatur in fila aut bracteas, aut spongiae instar multis minutis foraminibus excauetur, aut quocumque alio modo plus superficiei acquirat, pro ratione suae materiae et molis, quam ille ligneus globus.
CXXIIIQuomodo globuli caelestes integro aliquo sidere solidiores esse possint.III.123
Atque ita fieri potest ut sidus N, quamuis mole permagnum, et satis multis macularum corticibus inuolutum, minus tamen habeat soliditatis, siue minus aptitudinis ad motus suos retinendos, quam globuli materiae secundi elementi ipsum circumiacentes. Hi enim globuli, pro ratione suae magnitudinis, sunt omnium solidissimi qui esse possint, quia nullos in ipsis meatus, alia materia solidiori repletos, intelligimus; et figuram obtinent sphaericam, quae omnium minimum habet superficiei, pro ratione molis sub se contentae, ut Geometris est satis notum. Et praeterea, quamuis sit permagna disparitas inter ipsorum exiguitatem et magnitudinem alicuius sideris, haec tamen ex parte compensatur, eo quod non uires singulorum ex istis globulis, sed plurium simul, istius sideris uiribus opponantur. Cum enim illi cum aliquo sidere circa centrum S rotantur, tenduntque omnes, nec non etiam istud sidus, ut ab S recedant, si uis inde recedendi, quae est in sidere, superet uires simul iunctas, quae sunt in tot ex istis globulis, quot requiruntur ad spatium quod sidus occupat replendum: tunc ipsum recedet ab S, efficietque ut isti globuli in locum suum descendant; et contra, si illi plus habeant uirium, ipsum uersus S expellent.
CXXIVQuomodo etiam esse possint minus solidi.III.124
Fieri enim etiam facile potest, ut sidus N multo plus habeat uirium ad perseuerandum in suo motu secundum lineas rectas, quam globuli materiae coelestis ipsum circumiacentes, etiamsi minus materiae tertii elementi in eo contineatur, quam secundi, in tot ex istis globulis, quot requiruntur ad spatium ipsi aequale occupandum. Quia cum sint a se mutuo disiuncti, et uarios habeant motus, quamuis iunctis uiribus in illud agant, non possunt tamen omnes suas uires ita simul iungere, ut nulla earum pars inutilis fiat: contra autem omnis materia tertii elementi, ex qua maculae hoc sidus inuoluentes aÎrque ipsum ambiens componuntur, unam tantum massam facit, quae cum tota simul moueatur, tota etiam uis, quam habet ad perseuerandum in suo motu, uersus easdem partes tendit. Similemque ob causam, uidere licet in fluminibus fragmenta glaciei, uel ligna quae aquae innatant, maiori ui persequi cursum suum, secundum lineas rectas, quam ipsam aquam, et ideo solere multo fortius in riparum sinus impingere, quamuis minus materiae tertii elementi in iis contineatur, quam in mole aquae ipsis aequali.
CXXVQuomodo quidam sint aliquo sidere magis solidi, alii minus.III.125
Denique fieri potest, ut idem sidus minus habeat soliditatis, quam quidam globuli coelestes, et magis quam alii paulo minores; tum propter iam dictam rationem, tum etiam quia, licet non magis nec minus sit materiae secundi elementi in istis globulis minoribus simul sumptis, quam in maioribus, cum aequale spatium occupant, est tamen in ipsis multo plus superficiei; et propter hoc a materia primi elementi, quae angulos iis interiectos replet, nec non etiam a quibuslibet aliis corporibus, facilius a cursu suo reuocantur, atque uersus alias partes deflectuntur, quam alii maiores.
CXXVIDe principio motus Cometae.III.126
Iam itaque, si ponamus sidus N plus habere soliditatis quam globulos secundi elementi, satis remotos a centro uorticis S, quos supponimus omnes esse inter se aequales, poterit quidem initio in uarias partes ferri, et magis uel minus accedere uersus S, pro uaria dispositione aliorum uorticum, a quorum uicinia discedet; potest enim diuersimode ab ipsis retineri uel impelli; ac etiam pro ratione suae soliditatis, quae quo maior est, eo magis impedit ne aliae causae postea ipsum deflectant de ea parte in quam primum directum est. Verumtamen non ualde magna ui potest impelli a uicinis uorticibus, quia supponitur iuxta illos prius quieuisse; nec ideo etiam ferri contra motum uorticis AEIO, uersus eas partes quae sunt inter I et S, sed tantum uersus illas quae sunt inter A et S; ubi tandem debet peruenire ad aliquod punctum, in quo linea quam motu suo describit, tangat unum ex iis circulis, secundum quos materia coelestis circa centrum S gyrat; et postquam eo peruenit, ita cursum suum ulterius persequitur, ut semper magis ac magis recedat a centro S, donec ex uortice AEIO in alium migret. Ut si moueatur initio secundum lineam NC, postquam peruenit ad C, ubi haec linea curua NC tangit circulum, qui ibi describitur a globulis secundi elementi circa centrum S: non potest non statim recedere ab S per lineam curuam C 2, sitam inter hunc circulum, et rectam eum in puncto C tangentem. Cum enim delatum sit ad C, a materia secundi elementi magis remota ab S quam ea quae est in C, ac proinde celerius acta, sitque ipsa solidius, ut supponimus: non potest non habere maiorem uim ad perseuerandum in suo motu secundum lineam rectam tangentem istum circulum; sed statim atque recessit a puncto C, occurrit materiae secundi elementi celerius motae, quae illum nonnihil auertit a linea recta, simulque augendo eius celeritatem efficit ut ulterius ascendat secundum lineam curuam C 2, quae eo minus distat a recta tangente, quo hoc sidus solidus est, et quo maiori cum celeritate delatum est ab N ad C.
CXXVIIDe continuatione motus Cometae per diuersos uortices.III.127
Cum autem per hunc uorticem AEIO hac ratione progreditur, tantam uim agitationis acquirit, ut facile inde in alios uortices migret, atque ex his in alios. Notandumque est, cum peruenit ad 2, egrediturque limites uorticis in quo est, ipsum adhuc aliquandiu retinere eius materiam circa se fluentem, nec plane ab ea liberari, donec satis alte in alium uorticem AEV penetrarit: nempe donec peruenerit ad \3. Eodemque modo ducit secum materiam huius secundi uorticis uersus 4 in fines tertii, et huius tertii uersus 8 in fines quarti; sicque semper idem facit, quoties ex uno uortice in alium migrat. Et linea quam motu suo describit, diuersimode incuruatur, pro diuerso motu materiae uorticum per quos transit. Ita eius pars 2 3 4 plane alio modo inflexa est quam praecedens NC 2: quia materia uorticis F uertitur ab A per E uersus V, et materia uorticis S ab A per E uersus I; istius autem lineae pars 5 6 7 8 est fere recta, quia materia uorticis in quo est, supponitur gyrare circa axem XX. Et sidera ex unis uorticibus in alios hoc pacto migrantia sunt Cometae: ipsorumque omnia phaenomena hic explicare conabor.
CXXVIIIPhaenomena Cometarum.III.128
In primis obseruatur illos, sine ulla regula nobis nota, unum per hanc, alium per illam coeli regionem transmeare, ac intra paucos menses aut dies a conspectu nostro abire, nec unquam plus, aut certe non multo plus, sed saepe multo minus quam mediam coeli partem percurrere. Ac quidem cum primum apparere incipiunt, solere satis magnos uideri, nec postea ualde augeri, nisi cum ualde magnam coeli partem percurrunt; cum autem desinunt, gradatim semper imminui; atque initio, uel saltem circa initia sui motus, uideri celerrime moueri, sub finem autem lentissime. Ac de uno duntaxat memini me legisse, quod circiter mediam coeli partem peragrarit: de illo scilicet qui dicitur anno 1 4 7 5, primo tenui capite ac tardi motus, inter stellas Virginis apparuisse, ac paulo post mirae magnitudinis factus, per polum Borealem tam celeriter incessisse, ut portionem circuli magni triginta uel quadraginta graduum, una die, descripserit; ac tandem prope stellas Piscis septentrionalis, siue in signo Arietis paulatim uideri desiisse.
CXXIXHorum phaenomen %gre w %end n explicatio.III.129
Quae omnia hic facile intelliguntur. Videmus enim eundem Cometam, aliam coeli partem in uortice F, aliamque in uortice Y permeare, ac nullam esse per quam non possit hoc pacto aliquando transire. Putandumque est ipsum fere eandem celeritatem semper retinere: illam scilicet quam acquirit transeundo per uorticum extremitates, ubi materia coelestis tam cito mouetur, ut intra paucos menses integrum gyrum absoluat, quemadmodum supra dictum est. Et quia hic Cometa in uortice Y mediam tantum partem istius gyri, et multo minus in uortice F, nunquamque in ullo multo plus percurrit: idcirco tantum per paucos menses in eodem uortice manere potest. Atque si consideremus illum a nobis uideri non posse, nisi quamdiu est in illo uortice, prope cuius centrum uersamur; atque etiam non prius ibi apparere, quam materia alterius uorticis, ex quo uenit, ipsum sequi et circumfluere plane desierit: cognoscemus quo pacto, quamuis idem Cometa maneat semper eiusdem magnitudinis et fere semper aeque celeriter moueatur, debeat tamen uideri maior et celerior, initio sui cursus apparentis, quam in fine; ac interdum in medio maximus et celerrimus putari. Nam si putemus oculum spectatoris esse prope centrum F, Cometa illi multo maior et celerior apparebit in 3, ubi primum uideri incipiet, quam in 4 ubi desinet: quia linea F 3 multo breuior est quam F 4, et angulus F 4 3 acutior quam angulus F 3 \4. Si autem spectator sit uersus Y, Cometa quidem illi aliquanto maior et celerior apparebit in 5, ubi uideri incipiet, quam in 8, ubi desinet; sed maximus et celerrimus apparebit, dum erit inter 6 et 7, ubi erit spectatori proximus. Adeo ut, dum erit in 5, apparere possit inter stellas Virginis; dum inter 6 et 7, prope polum Borealem, et ibi una die triginta uel quadraginta gradus percurrere; ac tandem occultari in 8, prope stellas Piscis septentrionalis: eodem modo atque ille mirabilis Cometa anni 1 4 7 5, qui dicitur a Regiomontano obseruatus.
CXXXQuomodo fixarum lumen ad Terram usque perueniat.III.130
Quaeri quidem potest cur Cometae non appareant, nisi cum in nostro coelo uersantur, cum tamen Fixae conspicuae sint, licet ab ipso longissime distent. Sed in eo differentia est, quod Fixae, lumen a se ipsis emittentes, multo fortius illud uibrent quam Cometae, qui tantum illud, quod a Sole mutuantur, ad nos reflectunt. Et quidem, aduertendo lumen cuiusque stellae esse actionem illam, qua tota materia uorticis in quo uersatur, ab ea recedere conatur, secundum lineas rectas ab omnibus eius superficiei punctis eductas, sicque omnem materiam uorticum circumiacentium premit, secundum easdem lineas rectas uel alias aequipollentes: (cum nempe istae lineae, per alia corpora oblique transeuntes, in ipsis refringuntur, ut in Dioptrica explicui), facile credi potest non modo lumen proximarum stellarum, ut F et f, sed etiam remotiorum, ut Y, uim habere mouendi oculos incolarum terrae, qui putandi sunt non longe abesse a centro S. Cum enim illarum, simulque uorticum ipsas circumiacentium uires, in perpetuo aequilibrio uersentur, uis radiorum ab F uenientium uersus S minuitur quidem a materia uorticis AEIO ipsis renitente, sed tamen non tota deletur, nisi in centro S; ideoque nonnulla peruenire potest usque ad terram, quae aliquantulum distat ab isto centro. Itemque, radii ab Y ad terram uenientes, transeundo per uorticem AEV, nihil in eo suarum uirium amittunt, nisi ratione distantiae; non enim eorum uim magis minuit materia huius uorticis, ex eo quod ab F recedere conetur, uersus partem suae circumferentiae VX, quam auget ex eo quod etiam tendat ab F uersus aliam partem circumferentiae AE: atque ita de caeteris.
CXXXIAn Fixae in ueris locis uideantur: et quid sit Firmamentum.III.131
Hicque obiter est aduertendum, radios ab Y ad terram uenientes, oblique incidere in lineas AE et VX, quae designant superficies, in quibus uortices isti terminantur, et ideo in ipsis refringi. Unde sequitur, stellas fixas non uideri omnes ex terra, tanquam in locis in quibus reuera exsistunt, sed tanquam si essent in locis superficiei uorticis AEIO, per quae transeunt illi earum radii, qui perueniunt ad terram, siue ad uiciniam Solis; ac forte etiam unam et eandem stellam in duobus aut pluribus eiusmodi locis apparere. Quae loca cum non deprehendantur fuisse mutata, ex quo ab Astronomis notata sunt, non puto aliud quam istas superficies per nomen Firmamenti esse intelligendum.
CXXXIICur Cometae a nobis non uideantur, cum sunt extra nostrum coelum: et obiter, cur carbones sint nigri, et cineres albi.III.132
Cometarum autem lumen, cum sit multo debilius quam Fixarum, non satis habet uirium ad oculos nostros mouendos, nisi sub angulo satis magno uideantur, et ideo ratione distantiae non apparent, cum a coelo nostro sunt nimis remoti; notum enim est, quo magis aliquod corpus a nobis remotum est, eo sub minori angulo uideri. Cum autem ad ipsum propius accedunt, uariae esse possunt rationes, ob quas priusquam in illud ingrediantur, conspicui non sint: quarum quaenam sit praecipua, non facile est definire. Nam, exempli caussa, si oculus spectatoris sit uersus F, nondum uidebit Cometam in 2, quia ibi cingetur adhuc materia uorticis ex quo egreditur; et tamen uidebit illum in 4, ubi erit remotior. Cuius rei ratio esse potest, quod radii sideris F tendentes uersus 2, ibi refringantur in superficie conuexa materiae uorticis AEIO, quae Cometam adhuc inuoluit, et refractio illa ipsos remoueat a perpendiculari, iuxta ea quae in Dioptrica explicui: quia nempe radii isti multo difficilius transeunt per hanc materiam uorticis AEIO, quam per illam uorticis AEVX: unde fit, ut longe pauciores perueniant ad Cometam, quam si refractio ista non fieret; hique pauciores, inde ad oculum reflexi, possunt esse nimis debiles ad eum mouendum. Alia uero ratio est, quod ualde sit credibile, quemadmodum eadem semper Lunae facies terram respicit, ita semper eandem cuiusque Cometae partem uersus centrum uorticis in quo uersatur, conuerti, eamque solam radiis reflectendis aptam esse. Sic nempe, cum Cometa est in 2, illa eius pars quae radios potest remittere, opposita est centro S, nec ideo uideri potest ab iis qui sunt iuxta F; sed progrediendo a 2 ad 3, inuertit se breui tempore uersus F, atque ideo ibi tunc incipit uideri. Nam rationi ualde consentaneum est, primo, ut putemus, dum Cometa transit ab N per C uersus 2, illam eius partem quae sideri S obuersa est, magis agitari et rarefieri propter actionem istius sideris, quam aliam partem ab eo auersam. Secundo, ut putemus agitatione ista, tenuiores et (ut ita loquar) molliores particulas tertii elementi, quae sunt in eius superficie, ab ea separari: unde fit ut radiis reflectendis aptior euadat, quam superficies alterius partis. Quemadmodum ex iis quae de igne infra dicuntur, poterit intelligi, rationem ob quam carbones extincti uidentur nigri, non aliam esse quam quod omnis eorum superficies, tam interna quam externa, particulis istis tertii elementi mollioribus contecta sit; quae particulae molliores cum ignis ui a reliquis separantur, carbones, qui nigri erant, in cineres, non nisi ex duris et solidis particulis conflatos atque ideo albos, mutantur; et nulla sunt corpora reflectendis radiis magis apta quam alba, nulla minus quam nigra. Tertio, ut putemus partem illam rariorem Cometae, alia minus aptam esse ad motum, et ideo, iuxta leges Mechanicae, debere semper esse in concaua parte lineae curuae, quam Cometa motu suo describit: quia sic alia paulo tardius incedit, et cum lineae istius cauitas semper respiciat centrum uorticis in quo est Cometa (ut hic cauitas eius partis NC 2 respicit centrum S, cauitas partis 2 3 4 respicit F etc), ideo illum ex uno uortice in alium transeundo conuerti. Ut uidemus in sagittis per aÎrem uolantibus, pennatam earum partem esse semper alia inferiorem cum ascendunt, et superiorem cum descendunt. Denique plures aliae rationes dari possent, cur Cometae a nobis non uideantur, nisi quamdiu transeunt per nostrum coelum: ex minimis enim momentis pendet, ut idem corpus radiis reflectendis aptum sit uel ineptum: et de eiusmodi particularibus effectis, de quibus satis multa experimenta non habemus, sufficere debent uerisimiles causae, licet eae forte non sint uerae.
CXXXIIIDe cometarum coma, et uariis eius phaenomenis.III.133
Praeter haec autem, obseruatur etiam circa Cometas, longam radiorum ueluti comam fulgere, a qua nomen suum acceperunt; atque istam comam semper in parte a Sole praeterpropter auersa uideri: adeo ut si Terra stet in linea recta inter Cometam et Solem, crines in omnes partes dispersi circa illum appareant. Et Cometa anni 1 4 7 5, cum primum uisus est, comam praeferebat; in fine autem suae apparitionis, quia in opposita coeli regione uersabatur, comam post se trahebat. Haec etiam coma longior est uel breuior: tum ratione magnitudinis Cometae, in minoribus enim nulla apparet, nec etiam in magnis, cum a nostro aspectu recedentes perexigui esse uidentur; tum etiam ratione loci, caeteris enim paribus, quo terra remotior est a linea recta, quae duci potest a Cometa ad Solem, eo ipsius coma longior est; et interdum latente Cometa sub radiis Solis, eius comae extremitas instar trabis igneae sola conspicitur. Ac denique coma ista interdum paullo latior est, interdum angustior; interdum recta, interdum curua; et interdum a Sole directe auersa, interdum non ita praecise.
CXXXIVDe quadam refractione, a qua ista coma dependet.III.134
Quorum omnium rationes ut intelligantur, nouum quoddam genus refractionis, de quo in Dioptrica non actum est, quia in corporibus terrestribus non notatur, hic est considerandum. Nempe, ex eo quod globuli coelestes non sint omnes inter se aequales, sed paullatim minuantur a certo termino, intra quem continetur sphaera Saturni, usque ad Solem, sequitur radios luminis, qui per maiores ex istis globulis communicantur, cum ad minores deueniunt, non modo secundum lineas rectas progredi debere, sed etiam ex parte ad latera refringi et dispergi.
CXXXVExplicatio istius refractionis.III.135
Consideremus, exempli caussa, hanc figuram, in qua multis globulis perexiguis incumbunt alii multo ma iores, putemusque ipsos esse omnes in continuo motu, quemadmodum globulos secundi elementi supra descripsimus: adeo ut, si unus ex ipsis uersus aliquam partem pellatur, exempli caussa, A uersus B, eius actio aliis omnibus qui reperientur in linea recta, ab ipso uersus illam partem protensa, sine mora communicetur. Ubi notandum est, actionem quidem istam ab A usque ad C integram peruenire, sed aliquam tamen eius partem a C ad B transire posse, ac residuum uersus D et E dispergi. Globus enim C non potest pellere globulum 2 uersus B, quin simul etiam pellat globulos 1 et 3 uersus D et E. Neque est par ratio, cum globus A pellit duos globos 4 et 5 uersus C; quamuis enim haec eius actio a duobus illis globis 4 et 5 ita excipiatur, ut uideatur etiam deflecti uersus D et E, recta tamen tendit ad C: tum quia globi isti 4 et 5, aequaliter utrimque ab aliis sibi uicinis suffulti, totam illam restituunt globo 6; tum etiam quia continuus eorum motus efficit, ut nunquam per ullam temporis moram haec actio a duobus simul excipiatur, sed tantum, ut successiue nunc ab uno et mox ab altero transmittatur. Cum autem globus C pellit tres simul 1, 2, 3 uersus B, non ita potest eius actio ab illis ad unum aliquem remitti; et, quantumuis moueantur, semper aliqui ex ipsis actionem illam oblique excipiunt; ideoque, quamuis praecipuum eius radium recta uersus B deducant, innumeros tamen alios debiliores utrimque uersus D et E dispergunt. Eodemque modo, si pellatur globus F uersus G, cum eius actio peruenit ad H, ibi communicatur globulis 7, 8, 9, qui praecipuum quidem eius radium mittunt ad G, sed alios etiam uersus D et B dispergunt. Hicque notanda est differentia, quae oritur ex obliquitate incidentiae istarum actionum in circulum [&] CH: actio enim ab A ad C, cum perpendiculariter incidat in illum circulum, radios suos aequaliter utrimque dispergit uersus D et E; actio autem ab F ad H, quae in eundem oblique incidit, non dispergit suos nisi uersus ipsius centrum, saltem si obliquitas incidentiae supponatur esse graduum 9 0; si uero supponatur minor, nonnulli quidem eius actionis radii etiam in aliam partem mittentur, sed aliis multo debiliores, et ideo uix sensibiles, nisi cum ista obliquitas est ualde parua: contra autem radii, qui uersus centrum circuli oblique sparguntur, eo sunt fortiores, quod ista obliquitas est maior.
CXXXVIExplicatio apparitionis comae.III.136
Quorum omnium demonstratione percepta, facile est illam transferre ad globulos coelestes: quamuis enim nullus sit locus, in quo sic maiusculi ex istis globulis alios multo minores tangant, quia tamen ipsi gradatim sunt minores et minores, a certo termino usque ad Solem, ut dictum est, facile credi potest non minorem esse differentiam, inter illos qui sunt supra orbitam Saturni, et illos qui sunt iuxta orbitam Terrae, quam inter maiores et minores mox descriptos: atque inde intelligi effectum istius inaequalitatis non alium esse debere in hac Terrae orbita, quam si minimi maiusculis immediate succederent; nec alium etiam in locis intermediis, nisi quod lineae secundum quas isti radii disperguntur, non sint rectae, sed paulatim inflexae. Nempe, si S sit Sol, 2 3 4 5 orbita per quam Terra anni spatio defertur secundum ordinem notarum 2, 3, 4, DEFG %<H% terminus ille a quo globuli coelestes incipiunt gradatim esse minores et minores usque ad Solem (quem terminum supra diximus non habere figuram sphaerae perfectae, sed sphaeroidis irregularis, uersus polos multo depressioris, quam uersus eclipticam), et C sit Cometa in nostro coelo existens: putandum est radios Solis in hunc Cometam impingentes, ita inde reflecti uersus omnes partes sphaeroidis DEFGH, ut ii qui perpendiculariter incidunt in F, maxima quidem ex parte, recta pergant usque ad 3, sed tamen etiam nonnulli ex ipsis hinc inde spargantur; et qui oblique incidunt in G, non tantum recta pergant uersus 4, sed etiam ex parte refrangantur uersus 3; et denique qui incidunt in H, recta non perueniant ad orbitam Terrae, sed tantum reflexi uersus 4 et 5, sicque de caeteris. Unde patet, si Terra sit in orbitae suae parte 3, hunc Cometam ex ea uisum iri cum coma in omnes partes dispersa; quod genus Cometae Rosam uocant: radii enim directi a C ad 3, eius caput; alii autem debiliores, qui ex E et G uersus 3 reflectuntur, eius crines exhibebunt. Si uero Terra sit in 4, idem Cometa ex ea uidebitur per radios rectos CG 4, et eius coma, siue potius cauda, uersus unam tantum partem protensa, per radios ex H et aliis locis, quae sunt inter G et H, uersus 4 reflexos. Eodemque modo, si Terra sit in 2, Cometa ex ea uidebitur ope radiorum rectorum CE 2, et eius coma ope obliquorum qui sunt inter CE 2 et CD 2, nec alia erit differentia, nisi quod, oculo existente in 2, Cometa mane uidebitur, et coma ipsum praecedet; oculo autem existente in 4, Cometa uidebitur uesperi, et caudam suam post se trahet.
CXXXVIIQuomodo etiam trabes appareant.III.137
Denique, si oculus sit uersus punctum S, impedietur a radiis Solis ne Cometam ipsum uidere possit, sed uidebit tantum eius comae partem, instar igneae trabis, quae apparebit uel uesperi uel mane, prout oculus propior erit puncto 4 uel puncto 2; atque forte una mane et alia uesperi poterit apparere, si oculus in ipso puncto medio 5 exsistat.
CXXXVIIICur Cometarum cauda, non semper in parte a Sole directe auersa, nec semper recta uideatur.III.138
Et quidem haec coma uel cauda interdum recta, interdum nonnihil incurua esse debet; interdumque in recta linea, quae transit per centra Cometae et Solis, interdum nonnihil ab ea deflectens; ac denique interdum latior, interdum angustior, uel etiam lucidior, cum nempe radii laterales uersus oculum conuergunt. Haec enim omnia sequuntur ab irregularitate sphaeroidis DEFGH: quippe uersus polos, ubi eius figura depressior est, caudas Cometarum exhibere debet magis rectas et latas; in flexu qui est inter polos et eclipticam, magis curuas, et a Solis opposito deflectentes; et secundum istius flexus longitudinem, magis lucidas et angustas. Nec puto quicquam hactenus circa Cometas fuisse obseruatum, saltem quod nec pro fabula, nec pro miraculo sit habendum, cuius caussa hic non habeatur.
CXXXIXCur tales comae circa Fixas aut Planetas non appareant.III.139
Quaeri tantum potest, cur non etiam comae circa stellas fixas, ac circa altiores planetas Iouem et Saturnum, appareant. Sed facilis responsio est. Primo, ex eo quod non soleant uideri in Cometis, cum eorum diameter apparens non est maior quam fixarum, quia tunc isti radii secundarii non habent satis uirium ad oculos mouendos. Ac deinde, quantum ad fixas, quia cum lumen a Sole non mutuentur, sed illud ex se ipsis emittant, ista earum coma, si quae sit, hinc inde in omnes partes spargi debet, atque esse perbreuis; iamque reuera circa ipsas talis coma esse uidetur: neque enim uniformi linea circumscriptae, sed uagis radiis undique cinctae apparent; et non male forsan earum etiam scintillationem (cuius tamen plures aliae causae esse possunt) huc referemus. Quantum autem ad Iouem et Saturnum, non dubito quin, ubi aÎr est admodum purus, breues etiam interdum comae, in partem a Sole auersam protensae, circa ipsos uideantur; et scio me tale quid alicubi olim legisse, quamuis auctoris non recorder. Quodque ait Aristoteles, I Meteorologia cap 6, de Fixis, eas etiam ab Aegyptiis comatas nonnunquam uisas fuisse, puto de his planetis potius esse intelligendum; quod autem refert de coma cuiusdam ex stellis quae sunt in femore Canis, a se conspecta, uel ab aliqua in aÎre ualde obliqua refractione, uel potius ab illius oculorum uitio processit: addit enim minus fuisse conspicuam, cum oculorum aciem in ipsam intendebat, quam cum remittebat.
CXLDe principio motus Planetae.III.140
Nunc uero, expositis iis omnibus quae ad Cometas spectant, reuertamur ad Planetas, putemusque sidus N minoris agitationis esse capax, siue minus habere soliditatis, quam globulos secundi elementi qui sunt uersus circumferentiam nostri coeli, sed tamen aliquanto plus habere, quam aliquos ex iis qui sunt uersus Solem. Unde intelligemus illud, statim atque a uortice Solis abreptum est, continuo uersus eius centrum descendere debere, donec deuenerit ad eos globulos coelestes, quibus in soliditate, siue in aptitudine ad perseuerandum in suo motu per lineas rectas, est aequale. Cumque tandem ibi erit, non amplius ad Solem magis accedet, nec etiam ab eo recedet, nisi quatenus ab aliquibus aliis caussis nonnihil hinc inde propelletur; sed inter istos globulos coelestes libratum, circa Solem assidue gyrabit, et erit Planeta. Quippe si propius accederet uersus Solem, ibi uersaretur inter globulos coelestes paullo minores, ac proinde quos superaret ui ad recedendum a centro circa quod gyrat; et celerius motos, ac proinde a quibus ista eius uis simul cum agitatione augeretur, sicque inde rursus regredi deberet. Si uero a Sole magis recederet, ei occurrerent globuli coelestes aliquanto minus celeriter moti, ac proinde qui eius agitationem minuerent; et paullo maiores, ac proinde qui uim haberent ipsum uersus Solem repellendi.
CXLICaussae, a quibus eius errores pendent. Prima.III.141
Aliae autem caussae, quae Planetam circa Solem ita libratum nonnihil hinc inde propellunt, sunt: primo, quod spatium, in quo simul cum tota materia coeli rotatur, non sit perfecte sphaericum; necesse est enim, ubi hoc spatium latius est, ut ista materia coeli lentius fluat, quam ubi angustius.
CXLIISecunda.III.142
Secundo, quod materia primi elementi, ex quibusdam uicinis uorticibus uersus centrum primi coeli fluendo, et inde ad quosdam alios refluendo, tum globulos secundi elementi, tum etiam Planetam inter ipsos libratum, diuersimode possit commouere.
CXLIIITertia.III.143
Tertio, quod meatus qui sunt in corpore istius Planetae, aptiores esse possint ad particulas striatas, aliasue primi elementi quae ex certis coeli partibus ueniunt, quam ad reliquas, recipiendas: unde fit, ut istorum meatuum orificia, quae circa polos macularum sidera inuoluentium formari supra diximus, uersus istas coeli partes potius quam uersus alias obuertantur.
CXLIVQuarta.III.144
Quarto, quod iam ante aliqui motus in isto Planeta esse potuerint, qui diutissime in eo perseuerant, licet aliae caussae repugnent. Ut enim uidemus turbinem, ab hoc solo quod semel a puero intorqueatur, satis uirium acquirere ad perseuerandum in suo motu per aliquot horae minuta, interimque aliquot millia gyrorum absoluere, quamuis mole sit exiguus, et tum aÎr circumiacens, tum etiam terra, cui insistit, eius motui aduersentur: ita facile credi potest, ex hoc solo quod aliquis Planeta, cum primum factus est, fuerit motus, eum a prima mundi origine ad hoc usque tempus, absque ulla notabili imminutione celeritatis, circuitus suos continuare potuisse: quia multo breuius est tempus quinque uel sex millium annorum, a quibus mundus stetit, si cum magnitudine alicuius Planetae comparetur, quam tempus unius horae minuti cum exigui turbinis mole collatum.
CXLVQuinta.III.145
Quinto denique, quod uis ita perseuerandi in suo motu sit multo firmior et constantior in Planeta, quam in materia coelesti eum circumiacente; ac etiam firmior in magno Planeta quam in minore. Quippe ista uis in materia coelesti pendet ex eo, quod eius globuli simul conspirent in eundem motum; cumque sint a se mutuo disiuncti, paruis ex momentis fieri potest, ut modo plures, modo pauciores ita simul conspirent. Unde sequitur Planetam nunquam tam celeriter moueri, quam globulos coelestes eum circumiacentes: etsi enim aequet illum eorum motum, quo simul cum ipsis fertur, illi interim habent alios plures, quatenus a se mutuo disiuncti sunt. Inde etiam sequitur, cum horum globulorum coelestium motus acceleratur, uel tardatur, uel inflectitur, non tantopere, nec tam cito accelerari, uel tardari, uel inflecti motum Planetae inter ipsos uersantis.
CXLVIDe prima productione omnium Planetarum.III.146
Quae omnia si considerentur, nihil occurret circa phaenomena Planetarum, quod non plane conueniat cum legibus naturae a nobis expositis, cuiusque ratio ex iam dictis non facile reddatur. Nihil enim uetat quominus arbitremur, uastissimum illud spatium in quo iam unicus uortex primi coeli continetur, initio in quatuordecim pluresue uortices fuisse diuisum, eosque ita fuisse dispositos, ut sidera quae in centris suis habebant, multis paulatim maculis tegerentur, et deinde isti uortices uni ab aliis destruerentur, modo iam a nobis descripto: unus citius, alius tardius, pro diuerso eorum situ. Adeo ut, cum illi tres, in quorum centris erant Sol, Iupiter et Saturnus, coeteris essent maiores, sidera, quae in centris quatuor minorum Iouem circumstantium uersabantur, uersus Iouem delapsa sint; et quae in centris duorum aliorum Saturno uicinorum, uersus Saturnum (saltem si uerum est duos iam Planetas circa ipsum uersari); et Mercurius, Venus, Terra, Luna et Mars (quae sidera etiam singula suum uorticem prius habuerunt), uersus Solem; ac tandem etiam Iupiter et Saturnus, una cum minoribus sideribus iis adiunctis, confluxerint uersus eundem Solem, ipsis multo maiorem, postquam eorum uortices fuerunt absumpti; Sidera autem reliquorum uorticum, si unquam plura fuerint quam quatuordecim in hoc spatio, in Cometas abierint.
CXLVIICur quidam Planetae sint aliis a Sole remotiores: idque ab eorum magnitudine sola non pendere.III.147
Sicque iam uidentes primarios Planetas, Mercurium, Venerem, Terram, Martem, Iouem et Saturnum, ad diuersas distantias circa Solem deferri, iudicabimus id ex eo contingere, quod eorum qui Soli uiciniores sunt, soliditas sit minor quam remotiorum. Nec mirabimur Martem, Terra minorem, ipsa tamen magis a Sole distare, quia solidior nihilominus esse potest, cum soliditas a sola magnitudine non pendeat.
CXLVIIICur Soli uiciniores celerius aliis moueantur; et tamen eius maculae sint tardissimae.III.148
Et uidentes inferiores ex istis Planetis, altioribus celerius in orbem ferri, putabimus id ex eo fieri, quod materia primi elementi, quae Solem componit, celerrime gyrando, uiciniores coeli partes magis secum abripiat quam remotiores. Nec interim mirabimur, quod maculae quae in eius superficie apparent, multo tardius ferantur quam ullus Planeta: (quippe in breuissimo suo circuitu uiginti sex dies impendunt, Mercurius autem in suo plusquam sexagies maiori, uix tres menses, et Saturnus in suo forte bis millies maiori, annos tantum triginta; qui nisi celerius ipsis moueretur, plus centum deberet impendere). Hoc enim putabimus accidere ex eo, quod particulae tertii elementi, ortae a continua macularum dissolutione, congregatae sint circa Solem, atque ibi magnam quandam molem aÎris siue aetheris componant, forte usque ad sphaeram Mercurii uel etiam ulterius extensam; cuius aetheris particulae, cum sint ualde irregulares et ramosae, sibi inuicem sic adhaerent, ut non disiunctim concitentur, quemadmodum globuli materiae coelestis, sed omnes simul a Sole rapiantur, et cum ipsis tum maculae solares, tum etiam pars coeli Mercurio uicina: unde fit, ut non multo plures circuitus quam Mercurius, eodem tempore absoluant, nec proinde tam cito moueantur.
CXLIXCur Luna circa Terram gyret.III.149
Deinde, uidentes Lunam non modo circa Solem, sed simul etiam circa Terram gyrare, iudicabimus id uel ex eo contingere, quod, ut Iouis Planetae uersus Iouem, sic ipsa uersus Terram confluxerit, priusquam haec circa Solem ferretur; uel potius quod, cum non minorem habeat uim agitationis quam Terra, in eadem sphaera circa Solem debeat uersari; et, cum mole sit minor, aequalem habens uim agitationis, celerius debeat ferri. Nam, Terra existente circa Solem S, in circulo NTZ, cum quo defertur ab N per T uersus Z, si Luna celerius acta eodem deueniat, in quacumque parte circuli NZ eam initio esse contingat, breui accedet ad A, ubi a uicinia Terrae impedita ne recta ulterius pergat, deflectet cursum suum uersus B: dico uersus B, potius quam uersus D, quia sic a linea recta minus deflectet. Dum autem ita perget ab A uersus B, omnis materia coelestis contenta in spatio ABCD, quae ipsam defert, contorquebitur in modum uorticis circa centrum T; sicque etiam efficiet ut Terra circa suum axem gyret, dum interim haec omnia simul per circulum NTZ circa centrum S ferentur.
CLCur Terra circa suum axem uertatur.III.150
Quanquam aliae praeterea sint caussae, cur Terra circa proprium axem uertatur: si enim antea fuerit sidus lucidum, in alicuius uorticis centro consistens, ibi procul dubio sic gyrabat; et nunc materia primi elementi, in eius centro congregata, similes adhuc motus habet, ipsamque impellit.
CLICur Luna celerius feratur quam Terra.III.151
Nec mirabimur, hanc Terram fere tricies circa suum axem conuolui, dum Luna tantum semel circumferentiam circuli ABCD percurrit. Cum enim haec circumferentia ABCD sit circiter sexagies maior Terrae ambitu, sic Luna duplo celerius adhuc fertur quam Terra; et cum ambae agantur ab eadem materia coelesti, quam credibile est non minus celeriter moueri prope Terram quam prope Lunam, non uidetur alia causa esse maioris in Luna celeritatis, quam quod minor sit quam Terra.
CLIICur semper Lunae facies, quamproxime eadem sit Terrae obuersa.III.152
Non etiam mirabimur, quod semper eadem pars Lunae sit Terrae obuersa, uel certe non multum ab ea deflectat; facile enim iudicabimus id ex eo contingere, quod alia eius pars aliquanto sit solidior, et ideo Terram circumeundo maiorem ambitum debeat percurrere; ad exemplum eius quod paulo ante notatum est de Cometis. Et certe innumerae illae inaequalitates instar montium et uallium, quae in eius facie obuersa perspicillorum ope deprehenduntur, minorem ipsius soliditatem uidentur arguere; huiusque minoris soliditatis causa esse potest, quod alia eius facies, quae nunquam in conspectum nostrum uenit, solum lumen directe a Sole missum excipiat, haec autem etiam illud quod ex terra reflectitur.
CLIIICur Luna celerius incedat, et a suo motu medio minus aberret in coniunctionibus, quam in quadris; et cur eius coelum non sit rotundum.III.153
Neque magis mirabimur, quod Luna uideatur aliquanto celerius moueri, et in omnes partes a cursu suo minus aberrare, cum plena est uel noua, quam cum dimidia tantum apparet; siue cum est uersus partes coeli B uel D, quam cum est uersus A uel C. Quia cum globuli coelestes, qui continentur in spatio ABCD, ratione magnitudinis et motus diuersi sint, tam ab iis qui sunt infra D uersus K, quam ab iis qui sunt supra B uersus L, iis autem qui sunt uersus N et Z sint similes, liberius se diffundunt uersus A et C, quam uersus B et D. Unde sequitur ambitum ABCD non esse circulum perfectum, sed magis ad ellipsis figuram accedere; ac materiam coeli lentius ferri inter C et A, quam inter B et D; ideoque Lunam, quae ab ista materia coeli defertur, et propius accedere debere uersus Terram, si sit in motu ad accedendum, et magis remoueri, si sit in motu ad recedendum, cum ipsam contingit esse uersus A uel C, quam cum est uersus B uel D.
CLIVCur secundarii Planetae qui sunt circa Iouem, tam celeriter; qui uero sunt circa Saturnum, tam tarde uel nullo modo moueantur.III.154
Neque mirabimur quod Planetae, qui iuxta Saturnum esse dicuntur, lentissimo uel nullo motu circa ipsum ferantur, contra autem qui sunt iuxta Iouem, circa illum gyrent, et quisque tanto celerius quanto Ioui est uicinior. Huius enim diuersitatis causa esse potest, quod Iupiter, ut Sol et Terra, circa proprium axem agatur; Saturnus autem, ut Luna et Cometae, semper eandem sui partem conuertat uersus centrum uorticis in quo continetur.
CLVCur poli Aequatoris et Eclipticae multum distent ab inuicem.III.155
Praeterea non mirabimur, quod axis, circa quem Terra diei spatio conuoluitur, non sit perpendiculariter erectus supra planum eclipticae, in quo anni spatio circa Solem rotatur, sed plusquam uiginti tribus gradibus a perpendiculo declinet: unde oritur diuersitas aestatis et hyemis in terra. Nam motus annuus Terrae in ecliptica praecipue determinatur a consensu totius materiae coelestis circa Solem gyrantis, ut patet ex eo, quod omnes Planetae in eo quamproxime consentiant; directio autem eius axis, circa quem fit motus diurnus, magis pendet a partibus coeli, a quibus materia primi elementi uersus ipsam fluit. Quippe cum imaginemur omne spatium, quod iam a primo coelo occupatur, fuisse olim diuisum in quatuordecim pluresue uortices, in quorum centris erant illa sidera, quae nunc conuersa sunt in Planetas, fingere non possumus illorum omnium siderum axes uersus easdem partes fuisse conuersos; hoc enim cum legibus naturae non conueniret. Sed ualde credibile est materiam primi elementi, quae in Terrae sidus confluebat, ex iisdem fere partibus firmamenti uenisse, quas nunc adhuc eius poli respiciunt; atque dum multi macularum cortices supra hoc sidus paulatim generabantur, particulas striatas istius materiae primi elementi multos sibi meatus in his corticibus efformasse, ipsosque ad magnitudinem et figuram suam sic aptasse, ut uel nullum uel non nisi difficilem transitum praebere possint particulis striatis, quae ex aliis firmamenti partibus accedunt: sicque illas, quae sibi aptos meatus per globum Terrae secundum eius axem efformarunt, cum nunc adhuc per ipsum perpetuo fluant, efficere, ut eius poli uersus easdem partes coeli a quibus ueniunt, dirigantur.
CLVICur paullatim ad inuicem accedant.III.156
Interim tamen, quia duae conuersiones Terrae, annua scilicet et diurna, commodius peragerentur, si fierent circa axes parallelos, caussae hoc impedientes paulatim utrimque immutantur; unde fit, ut successu temporis declinatio Eclipticae ab Aequatore minuatur.
CLVIIUltima et maxime generalis causa omnium inaequalitatum, quae in motibus corporum mundanorum reperiuntur.III.157
Denique non mirabimur, quod omnes Planetae, quamuis motus circulares semper affectent, nullos tamen circulos perfectos unquam describant, sed modis omnibus, tam in longitudinem quam in latitudinem, semper aliquantulum aberrent. Cum enim omnia corpora, quae sunt in uniuerso, contigua sint, atque in se mutuo agant, motus uniuscuiusque a motibus aliorum omnium dependet, atque ideo innumeris modis uariatur. Nec ullum plane phaenomenum in coelis eminus conspectis obseruatur, quod non putem hic satis fuisse explicatum. Superest, ut deinceps agamus de illis, quae cominus supra Terram uidemus.